SERMO CCCLXXV. De Epiphania Domini, III.

Christus Judaeis primum et post Gentibus manifestatus. Infantes martyres effecti. Duo parietes ad angulum convenientes. Epiphania latine manifestatio est. Dominus Christus ante paucos dies nativitate sua Judaeis manifestatus est: hodierno autem die per stellam Gentibus declaratus est. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Isai. I, 3). Bos de Judaeis, asinus de Gentibus; ambo ad unum praesepe venerunt, et verbi cibaria invenerunt. Magi qui venerunt adorare Christum, et significant primitias Gentium, Legem non acceperunt, Prophetas non audierunt: lingua coeli stella fuit. Quasi diceretur eis, Quid a vobis quaesivi lucri? Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Et tamen Herodes turbatus, a Judaeis quaesivit ubi nasceretur Christus. Et responderunt, In Bethlehem Judae: et propheticum testimonium adhibuerunt; et Magis adorare pergentibus, ipsi immobiles permanserunt. In aggere lapides sunt; viam demonstrant, et ipsi non ambulant. Tamen perrexerunt Magi ad Bethlehem; sed inventa civitate, unde possunt domum invenire? Ecce stella illa quae fulsit de coelo, deduxit in terra, stetit super locum ubi erat puer. Quantus famulatus elementorum, et nequitia Judaeorum! Turbatus est Herodes, quasi venerit Christus regnum quaerere et invenire terrenum. Natus est coeli leo, et turbata est terrena vulpecula. Dominus dixit de Herode: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32). Turbata quid fecit? Occidit infantes. Quid fecit? Occidit infantes pro Verbo infante (Matth. II). Ante martyres sanguine sunt effecti, quam possent ore Dominum confiteri. Et has primitias Christus misit ad Patrem. Venit infans, et ierunt infantes; infans ad nos, infantes ad Deum. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Gaudeamus, nobis illuxit dies. Magi primitiae Gentium nos significaverunt. Agnoverunt Judaei quando natus est, agnoverunt Gentes hesterno die. Diversi parietes ad lapidem angularem venerunt, inde Judaei, inde Gentes; de diverso, sed non ad diversum. Vidistis et nostis, quia tantum a se parietes longe sunt, quantum ab angulo remoti sunt. Quantum ad angulum propinquant, propinquant sibi: cum ad angulum venerint, haerent sibi. Hoc fecit Christus. Longe a se fuerant Judaei et Gentes, circumcisio et praeputium, Legis et sine Lege, cultores unius veri Dei, et multorum falsorum. Quam longe? Sed ille est pax nostra, qui fecit utraque unum. Sed qui venerunt de Judaeis, ipsi in bono pariete numerantur: nam qui venerunt, in ruina non remanserunt. Facti sumus unum illi et nos: sed in uno; non in nobis (Ephes. II, 11-22). Unde natus est Christus? De Judaeis. Sic habes scriptum, Salus ex Judaeis est (Joan. IV, 22): sed non solis Judaeis. Non enim dixit, Salus Judaeis; sed, Salus ex Judaeis. Illi comprehenderunt, et ipsi perdiderunt; illi ligaverunt, et ipsos fugit; ipsi viderunt, et occiderunt: nos nec comprehendimus, et tenemus; nec vidimus, et credimus; posteriores sumus, et antecedimus. Illi qui nos praecesserunt, viam perdiderunt: nos autem et viam invenimus, et in illa ambulantes ad patriam veniemus.