|
Joannes tam magnus homo, ut Christum Deum praedicaret. Cur
prophetae tot ante per Christum praemissi. Beatus Joannes, fratres
charissimi, cujus hodie nativitatem celebramus, tam magnus exstitit
inter homines, ut Dominus noster Jesus Christus tale ei testimonium
perhiberet, dicens: Inter natos mulierum non surrexit major Joanne
Baptista (Matth. XI, 11). Audivimus, cum Evangelium
legeretur, quam mirabiliter fuerit ex desperatione conceptus, et
quanto Spiritus sancti testimonio procreatus. Pater ejus eo quod non
credidit, obmutuit. Annuntiatus ergo per Angelum, et non creditus,
patris vocem abstulit, natus linguam resolvit (Luc. I). Accipite
ergo in hujus rei mysterio magnum sacramentum. Ante Dominum Jesum
Christum Joannes praemissus est, missi sunt Prophetae per superiora
saecula, nec defuerunt qui Christum praedicarent. Tantus enim judex
venturus erat, ut multi deberent praeire praecones. Ab ipso prorsus
exordio generis humani non cessavit se Christus prophetare, et
venturum praenuntiare. Novissime missus est Joannes homo, sed quo
homine nullus exstitit major. Venturus erat Dominus Jesus, non homo
tantum, sed et Deus: utique et Deus et homo; Deus semper, ad
tempus homo; Deus ante tempora, homo in fine temporum; Deus ante
saecula, homo in fine saeculi. Deus qui hominem fecit, propter
hominem dignatus est homo fieri, quem fecit. Venturo ergo Domino
Jesu Christo, qui plus est quam homo, ne putaretur tantum esse
homo, testimonium debuit illi perhibere magnus homo. Christus,
inquam, Dominus, non tantum Deus, sed et Deus et homo: Deus qui
nos fecit, homo qui nos refecit. Joannes autem homo tantum, sed
quantus homo? Audi de eo Deum et hominem dicentem. O Domine Jesu
Christe, quis est Joannes? Et dicit Deus, In natis mulierum non
surrexit major Joanne Baptista. O Joannes magne homo, quo in natis
mulierum major nemo surrexit, et tu dic mihi, o magne homo, quis est
iste qui putatur solus homo? Quis est, audi: Cujus non sum dignus,
inquit, calceamenta portare. Didicimus ecce per Joannem, et per
hominem credendum esse in Christum, et non esse ponendam spem in
homine, sed in Christo. Ecce habes magnum hominem, quo nemo major
surrexit, et ipse est Joannes. Sed vide quia iste Joannes amicus
est sponsi; sponso zelat, non sibi. Dicit enim ad se venientibus:
Ego baptizo vos aqua; qui autem post me venit, major me est, cujus
non sum dignus calceamenta solvere; ille autem baptizabit vos in
Spiritu sancto (Matth. III, 11). Venite post me, sed
nolite manere in me: transite ad illum qui creavit vos et me, quia
ipse vivificaturus est vos et me.
|
|