|
Charitas effectus praesentiae Spiritus sancti. Spiritus sanctus
arrha vitae aeternae. Arrham inter et pignus discrimen. Datur arrha
vitae aeternae, ut eam desideremus. Grata est Deo solemnitas, ubi
viget pietas, et fervet charitas. Ipse enim est effectus praesentiae
Spiritus sancti: quod docet Apostolus dicens, Charitas Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis
(Rom. V, 5). Adventus ergo Spiritus sancti uno in loco centum
viginti homines constitutos implevit. Cum Actus Apostolorum
legerentur, audivimus, Erant congregati in unum centum viginti,
tenentes promissum Christi (Act. I et II). Dixerant enim ut
essent in civitate, quousque induerentur virtute ex alto. Ego enim,
inquit, mittam promissionem meam in vobis (Luc. XXIV, 49).
Fidelis promissor, benignus dator. Quod cum in terra esset
promisit, in coelum ascendit et misit. Habemus pignus futurae vitae
aeternae regnique coelorum. Non nos fraudavit recenti promissione, et
fraudaturus est futura exspectatione? Omnes homines quando aliquod
negotium inter se contrahunt, et pecuniarii negotii sponsione
relaxantur, plerumque accipiunt arrham, vel dant: et arrha data fidem
facit, etiam rem illam esse secuturam, cujus arrha praecessit.
Arrham nobis dedit Christus Spiritum sanctum: et qui fallere nos non
possit, securos tamen fecit, quando arrham dedit, quam etsi non
daret, sine dubio quod promiserat exhiberet. Quid promisit? Vitam
aeternam, cujus arrham Spiritum sanctum dedit. Vita aeterna
possessio habitantium: arrha consolatio est peregrinantium. Melius
enim dicitur arrha quam pignus. Haec enim duo similia videntur inter
se; sed tamen habent aliquam differentiam non negligendam. Et pignus
quando datur, et arrha quando datur, ideo fit, ut quod promittitur
impleatur: sed quando datur pignus, reddit homo quod accepit, re
completa propter quam pignus accepit; arrha autem quando datur, non
recipitur, sed superadditur ut impleatur. Arrham ergo habemus: ipsum
fontem, unde arrha est, sitiamus. Arrham habemus aspersionem quamdam
in cordibus nostris Spiritus sancti: si quis sentit hunc rorem,
desideret fontem. Utquid enim habemus arrham, nisi ne fame et siti in
hac peregrinatione deficiamus? Esurimus enim et sitimus, si tamen
peregrinantes nos esse cognoscimus. Qui peregrinatur, et novit se
peregrinari, desiderat patriam; quam dum desiderat, molesta est
peregrinatio. Si amat peregrinationem, obliviscitur patriam, et non
vult redire. Non est talis patria nostra, cui aliquid praeponamus.
Aliquando enim homines dum peregrinantur, divites fiunt. Qui egebant
in patria sua, peregrinatione ditescunt, et redire nolunt. Nos a
Domino nostro, ex quo inspiravit primo homini flatum vitae,
peregrinantes omnes nati sumus. Patria nostra in coelis est, cives
Angeli. De patria nostra, ut ad reditum exhortemur, litterae nobis
missae sunt, quae quotidie in populis recitantur. Vilescat mundus,
ametur a quo factus est mundus.
|
|