|
Hoc quod videtis in altari Dei, etiam transacta nocte vidistis: sed
quid esset, quid sibi vellet, quam magnae rei sacramentum contineret,
nondum audistis. Quod ergo videtis, panis est et calix; quod vobis
etiam oculi vestri renuntiant: quod autem fides vestra postulat
instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis Christi.
Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat: sed fides
instructionem desiderat. Dicit enim propheta: Nisi credideritis,
non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Potestis enim
modo dicere mihi: Praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus.
Potest enim in animo cujusquam cogitatio talis suboriri: Dominus
noster Jesus Christus, novimus unde acceperit carnem; de virgine
Maria. Infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad juvenilem
aetatem perductus est, a Judaeis persecutionem passus est, ligno
suspensus est, in ligno interfectus est, de ligno depositus est,
sepultus est, tertia die resurrexit, quo die voluit, in coelum
ascendit; illuc levavit corpus suum; inde est venturus ut judicet
vivos et mortuos; ibi est modo sedens ad dexteram Patris: quomodo est
panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo est
sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur Sacramenta, quia in eis
aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet
corporalem, quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Corpus
ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus,
Vos autem estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII,
27). Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium
vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis.
Ad id quod estis, Amen respondetis, et respondendo subscribitis.
Audis enim, Corpus Christi; et respondes, Amen. Esto membrum
corporis Christi, ut verum sit Amen. Quare ergo in pane? Nihil
hic de nostro afferamus, ipsum Apostolum identidem audiamus, qui cum
de isto Sacramento loqueretur, ait, Unus panis, unum corpus multi
sumus (Id. X, 17): intelligite et gaudete; unitas, veritas,
pietas, charitas. Unus panis: quis est iste unus panis? Unum
corpus multi. Recolite quia panis non fit de uno grano, sed de
multis. Quando exorcizabamini, quasi molebamini. Quando baptizati
estis, quasi conspersi estis. Quando Spiritus sancti ignem
accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod
estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Jam de calice quid
intelligeremus, etiam non dictum, satis ostendit. Sicut enim ut sit
species visibilis panis, multa grana in unum consperguntur, tanquam
illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta, Erat illis anima
una, et cor unum in Deum (Act. IV, 32): sic et de vino.
Fratres, recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum,
sed liquor granorum in unitate confunditur. Ita et Dominus Christus
nos significavit nos ad se pertinere voluit, mysterium pacis et
unitatis nostrae in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium
unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se,
sed testimonium contra se. Conversi ad Dominum Deum Patrem
omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas
atque veras gratias agamus; precantes toto animo singularem
mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire
dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua
virtute expellat, nobis multiplicet fidem, mentem gubernet,
spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat:
per Jesum Christum Filium ejus. Amen.
|
|