|
1. Christus manifestatus Magis. Solemnitas quam hodie celebramus,
propter manifestationem Domini Epiphaniae graecum nomen accepit.
Hodierno quippe die Magis adorantibus tanquam primitiis Gentium,
commendatur manifestatus, qui ante paucos dies traditur etiam natus.
Lapis ille angularis, qui velut parietes duos, circumcisionis
videlicet et praeputii, hoc est Judaeorum atque Gentium, de diverso
venientes in sua unitate copulavit, et factus est pax nostra, qui
fecit utraque unum (Ephes. II, 11-22); ut pastoribus
Judaeorum nuntiaretur, Angeli venerunt de coelo; et ut a magis
Gentium adoraretur, stella refulsit e coelo. Sive ergo per
Angelos, sive per stellam, coeli enarraverunt gloriam Dei: ut in
ejus qui natus est gratia, enarrarent eam etiam Apostoli, portantes
Dominum sicut coeli, atque in omnem terram exiret sonus eorum, et in
fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 2, 5). Quae
quoniam et ad nos venerunt, credimus, propter quod et loquimur (II
Cor. IV, 13).
2. Idem tractatur argumentum. Multa igitur consideranda sunt,
fratres, in hac quam audivimus, evangelica lectione. Magi veniunt ab
oriente, regem Judaeorum requirunt, qui tot reges Judaeorum nunquam
antea quaesierunt. Requirunt autem, non aliquem virilis aetatis,
sive grandaevum, humanis oculis, in excelsa sede conspicuum,
exercitibus potentem, armis terrentem, purpura nitentem, diademate
refulgentem [vel de cruce sibi exsultantem, in qua universos martyres
redimeret confitentes, vel ab inferis resurgentem, aut in coelos
ascendentem]; sed recens natum, in cunis jacentem, uberibus
inhiantem, nullo ornatu corporis, nullis membrorum viribus, nullis
parentum opibus, non sua aetate, non suorum potestate praestantem.
Et quaerunt regem Judaeorum, a rege Judaeorum; ab Herode
[homine], Christum [Deum et hominem; a terreno rege homine,
regem coelorum qui condiderat hominem]: a grandi parvulum, a claro
latentem, ab excelso humilem, a loquente infantem, ab opulento
inopem, a forti infirmum; et tamen [quamvis ab Herode persequente,
sibi et aliis Christum dominantem], a contemnente adorandum:
profecto in quo nulla pompa regia videbatur, sed vera majestas
adorabatur.
3. Herodis metus et in parvulorum caede saevitia. Innocentes
martyrum corona donati. Denique Herodes timet: Magi desiderant.
Regem illi cupiunt invenire, regnum metuit ille finire. Utrique
postremo quaerunt: illi, per quem possint vivere; ille, quem vellet
occidere: ille, in quem peccatum grande committat; illi, qui omnia
sibi peccata dimittat. Necat quippe Herodes parvulos multos, dum
vult ad unius mortem pervenire. Et cum saevientissimam et
cruentissimam caedem in tot innocentibus perfecit; se ipsum tanta
iniquitate primitus interfecit. Interea rex noster [Christus],
Verbum [Dei] infans [Deus], Magis illum adorantibus, parvulis
pro illo morientibus, sive jacebat, sive sugebat; et nondum locutus
, credentes inveniebat; et nondum passus, etiam martyres faciebat.
O parvuli beati, modo nati, nunquam tentati, nondum luctati, jam
coronati! Ille de vestra corona dubitaverit in passione pro Christo,
qui etiam Baptismum parvulis prodesse non existimat Christi. Non
habebatis quidem aetatem, qua in Christum passurum crederetis: sed
habebatis carnem, in qua pro Christo passuro passionem sustineretis.
Nullo modo istos infantes desereret gratia Salvatoris infantis, qui
venerat quaerere quod perierat, non solum in carne nascendo, verum
etiam in cruce pendendo [ad inferos descendendo, et in coelis
ascendendo, et ad dexteram Patris sedendo]. Nam qui potuit natus
habere praedicatores Angelos, narratores coelos, adoratores Magos,
potuit et illis ne pro eo hic morerentur praestare, si sciret illa
morte perituros, et non potius majore felicitate victuros. Absit,
absit, ut ad liberandos homines [Christus] veniens, de illorum
praemio qui pro eo interficerentur nihil egerit, qui pendens in ligno
pro eis a quibus interficiebatur oravit.
4. Infelices Judaei fabris Arcae Noe et lapidibus milliariis
persimiles. Quid dicam de infelicitate Judaeorum, qui Christum
quaerentibus Magis, etiam prophetiam indicem protulerunt, Bethlehem
civitatem designaverunt [quam ipsi non invenerunt]? Similes fabris
Arcae Noe, aliis ubi evaderent praestiterunt, et ipsi diluvio
perierunt: similes lapidibus milliariis, viam ostenderunt, nec
ambulare potuerunt [quia stolidi in via remanserunt]. Quaesitum est
ab eis, ubi Christus nasceretur: responderunt, In Bethlehem
Judae. Sic enim scriptum est per prophetam : Et tu Bethlehem terra
Juda, non minima es in ducibus Juda. Ex te enim prodibit rex, qui
recturus est populum meum Israel (Matth. II, 1-6).
Audierunt et abierunt inquisitores; dixerunt et remanserunt doctores:
et contrariis affectibus separati, illi facti sunt adoratores, illi
persecutores. Nunc quoque Judaei simile aliquid nobis exhibere non
desinunt. Nonnulli enim paganorum ut noverint Christum ante
prophetatum, quando eis de Scripturis testimonia clara proferimus,
suspecti ne forte a Christianis ista conficta sint, malunt credere
codicibus Judaeorum: et sicut tunc Magi fecerunt, istos dimittunt
inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare.
5. Spectaculum spirituale in hoc festo. Celebremus itaque
exsultantes in Domino, festum diem Domini; non solum quo est ex
Judaeis natus, verum etiam quo est Gentibus manifestatus. Juvat
intueri omnia, et in unum adducta conspectum, animo cernere spectaculo
spirituali. Nascitur Christus: virgo concipit, virgo parit, virgo
nutrit; adest fecunditas, nec abest integritas. Angeli annuntiant,
pastores glorificant, coeli enarrant, Magi desiderant, reges
formidant, Judaei demonstrant, Gentes adorant: frustrantur
saevientes, coronantur infantes, admirantur credentes. Quae est ista
humilis celsitudo, infirmi fortitudo, parvuli magnitudo? Profecto
illud Verbum fecit haec omnia, per quod facta sunt omnia. Verbum
quod longe erat a nobis, caro factum est, ut habitaret in nobis
(Joan. I, 3, 14). Agnoscamus itaque in tempore, per quem
facta sunt tempora: et celebrantes ejus festa temporalia, praemia
desideremus aeterna.
|
|