|
1.---Verbum Dei digne a nobis laudari non potest. Quomodo
exsultavit ad currendam viam. Cur bis in Psalmo dictum, Tollite
portas, etc.---Dilectissimi fratres, de Verbo aeterno quis
temporale digne proferat verbum? Magnis infima quomodo sufficiant?
Laudant coeli, laudant virtutes, laudant aetheriae potestates,
laudant coeli luminaria, laudant sidera, ut potest laudat et terra:
non ut digne laudet, sed ne se ingrata condemnet. Quis explicat,
quis loquitur, quis vel sapit eum qui attingit a fine usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), quomodo
exsultaverit ad currendam viam, ut esset a summo coelo egressio ejus,
et recursus ejus usque ad summum coeli (Psal. XVIII, 6,
7)? Si ubique attingit, unde exit? Si ubique attingit, quo
vadit? Locis non distenditur, neque temporibus variatur, neque habet
accessus et recessus: in se manens, ubique circuit totus. Quae sunt
spatia quae non habent omnipotentem, quae non tenent immensum, quae
non suscipiunt venientem? Si verbum cogitas, nihil diximus. Sed ut
de se humiles doceret aliquid dicere, humiliavit semetipsum formam
servi accipiens (Philipp. II, 8). In hac forma descendit, in
hac forma, secundum Evangelium, sapientiae studio profecit (Luc.
II, 52), in hac forma patiens fuit, in hac forma fortiter
dimicavit, in hac forma mortuus est, in hac forma mortem vicit et
resurrexit, in hac forma ad coelum rediit, qui de coelo nunquam
recessit. Benedictus ergo est in solidamento coeli, qui factus est
pro nobis, secundum Apostolum, maledictus, ut in Gentibus
benedictio Abrahae fieret (Galat. III, 13, 14).
Exsultavit ut gigas (Psal. XVIII, 6). Qualis gigas?
Mortem moriendo superavit. Qualis gigas? Portas inferni fregit:
exiit, et ascendit. Quis est iste rex gloriae, propter quem dictum
est quibusdam principibus, Tollite portas, principes, vestras; et
elevamini, portae aeternae? Elevamini, magnus est: angustae estis,
non capitis, elevamini. Utquid hoc? Ut introeat rex gloriae.
Expavescunt: Quis est iste rex gloriae? Non agnoscitur. Non solum
Deus est, sed et homo: non solum homo est, sed et Deus. Patitur,
certe Deus est? resurgit, certe homo est? An et Deus et homo est?
Vere enim patitur, et vere resurgit. Hoc autem in uno eodemque
psalmo bis dicitur, Tollite portas, principes, vestras; et
elevamini, portae aeternae, et introibit rex gloriae. Et repetitur
hoc ipsum post eadem verba, tanquam putetur superfluum et non
necessarium. Sed in repetitione eorumdem verborum fines attendite, et
advertite quare bis dictum fuerit. Tanquam enim semel resurgenti, et
semel ascendenti, bis portae inferorum et coeli aperiuntur. Res enim
nova, inferis Deus praesens: res nova, coelis homo assumptus.
Utroque tempore, utroque loco, expavescunt principes. Quis est iste
rex gloriae? Unde hoc discernimus? Audi quid utrisque respondeatur.
Illis interrogantibus dicitur, Dominus fortis et potens, Dominus
potens in bello. Quali bello? Mortem pro mortalibus subire, solum
pro omnibus pati, non resistere omnipotentem, et tamen vincere
morientem. Magnus ergo iste rex gloriae, etiam apud inferos.
Repetitur etiam hoc coelestibus potestatibus: Tollite portas,
principes, vestras; et elevamini, portae aeternae. Annon sunt
portae aeternae, quarum claves accepit Petrus? Sed quia secum
hominem levat, ibi tanquam non agnitus dicitur: Quis est iste rex
gloriae? Sed ibi quia non jam certator, sed victor est, quia non
dimicat, sed triumphat; non ibi respondetur, Dominus potens in
bello; sed, Dominus virtutum ipse est rex gloriae (Psal.
XXIII, 7-10)?
|
|