|
1. Magnum miraculum, intrare januis clausis. Audivit Charitas
vestra, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum et Salvatorem
nostrum Jesum Christum post resurrectionem suam clausis ostiis
introisse ad discipulos suos. Magnum miraculum: sed mirari desinis,
si Deum cogitaveris. Mirum enim esset, si solus homo hoc fecisset.
Refer ad omnipotentiam, non ad phantasiam. Ostiis clausis intravit.
Respondeo tibi, ut scias quia vera caro fuerat, cicatrices tangendas
monstravit (Joan. XX, 19-27). Sed sicut non est, inquis,
naturae corporalis per januam clausam intrare, sic non est naturae
corporalis super fluctus maris ambulare. Intravit per clausa ostia,
responde mihi, da mihi soliditatem carnis. Ambulavit super aquas
maris, da mihi et tu pondus carnis. Vis nosse hoc omnipotentiae
fuisse? Et Petro dedit (Matth. XIV, 25-29). Qui quod
voluit, dedit; quod proprium erat, sibi servavit. Ille enim vivens
per clausas januas intravit, qui nascendo integritatem matris non
violavit. Ergo, fratres, admirati credamus, credentes obaudiamus,
obaudientes speremus promissa, si facimus jussa: quia ut faciamus
jussa, ipse adjuvat, a quo speramus promissa.
2. Octavae Infantium. Vetus et novus homo. Hodie octavae
dicuntur infantium, revelanda sunt capita eorum, quod est indicium
libertatis. Habet enim libertatem ista spiritualis nativitas: proprie
autem carnis nativitas servitutem. Duae sunt utique hominis
nativitates, nasci et renasci. Nascimur ad laborem, renascimur ad
quietem: nascimur ad miserias, renascimur ad aeternam felicitatem.
Nam illi pueri, infantes, parvuli, lactentes, maternis uberibus
inhaerentes, et quantum in eos gratiae conferatur nescientes, ut ipsi
videtis, quia infantes vocantur, et ipsi habent octavas hodie: et
isti senes, juvenes, adolescentuli, omnes infantes. Una quippe
illorum infantia pertinet ad vetustatem, altera ad novitatem. Nam
quos videtis recentes a partu, veteres nascuntur. Vetus homo noster
dictus est Adam, ex quo nascimur: novus homo Christus, per quem
renascimur. Isti ergo et novi sunt, et renati sunt ad aliam vitam,
et est in illis, si dici potest, quando nascuntur, nova vetustas.
3. Baptizatos hortatur ne imitentur malos christianos. In Ecclesia
mali bonis permixti. Ecce miscentur hodie fidelibus infantes nostri,
et tanquam de nido volant. Necesse est ergo, ut parturientes eos
alloquamur. Sicut enim recolitis, fratres mei, hirundinum vel
domesticorum passerum pullos, quando volare de nido coeperint, matres
cum strepitu circumvolant, et vocibus piis testantur pericula
filiorum.
Scimus ergo multos, qui appellantur fideles, male vivere, et
gratiae, quam acceperunt, moribus suis non convenire; laudare Deum
lingua, blasphemare vita. Scimus autem alios inter istos multos,
tanquam inter multam et abundantem paleam, velut grana gementes in
tritura, sed spe horrei se consolantes. Duo ista genera hominum
scimus esse in Ecclesia. Aream dominicam Ecclesiam novimus:
ventilationem in die judicii speramus, massam frumenti in resurrectione
desideramus, horreum in vita aeterna sumere cupimus. Ibi nulla palea
erit, sicut in gehenna nullum granum erit. Nunc ergo, fratres mei,
cum sciamus duo ista genera hominum esse in Ecclesia, piorum et
impiorum, bonorum et malorum, timentium et contemnentium, quibus
conjungantur isti, nescimus. Quid autem velimus, et ipsi sciunt:
utrum de illis vota nostra compleantur, humana ignorantia sollicitudine
fatigatur, aliquando et falsis suspicionibus agitatur. Ex his
discitur in hac terra, ubi sine tentatione non vivitur. Admoneo ergo
vos, sancta germina; admoneo vos, novellae in agro dominico plantae,
ne de vobis dicatur quod de vinea domus Israel dictum est, Exspectavi
ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. V, 2). Botrum in
vobis inveniat, qui botrus pro nobis calcatus est. Uvam ferte, bene
vivite. Fructus enim spiritus est, sicut dicit Apostolus,
charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas,
mansuetudo, fides, continentia, castitas (Galat. V, 22).
Quando ad nos venerit agricola noster, cujus nos operarii sumus, ille
qui intus dat incrementum: nam nos forinsecus plantare novimus et
rigare; sed ait Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat; sed Deus qui incrementum dat (I Cor. III, 7); qui
modo videt quomodo audiatis, qui modo inspicit quomodo timeatis, aut
jam timere incipiatis: cum ad vos ille agricola venerit, inveniat in
vobis quod dixerat Apostolus, Gaudium meum et corona mea, omnes qui
statis in Domino (Philipp. IV, 1).
4. Mali ad peccandum inducentes cavendi. Incantationum remedia
illicita. Eleemosyna. Fratres, filii dulcissimi, filii
charissimi, imitamini bonos, cavete malos. Scio enim quia venturi
sunt ad vos homines mali, et persuasuri vobis vinolentiam, et dicturi
sunt vobis, Quare? Nonne et nos sumus fidelissimi? Scio, inde
doleo, inde timeo. Jam tu si dixeris constanter: Frater, nec te
vellem facere quod facis, sed si te non possum ducere in bonum meum,
vel noli me trahere ad malum tuum. Hominibus istis, ut fieri solet,
caput dolebit. Dicturus est tibi vicinus tuus aut vicina: Est hic
incantator, est hic remediator, et nescio ubi mathematicus. Tu
dicis: Christianus sum, non licet mihi. Et si ille dixerit tibi,
Quare? nonne ego christianus sum? tu dicturus es, Sed ego fidelis
sum. Et ille tibi: Et ego baptizatus sum. Fiunt angeli diaboli,
membra Christi. Quia ipsum possidet inimicus, trahere quaerit et
alium. Inveniat vos paratos, qui ista vobis praeparavit. Ideo
loquor, ideo contestor, ideo non taceo, ideo vestimenta mea excutio,
ideo in tribunali Dei mei excusatum me habeo. Dicam Deo meo:
Domine, non tacui; Domine, talentum quod mihi dedisti non
abscondi, sed erogavi. Hoc poterit mihi dicere: Serve nequam, tu
dares, ego exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Ecce,
Domine, dedi, tu exige. Et si forte vos vetus titillaverit
consuetudo, habetis quem interpelletis. Major est adjutor quam
oppugnator. Ideo gemitis, ideo oratis, ideo dicitis, Ne nos
inferas in tentationem. Observate illud etiam, fratres mei, quod
supra dicitis, Dimitte nobis debita nostra; ut faciatis quod
sequitur, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI,
13, 12). Eleemosynam facis, eleemosynam, accipis. Ignoscis,
ignoscetur tibi. Erogas, erogabitur tibi. Deum audi dicentem,
Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc.
VI, 37 et 38). In mente habete pauperes. Omnibus dico:
facite eleemosynas, fratres mei; facite, et non perdetis. Deo
credite. Non solum dico vobis, non perditis quod facitis pauperibus:
sed plane dico vobis, hoc solum non perditis, caetera perditis. Ecce
videamus si exhilaratis pauperes hodie; horrea ipsorum vos estis, ut
det vobis Deus unde detis, et dimittat quod forte peccatis.
Includite eleemosynam in corde pauperum, et ipsa pro vobis exorabit
Dominum (Eccli. XXIX, 15): cui est honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen.
|
|