|
Dies nobis, fratres, gratus illuxit, quo sancta Ecclesia fidelium
fulget aspectibus, fervet in cordibus. Celebramus quippe istum diem,
quo Dominus Jesus Christus post resurrectionem ascensione
glorificatus misit Spiritum sanctum. Sic enim Scriptum est in
Evangelio, cum diceret: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat;
qui credit in me, flumina fluent de ventre ejus aquae vivae:
evangelista secutus exponit, et ait: Hoc autem dicebat de Spiritu,
quem accepturi erant hi qui in eum fuerant credituri. Nondum enim erat
Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan.
VII, 37-39). Restabat ergo ut clarificato Jesu, cum
resurrexit a mortuis et ascendit ad coelos, jam daretur Spiritus
sanctus, ab eo missus, a quo promissus: sicut et factum est.
Quadraginta enim Dominus post resurrectionem diebus cum discipulis
suis conversatus, ascendit in coelum, et die quinquagesimo, quem
hodie celebramus, misit Spiritum sanctum, sicut scriptum est: quia
factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens; et
visae sunt illis linguae divisae sicut ignis, qui insedit super
unumquemque: et coeperunt linguis omnibus loqui, quomodo Spiritus
dabat eis pronuntiare (Act. II, 1-4). Flatus ille a carnali
palea corda mundabat; ignis ille fenum veteris concupiscentiae
consumebat; linguae illae quibus loquebantur a Spiritu sancto
impleti, per omnium gentium linguas futuram Ecclesiam praesignabant.
Sicut enim post diluvium superba impietas hominum turrim contra
Dominum aedificavit excelsam, quando per linguas diversas dividi
meruit genus humanum, ut unaquaeque gens lingua propria loqueretur, ne
ab aliis intelligeretur (Gen. XI, 1-9): sic humilis fidelium
pietas earum linguarum diversitatem Ecclesiae contulit unitati; ut
quod discordia dissipaverat, colligeret charitas, et humani generis
tanquam unius corporis membra dispersa ad unum caput Christum
compaginata redigerentur, et in sancti corporis unitatem dilectionis
igne conflarentur. Ab hoc itaque dono Spiritus sancti prorsus alieni
sunt, qui oderunt gratiam pacis, qui societatem non retinent
unitatis. Licet enim etiam ipsi hodie solemniter congregentur, licet
istas audiant lectiones, quibus Spiritus sanctus est promissus et
missus: ad judicium audiunt, non ad praemium. Quid enim eis prodest
percipere auribus, quod cordibus respuunt; et ejus diem celebrare,
cujus lumen oderunt? Vos autem, fratres mei, membra corporis
Christi, germina unitatis, filii pacis, hunc diem agite laeti,
celebrate securi. Hoc enim in vobis impletur, quod illis diebus
quando venit Spiritus sanctus, praesignabatur. Quia sicut tunc qui
Spiritum sanctum percipiebat, etiam unus homo linguis omnibus
loquebatur: sic et nunc per omnes gentes omnibus linguis ipsa unitas
loquitur, in qua constituti Spiritum sanctum habetis; qui a Christi
Ecclesia loquente omnibus linguis, nullo schismate dissidetis.
|
|