|
1. Fortitudo Samson ex Spiritu Dei. Samson fortitudinem habuit
de gratia, non de natura. Nam si fortis esset natura, cum ei
capillus demeretur, fortitudo non adimeretur. Et ubi erat illa
potentissima fortitudo, nisi in eo quod Scriptura dixit, Incedebat
cum illo Spiritus Domini? Ad Domini Spiritum pertinebat illa
fortitudo. In Samson vas erat, in Spiritu plenitudo erat. Vas
impleri et exinaniri potest. Omne autem vas aliunde habet
complementum. Ideo in Paulo ipsa gratia commendata est, quando
dictus est vas electionis (Act. IX, 15). Videamus ergo
Allophylis qualem parabolam Samson proposuit. De edente, inquit,
exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo. Prodita est haec
parabola, delata ad amicos, soluta est; victus est Samson. Hic si
justus est, latet: valde in profundo est hujus viri justitia. Nam et
quod legitur victus blanditiis muliebribus, et quod ad meretricem
intravit, videtur hujus meritum vacillare minus intelligentibus secreta
veritatis. Nam et propheta uxorem meretricem praecepto Domini jubetur
accipere (Osee I, 2). Fortasse poterimus dicere hoc in veteri
Testamento criminosa vel damnabilia non fuisse, quando quidem hoc quod
dicebat vel agebat, prophetia erat. Requiramus ergo quid
significaverit victus, quid significaverit victor, quid significaverit
cedens blanditiis muliebribus, quid significaverit prodens secretum
parabolae, quid significaverit intrans ad meretricem, quid
significaverit vulpes capiens, et per caudas vulpium, quibus ignem
alligavit, inimicorum fructus incendens. Quos quidem fructus de
compendio incendere potuit, si non in vulpibus mysterium cogitaret.
Numquid enim stipula arida ardere non potuit, nisi ignem per eam
vulpes transferrent? Intelligamus ergo grandia latere mysteria.
2. In Samsone figuratus Christus. Uxor Samsonis. Problema
ipsius. Quid erat Samson? Si dicam, Christum significabat: verum
mihi dicere videor; sed continuo occurrit cogitantibus, Et Christus
vincitur blanditiis muliebribus? Et Christus quomodo intelligitur ad
meretricem intrare potuisse? Deinde, et Christus quando capite
nudatur, capillo raditur, virtute spoliatur, alligatur, excaecatur,
illuditur? Evigila, fides, attende quid sit Christus, non solum
quid fecit, sed etiam quid passus est Christus. Quid fecit?
Operatus est, ut fortis: passus est, ut infirmus. In uno intelligo
utrumque. Video fortitudinem Filii Dei, video infirmitatem filii
hominis. Accedit et aliud, quia Christus totus, quomodo eum
Scriptura commendat, et caput et corpus est. Sicut Ecclesiae caput
est Christus, ita Christi corpus Ecclesia est (Ephes. IV,
15, et Coloss. I, 18). Et sola quidem ut non sit, cum
capite suo totus Christus est. Habet ergo Ecclesia in se fortes,
habet infirmos; habet eos qui solido pane vescuntur, habet eos qui
adhuc lacte nutriendi sunt. Addo aliud, quod necesse est confiteri:
in ipsa societate Sacramentorum, communicatione Baptismatis,
participatione Altaris, habet justos, habet injustos. Modo enim
corpus Christi, quod nostis, in area est; postea in horreo erit.
Tamen cum in area est, non recusat paleas sustinere: cum tempus
advenerit reponendi, triticum a paleis segregabit (Matth. III,
12). Quaedam ergo fecit Samson ex persona capitis, quaedam ex
persona corporis, totum tamen ex persona Christi. In eo enim quod
virtutes et mirabilia operatus est Samson, caput Ecclesiae Christum
significavit: in eo autem quod prudenter fecit, illorum qui in
Ecclesia juste vivunt imaginem gessit: ubi forte praeventus est et
incaute egit, eos qui in Ecclesia peccatores sunt, figuravit.
Meretrix quam Samson in conjugium sumit, Ecclesia est, quae ante
agnitionem unius Dei cum idolis fornicata fuit, quam postea sibi
Christus adjunxit. Postquam vero ab eo illuminata fidem suscepit,
etiam hoc meruit, ut per eum salutis sacramenta cognosceret, et ab
eodem revelarentur ei mysteria coelestium secretorum. Nam quaestio
ipsa quae continet, De edente exivit cibus, et de forti est egressa
dulcedo, quid aliud significat quam Christum a mortuis resurgentem?
De edente utique, id est, de morte quae cuncta devorat atque
consumit, exivit cibus ille qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de
coelo descendi (Joan. VI, 41). Quem humana exacerbavit
iniquitas, et cui aceti et fellis amaritudinem propinavit, ab eo plebs
Gentium vitae dulcedinem conversa suscepit. Ac sic de mortui leonis
ore, id est, de Christi morte, qui accubans dormivit ut leo, apum,
id est Christianorum processit examen. Quod autem dicit, Non
invenissetis parabolam meam, nisi arassetis in vitula mea: vitula haec
Ecclesia est, quae fidei mysteria, Trinitatis, resurrectionis,
judicii pariter et regni, in fines terrae per Apostolorum et sanctorum
doctrinam ac praedicationem vulgavit, et intelligentibus atque
cognoscentibus aeternae vitae praemia repromisit.
3. Sodalis ducens ipsius uxorem figura haereticorum. Vulpes ignem
in caudis trahentes. Sequitur autem, Iratus est Samson, quia duxit
sodalis ejus uxorem ejus. Sodalis iste omnium haereticorum figuram
gessit. Magnum secretum, fratres mei. Nam haeretici, qui
Ecclesiam diviserunt, uxorem Domini sui ducere et abducere
voluerunt. De Ecclesia enim et de Evangeliis exierunt, qui per
impietatis adulterium Ecclesiam, id est, Christi corpus in partem
suam conantur invadere. Unde fidelis ille servus et amicus dominicae
sponsae loquitur dicens: Despondi enim vos uni viro virginem castam
exhibere Christo. Et depravati sodalis tangit fideli zelo et
increpatione personam. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam
seduxit, ita et sensus vestri corrumpantur a veritate quae est in
Christo Jesu (II Cor. XI, 2, 3). Qui autem sunt
sodales, id est, haeretici desertores, qui sponsam Domini invadere
voluerunt, nisi Donatus, Arius, Manichaeus, et caetera vasa
erroris et perditionis? De talibus Apostolus dicit: Audio in
vobis, inquit, scissuras esse: alius enim dicit, Ego quidem sum
Pauli; alius autem, Ego Apollo; alius vero, Ego Cephae (I
Cor. I, 11, 12). Videamus igitur mysticus iste Samson quid
fecerit offensus in uxore ab alieno. Cepit enim vulpes, id est,
adulterantes sodales, de quibus dicitur in Canticis canticorum,
Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (Cant. II,
15). Quid est, Capite? Id est, comprehendite, convincite,
confutate; ne exterminentur ecclesiasticae vineae. Quid est aliud
vulpes capere, nisi haereticos divinae legis auctoritate revincere, et
sanctarum Scripturarum testimoniis velut quibusdam vinculis alligare
atque constringere? Vulpes capit, ligatis ignem caudis apponit.
Quid sibi volunt caudae vulpium colligatae? Caudae vulpium quid
sunt, nisi posteriora haereticorum, qui prima habent blanda et
deceptoria: ligata, id est, damnata, et ignem in fine trahentia; ut
eorum fructus et opera consumant, qui suis seductionibus acquiescunt?
Dicit homini modo, Noli audire haereticos, noli acquiescere
haereticis. Respondet, Quare? Numquid ille et ille non audivit
haereticos? Numquid et alius quilibet christianus non tanta mala
commisit, tanta adulteria fecit, tantas rapinas exercuit? Et quid
illi contigit mali? Prima vulpium sunt, quae seducti attendunt; et
retro est ignis. Nihil, inquit, illi contigit. Numquid quia
praecedit, post se nihil trahit? Venturus est ad ignem posteriorem.
Putas autem quia haeretici ignem trahunt unde ardeant fructus
inimicorum, et ipsi non ardebunt? Sine dubio enim vulpes, ubi messes
incenderunt, et ipsae utique arserunt. Videte ergo judicium
haereticis retro, quomodo non vident post se. Habent blandimenta, ut
mulceant, primas partes suas liberas ostendunt: in judicio Dei in
ligatis caudis, id est, in posterioribus suis ignem trahunt, quia
improbitas praecedit poenas suas.
4. Accessus ad meretricem. Portae civitatis, cum a somno
surrexisset, in montem ablatae. Quod autem intravit ad meretricem,
si sine causa fecit, quicumque fecit, immundus est: si autem propheta
fecit, sacramentum est. Si non ita intravit ut concumberet cum ea,
mysterii causa fortassis intravit. Sed concubuisse non legimus.
Sequitur, Inimici vero exspectabant ad portas civitatis, ut
comprehenderent eum, cum a meretrice, ad quam intraverat, fuisset
egressus. Ille vero dormiebat. Videte quemadmodum non scriptum est
quia mixtus est meretrici; sed scriptum est quia dormiebat. Ubi
exsurrexit, inquit, media nocte exiit, et abstulit portas civitatis
ipsius cum seris, et easdem portas levavit in cacumen montis, et ab
Allophylis teneri non potuit. Portas civitatis, quibus ad meretricem
intravit, abstulit, et in montem levavit. Quid est hoc? Infernum
et amorem mulieris, utrumque Scriptura conjungit. Inferni imaginem
tenebat domus meretricis. Recte pro inferis ponitur: quia neminem
repellit, et omnem intrantem ad se trahit (Prov. XXX, 16).
Agnoscimus hoc loco Redemptoris nostri opera, postquam Synagoga, ad
quam venerat, a se per diabolum separata est, posteaquam decalcavit
eum, id est, in loco Calvariae crucifixit, ad inferna descendit; et
inimici custodiebant locum dormientis, id est, sepulcrum; et capere
volebant quem videre non poterant. Ille autem dormiebat ibi. Hoc
ideo dixi, quia vera mors erat. Quod dictum est, Media nocte
surrexit; hoc significat, quia in secreto surrexit. Aperte enim
passus est; solis autem discipulis et certis quibuscumque, cum
surrexit, manifestatus est. Ergo quod intravit, omnes viderunt;
quod surrexit, pauci cognoverunt, tenuerunt et palpaverunt. Tollit
tamen portas civitatis, id est, aufert portas inferni. Quid est
portas inferni tollere, nisi mortis imperium removere? Recipiebat
enim et non remittebat. Quid autem fecit Dominus noster Jesus
Christus? Ablatis portis mortis, ascendit in cacumen montis.
Novimus enim eum et resurrexisse, et in coelos ascendisse.
5. Virtus in capillis. Excaecatio et mors Samsonis. Quid est
autem quod in capillis virtutem habebat? Et hoc, fratres, diligenter
attendite. Virtutem non habuit in manu, non in pede, non in
pectore, non in ipso capite; sed in capillis, in crinibus. Quid
sunt capilli? quid comae? Et nos videmus, et interrogatus Apostolus
respondet nobis, Coma velamentum est (I Cor. XI, 15). Et
in velamento Christus habebat virtutem, quando umbrae veteris Legis
eum tegebant. Coma ergo Samson in velamento erat; quia in Christo
aliud videbatur, et aliud intelligebatur. Quid autem sibi vult, quod
proditum est secretum, et decalvatus est Samson? Contempta est
Lex, et passus est Christus. Christum enim non occiderent, si
Legem non contempsissent. Nam noverant et ipsi quia eis Christum non
licebat occidere. Dicebant judici, Nobis non licet occidere aliquem
(Joan. XVIII, 31). Decalvatus est Samson, revelata sunt
condensa, remotum est velamentum; et Christus qui latebat apparuit.
Capilli autem redivivi caput vestierunt: quia Judaei nec resurgentem
Christum credere voluerunt. Fuit quidem in molendino caecatus, fuit
in domo carceris. Domus carceris vel molendinum, labor est hujus
saeculi. Excaecatio autem Samson illos indicat, qui infidelitate
caecati Christum nec virtutes operantem, nec ascendentem ad coelestia
cognoverunt. Caecitas ergo quam intulerunt, caecitatem Judaeorum
significabat. Christus autem a Judaeis et comprehensus est et
occisus: sed magis interficientes occidit. Adduxerunt ergo eum
inimici, ut illuderent ei. Jam hic imaginem crucis attendite.
Expansas enim manus ad duas columnas, quasi ad duo ligna crucis
extendit: sed adversarios suos interemptus oppressit, et illius passio
interfectio facta est persequentium. Et ideo Scriptura ita
conclusit, Plures mortuus occidit, quam vivus occiderat. Quod
mysterium in Domino nostro Jesu Christo evidenter impletum est:
redemptionem nostram, quam vivens minime celebraverat, mortuus
celebravit: qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|