SERMO CXCII. In Natali Domini, IX.

1. Incarnatio Filii Dei propter homines, quam admiranda. Hodie Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12), Christus de carne natus est. Gaudete solemniter, et sempiternum diem hodierno quoque admoniti cogitate, aeterna dona spe firmissima concupiscite; filii Dei esse accepta potestate praesumite. Propter vos temporalis effectus est temporum effector, propter vos in carne apparuit mundi Conditor, propter vos creatus est Creator. Quid adhuc mortales mortalibus rebus oblectamini, et fugitivam vitam, si fieri posset, tenere conamini? Spes longe clarior effulsit in terris, ut terrenis vita promitteretur in coelis. Hoc ut crederetur, res incredibilior praerogata est. Deos facturus qui homines erant, homo factus est qui Deus erat: nec amittens quod erat, fieri voluit ipse quod fecerat. Ipse fecit quod esset, quia hominem Deo addidit, non Deum in homine perdidit. Miramur virginis partum, et novum ipsum nascendi modum incredulis persuadere conamur, quod in utero non seminato germen prolis exortum est, et a complexu carnis viscera immunia filium hominis protulerunt, cujus patrem hominem non tulerunt: quod virginitatis integritas et in conceptu clausa, et in partu incorrupta permansit. Mira est ista potentia, sed plus est miranda misericordia, quod ille qui sic nasci potuit, nasci voluit. Erat enim jam unicus Patri, qui unicus natus est matri: et ipse est factus in matre, qui sibi fecerat matrem ; sempiternus cum Patre, hodiernus ex matre: post matrem de matre factus, ante omnia de Patre non factus: sine quo Pater nunquam fuit, sine quo mater nunquam fuisset.

2. Virginibus, viduis et conjugatis ex Christi nativitate laetitiae causa. Ecclesia, mater est et virgo. Exsultate, virgines Christi, consors vestra est mater Christi. Christum parere non potuistis, sed propter Christum parere noluistis. Qui non ex vobis natus est, vobis natus est. Verumtamen si verbi ejus memineritis, sicut meminisse debetis; estis etiam vos matres ejus, quia voluntatem facitis Patris ejus. Ipse enim dixit: Quicumque facit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater et soror et mater est (Matth. XII, 50). Exsultate, viduae Christi: qui fecundam fecit virginitatem, illi vovistis continentiae sanctitatem. Exsulta etiam, castitas nuptialis, omnes fideliter viventes cum conjugibus vestris: quod amisistis in corpore, in corde servate. Ubi jam non potest esse a concubitu caro integra, sit in fide virgo conscientia, secundum quam virgo est omnis Ecclesia. In Maria Christum pia virginitas peperit: in Anna Christum viduitas parvum grandaeva cognovit: in Elisabeth Christo conjugalis castitas et anilis fecunditas militavit. Omnes gradus fidelium membrorum capiti contulerunt, quod ipsius gratia conferre potuerunt. Proinde quia veritas et pax et justitia Christus est, hunc fide concipite, operibus edite; ut quod egit uterus Mariae in carne Christi, agat cor vestrum in lege Christi. Quomodo autem non ad partum Virginis pertinetis, quando Christi membra estis? Caput vestrum peperit Maria, vos Ecclesia. Nam ipsa quoque et mater et virgo est: mater visceribus charitatis, virgo integritate fidei et pietatis. Populos parit, sed unius membra sunt, cujus ipsa est corpus et conjux, etiam in hoc similitudinem gerens illius virginis, quia et in multis mater est unitatis.

3. Veritas de terra, justitia de coelo. Die minimo anni cur natus Christus. Omnes itaque unanimes, castis mentibus et affectibus sanctis, diem Natalis Domini celebremus: quo die, sicut istum sermonem exorsi sumus, Veritas de terra orta est. Jam enim et quod in eodem psalmo sequitur, factum est. Nam ille qui de terra ortus est, hoc est, de carne natus est, quia de coelo venit, et super omnes est (Joan. III, 31); procul dubio cum ascendit ad Patrem, etiam justitia de coelo prospexit. Hanc enim justitiam verbis suis ipse commendat, promittendo Spiritum sanctum: Ipse, inquit, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. De peccato quidem, quia non crediderunt in me: de justitia, quia ad Patrem vado; et jam non videbitis me (Joan. XVI, 8-10). Haec est justitia, quae de coelo prospexit. A summo enim coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum coeli. Ne vero quisquam contemneret veritatem, quia de terra orta est, cum sicut sponsus processit de thalamo suo, id est, de utero virginali, ubi Verbum Dei creaturae humanae quodam ineffabili conjugio copulatum est: ne hoc ergo quisquam contemneret, et quamvis mirabiliter natum, et dictis factisque mirabilem, tamen propter similitudinem carnis peccati nihil amplius Christum quam hominem crederet: cum dictum esset, Tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; continuo subjunctum est, A summo coelo egressio ejus (Psal. XVIII, 6, 7). Quod ergo audis, Veritas de terra orta est, dignatio est, non conditio; misericordia est, non miseria. Veritas ut de terra oriretur, de coelo descendit: sponsus ut de thalamo suo procederet, a summo coelo egressio ejus. Inde est quod hodie natus est, quo die minor dies nullus in terris, a quo tamen incrementa dies sumunt. Qui ergo inclinatus est, et nos erexit, minimum elegit diem, sed unde lux crescit: ipso suo tali adventu, nos etiam tacitus tanquam sonitu magni clamoris exhortans, ut qui pauper propter nos factus est, in illo divites esse discamus; qui propter nos formam servi accepit, in illo libertatem accipiamus; qui propter nos de terra ortus est, in illo coelum possideamus.