SERMO CCCLXXIV. De Epiphania Domini, II.

1. Magi ad Christum stella et Angelorum revelatione perducti. Anniversaria celebratio diei hujus anniversarium sermonem a nobis exigit, debitum auribus et cordibus vestris. Hodie Salvator noster Magos ad se de tam longinqua gente perduxit. Venerunt ut adorarent infantem, Verbum Dei. Quare venerunt? Quia stellam inusitatam viderunt. Et unde eam Christi esse cognoverunt? Videre enim potuerunt stellam; numquid loqui eis potuit et dicere, Stella Christi sum? Procul dubio aliter indicatum est, per aliquam revelationem. Tamen inusitate rex natus erat, qui et ab alienis adorandus erat. Numquid non reges ante in Judaea erant nati, aut per universam terram in diversis gentibus? Quare iste adorandus, et ab alienigenis adorandus, non terrente exercitu, sed in paupertate carnis, latente majestate virtutis? Quando natus est, adoratus est a pastoribus Israelitis, quibus eum Angeli nuntiaverunt: sed Magi non erant de gente Israel. Colebant Gentium deos, hoc est daemonia; quorum fallaci decipiebantur potentia. Viderunt ergo quamdam stellam inusitatam, mirati sunt: quaesierunt sine dubio cujus esset signum, quod tam novum insolitumque viderunt. Et utique audierunt, profecto ab Angelis, ab aliqua admonitione revelationis. Quaeris fortassis, Ab Angelis bonis, an malis? Christum quidem et angeli mali, hoc est daemones, Filium Dei esse confessi sunt. Sed cur non et a bonis audierunt, quando in Christo adorando salus eorum jam quaerebatur, non iniquitas dominabatur? Potuerunt ergo illis dicere Angeli: Stella quam vidistis, Christi est, ite et adorate eum ubi natus est, et simul indicate qualis et quantus natus. Illi autem hoc audito venerunt et adoraverunt. Aurum, thus et myrrham obtulerunt, secundum consuetudinem suam. Talia enim solebant offerre diis suis.

2. Christus ab ipsis Judaeis demonstratus Gentibus. Quod sane antequam facerent, antequam eum in civitate ubi natus fuerat invenirent, venerunt quaerentes, Ubi natus est rex Judaeorum? Nonne poterant etiam hoc revelatione cognoscere, sicut cognoverant illam stellam regis esse Judaeorum? Nonne potuit eos ad illam civitatem eadem stella perducere, sicut postea perduxit ad locum ubi Christus cum matre infans erat? Poterat sane, non tamen factum est; ut hoc a Judaeis inquirerent. Quare voluit hoc Deus a Judaeis inquiri? Ut dum ostendunt in quem non credunt, ipsa sua demonstratione damnentur. Attendite quia et nunc fiunt primitiae Gentium Magi, quanto a majori impietate liberati, tanto majorem dantes gloriam liberanti. Quaerunt, Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Herodes, audito regis nomine, tanquam aemulus contremiscit. Vocat Legis peritos, interrogat ab eis secundum Scripturas ut indicent ubi Christus nasceretur. Illi respondent, In Bethlehem Judae. Perrexerunt Magi, et adoraverunt (Matth. II, 1-11): Judaei remanserunt, qui demonstraverunt. O magnum sacramentum! Hodie per Judaeorum codices convincimus: fiunt fideles per eorum codices. Ostendimus Paganis quod nolunt credere. Nam aliquando Pagani faciunt nobis hujusmodi quaestionem, cum vident quae scripta sunt sic impleri, ut negare omnino non possint, quod ea per Christi nomen in omnibus gentibus praesentantur, quae in sanctis codicibus praedicta recitantur, in fide regum, in eversione idolorum, in mutatione rerum humanarum: et aliquando audent, ut dicant, Vidistis ita fieri, et tanquam praedicta sint conscripsistis. Hoc poeta quidam eorum fecit: recognoscunt ista qui legerunt. Narravit quemdam apud inferos descendisse, atque in beatorum regionem venisse, demonstratosque illi Romanorum principes nascituros, quos jam ipse, qui haec scribebat, natos noverat (Virgilius, Aeneid. lib. 6, vers. 752-887). Praeterita enim narravit; sed quasi futura essent praedicta, conscripsit. Sic et vos, inquiunt nobis Pagani, vidistis haec omnia fieri, et scripsistis vobis codices, in quibus haec legantur tanquam praedicta. O gloria regis nostri! Merito Judaei a Romanis victi sunt, nec deleti. Omnes gentes a Romanis subactae, in Romanorum jura transierunt: haec gens et victa est, et in lege sua mansit, quantum ad Dei cultum attinet, patrias consuetudines ritumque custodivit. Everso etiam templo suo, exstincto sacerdotio pristino, sicut dictum est a Prophetis; servant tamen circumcisionem et morem quemdam, quo a caeteris gentibus distinguuntur. Propter quid, nisi propter testimonium veritatis? Sparsi sunt ubique Judaei, portantes codices quibus Christus praedicatur, et sicut praedictus est praesentatur, ut jam Paganis possit ostendi. Profero codicem, lego prophetam: ostendo impletam esse prophetiam. Dubitat paganus, ne forte hoc ipse confinxerim. Inimicus meus habet hunc codicem, antiquitus sibi a majoribus commendatum. Ambos inde convinco: Judaeum, quia id prophetatum et completum ego cognovi; paganum, quia non ego hoc confinxi.

3. Sacrificium uni Deo debitum. Non ergo seducant daemonia specie divinationis incautos, et rerum temporalium male curiosos; nec superbo fastu decipientes impios, sibi sacrificiorum exigant honorem. Vere divina praedixerunt divini viri unius discipuli. Verum sacrificium, uni vero Deo debetur. Hujus figurae ante gratiam, victimis adumbratae sunt. Quod uno modo futurum fuerat; multis modis providentia divina praenuntiavit; ut quam magnum esset, ostenderet. Ipse medicus, ipse medicamentum: medicus, quia Verbum; medicamentum, quia Verbum caro factum est. Ipse sacerdos, ipse sacrificium. Ipse est qui mutavit viam Magorum: ipse etiam nunc mutat vitam malorum. Cujus in carne manifestationem, quae graece dicitur Epiphania, justificatae in spiritu gentes hodierna solemnitate concelebrant: ut renovet memoriam solemnitas, vigeat devotione pietas, ferveat congregatione charitas, luceat invidis veritas.