|
1. Christum temporaliter natum praecessit Joannes. Nativitates
Christi duae. Superbia, tumor. Incarnationis causa, ut homini
Deus exemplum praeberet. Quietis et parva vox sufficit. Si autem
vultis, fratres, quieti audire, nolite habere cor in auribus, sed
aures in corde. Hodiernum diem beati Joannis Baptistae solemnitati
illuxisse tradit et credit Ecclesia. Oportet autem hoc de ipso die
credere, quod sine varietate totus orbis agnoscit: sed quia Joannis
esse diem nemo dubitat, non Joannis qui Evangelium scripsit, sed
Joannis Baptistae praecursoris Domini, qui tanto magnus apparuit,
quanto se humilem praebuit, dicens, cum ipse Christus putaretur, non
se dignum corrigiam calceamenti solvere ei, quem Dominum agnoscebat
(Matth. III, 11), ut amicus esse mereretur. Nonnulli autem
putant passionis ejus diem hodie celebrari. Sciat prius Sanctitas
vestra, nativitatis esse diem, non passionis. Ex lectione quippe
evangelica invenitur ejus nativitas sex mensibus praecedere Domini
nativitatem. Et quoniam diem nativitatis Domini octavo calendarum
januariarum die consensus tradit Ecclesiae; restat ut hodiernus dies
nativitatis Joannis intelligatur.
2. Idem tractatur argumentum. Praecessit ergo Joannes Dominum,
non tanquam magister discipulum, sed tanquam praecursor judicem; non
ut superimponeret potestatem, sed ut praeberet officium. Ipsius autem
testimonium Joannis de hac re sic se habet: Qui post me venit, ante
me factus est, quia prior me erat. Post Joannem venit Dominus
nascendo de virgine Maria, non de Patris substantia. Duas enim
Domini nativitates accepimus, unam divinam, alteram humanam; tamen
utramque mirabilem: illam sine matre, istam sine Patre: illam
aeternam, ut crearet temporalem; hanc temporalem, ut praestaret
aeternam. Ille enim de quo dicit Joannes, non Baptista. sed
Evangelista, quia In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum, et quia omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil (Joan. I, 15, 1, 3): ille tantus
in forma Dei aequalis Patri, ille sine tempore fabricans tempora,
ille ex nullo saeculo ante omnia saecula judex saeculi, factus est tam
parvus, ut de femina nasceretur; sed mansit tam magnus, ut a Patre
non separaretur. Ei praebentes obsequium et testimonium, tanquam
lucernae venturo diei, omnes Prophetae praenuntiantes eum ante ipsum
nascendo venerunt, post ipsum credendo adhaeserunt. Oportebat enim ut
praenuntiaretur venturus, miracula facturus: quibus miraculis, bene
intelligentibus indicaretur Deus; humano autem aspectu videntibus
appareret homo, parvus ad parvos, sed humilis ad superbos: parvitate
sua docens hominem, ut se agnosceret parvum; ne, non grandescendo,
sed tumescendo, se crederet magnum. Est enim superbia, non
magnitudo, sed tumor. Ut ergo generis humani istum tumorem sanaret
ipse medicus, ipse medicina, non solum medicamentum adhibens, sed
medicamentum se faciens, apparuit inter homines homo, offerens hominem
videntibus, Deum servans credentibus. Aspectus enim humanitatis ejus
sanavit infirmos; contemplatio divinitatis ejus quaerit firmos. Et
nondum erant homines qui Deum viderent in homine, nec poterant videre
nisi hominem; nec tamen spem suam ponere debent in homine. Quid ergo
fieret? Homo hominem videre potest, homo hominem sequi non debet.
Deus sequendus erat, qui videri non poterat: homo sequendus non
erat, qui videri poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab
homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. O
homo, propter quem Deus factus est homo, aliquid magnum te credere
debes: sed descende, ut ascendas; quia et Deus descendendo factus
est homo. Adhaeresce medicamento tuo, imitare magistrum tuum,
agnosce Dominum tuum, amplectere fratrem tuum, intellige Deum tuum.
Hoc ille tantus et tantillus, vermis, non homo; sed per quem factus
est homo. Hoc ergo ille: quid Joannes, nisi quod de illo Dominus,
nisi quod de illo verax, nisi quod de illo veritas dicit? Si enim
ipsi Joanni debemus credere de veritate, veritati non credimus de
Joanne?
3. Ex verbis Joannis Arianorum calumniae. Verbum siquidem erat in
principio, factum non erat. Dicat testimonium primo veritati ipsius
particeps veritatis; et dicat testimonium homini Conditor hominis.
Primo audiamus quid Joannes de Christo, et deinde quid Christus de
Joanne; priorem audiamus, sed posteriorem intelligamus: prior
loquatur qui prius natus est, sed confirmetur per eum a quo factus
est. Post me, inquit, venit, et ante me factus est. Hic jam, qui
credunt factum ante caetera per quem facta sunt omnia, calumniantur his
verbis vel per haec verba nobis, et dicunt, Ecce quia factus est:
Joannes dicit, Post me venit, et ante me factus est. Expone mihi
quid sit, ante me factus est. Verba illorum dico, et ea discutienda
propono. Soletis, inquiunt, dicere, quando aliquid tale de Christo
dicitur, ut eum Patre minorem ostendat, quod ad hominem sit referenda
sententia; ut quod in forma Dei est, aequalis sit Patri, quod autem
semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum
factus, et habitu inventus ut homo, major sit Pater. Quid ergo
dicetis ad hoc quod Joannes ait, ante me factus est? Audi quid
dicamus: sed prius illud vide, quod Apostolus utrumque distinguens,
et unum tamen in utroque eumdemque commendans, non dixit, Formam Dei
accipiens. De forma vero Dei quid dixit? Cum in forma Dei esset:
respiciens ad illum qui vocatus erat ante illum, in cujus Evangelio
est, In principio erat Verbum; imo respiciens ad illud lumen, unde
et ille hoc dixit. Neque enim dixit Joannes, In principio fecit
Deus Verbum: qui posset dicere ita, ut dixit Moyses, quia de
creatura facta a Domino Deo loquebatur, In principio fecit Deus
coelum et terram. Cum ergo ille, si hoc sentiret quod Ariani
sentiunt, posset dicere, In principio fecit Deus Verbum; non hoc
ait: sed ait, In principio erat Verbum. Quod in principio erat,
factum non erat. Neque enim praecessit aliquid de facto Verbo.
Omnia enim quae Deus fecit, Verbo fecit: Dixit, et facta sunt;
mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Inter
dicentem ut fiat, et quod factum est a dicente, plurimum distat: sed
si dicens est, Verbum habet; si Verbum habet, per Verbum fecit;
si per Verbum fecit, Verbum non fecit.
4. Arianorum cavillatio: similiter dictum esse in Genesi, Terra
erat. Quare, inquiunt? Annon audisti et de terra, Terra erat
invisibilis et incomposita (Gen. I, 1, 2)? Si propterea,
inquiunt, dicis Verbum factum non esse, quia dictum est, Verbum
erat; nec terra facta est, quia dictum est, Terra erat. O caeca et
haeretica insania! Attende, si est unde attendas; audi, si est unde
audias: ne sonus inaniter aurem percutiat, cujus cor veritas non
illustrat. Verba ejusdem Scripturae dicturus sum, quae ibi invenisti
cum legeres, et praetermisisti cum litigares. Nempe propterea putas
tale aliquid dictum de Verbo Dei, cum dictum est, In principio erat
Verbum; quale dictum est de terra, quia dictum est, Terra erat
invisibilis et incomposita. Ego tibi in hoc libro Geneseos superiora
verba recitabo, quod antequam diceret scriptor Dei famulus, Terra
erat; ut appareret quia facta erat, prius dixit, In principio fecit
Deus coelum et terram. Ecce ego prius tibi edidi terram factam; et
factam utique a Deo, sonante Scriptura et in aures recusantis
irrumpente, In principio fecit Deus coelum et terram. Facta erant
haec; sed nondum ornata, nondum declarata: terra nondum distincta,
sed tamen jam facta. Ne autem putares continuo terram factam sic
fuisse, ut non in ea esset quod ornaretur, subsecutus ait: Facta
erat quidem, quia in principio fecit Deus coelum et terram; terra
autem, quam fecit Deus, adhuc invisibilis erat et incomposita.
Ostendit tibi qualis erat, quae facta erat; non quia erat, quae
facta non erat. Poterat ergo dicere Joannes, In principio fecit
Deus Verbum, Verbum autem erat; quomodo, In principio fecit Deus
coelum et terram; terra autem erat: ut iste esset ordo verborum, In
principio fecit Deus Verbum, et Verbum erat apud Deum; ut
intelligeremus quia hoc Verbum erat apud Deum, quod Verbum fecerat
Deus. Nunc vero audis, In principio erat Verbum. Quid quaeris
anteriora factus extremior? Extremior enim tu in errore tuo factus
es: de imo loqueris, et ad ima respicis. Vellem, si de imo
loquereris, ut sursum cor tenderes, et clamares de profundo ad
Dominum: rumperet nubes caliginis carnis tuae, aperiret oculos
humilitati lux quae venit in humilitate; videres, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat
in principio apud Deum. Dicat et Paulus, Qui cum in forma Dei
esset. Quid de humana nativitate dicit Joannes? Et Verbum caro
factum est (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Dicat et Paulus,
Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6,
7). Quid ergo dicebas de verbis Joannis Baptistae? Eadem mihi
nunc ea repete, nunc ea loquere. Quid ait Joannes Baptista? Post
me venit. Agnosco nativitatem. Ille de sterili, ille de virgine.
Sterilitas conversa est in fecunditatem: virginitas mansit post
fecunditatem.
5. Objectio: Christum dici factum, in quantum Verbum est.
Christus ante Joannem factus, id est ante positus ipsi et praelatus.
Sed Joannes, inquit, si secundum hoc dixisset factum, secundum quod
ex virgine natus est, non diceret, ante me factus est; quia ex
virgine post illum factus erat. Ergo, ante me factus est, quid est,
nisi quia in principio Verbum factum erat? Sic enim ante Joannem
erat; nam ex virgine post Joannem erat. Accipe, et si non rixaris,
adverte. Aliquantum enim forte subobscurum est quod vis intelligere,
ut rixando tibi augeas fumum, quo impediaris ab intellectu.
Scripturam illam primo intuere, quae te docet ut docilis fias. Esto
mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas (Eccli. V, 13).
Patere ergo paulisper: forte inveniemus quomodo dictum sit, ante me
factus est; dum tamen non intelligamus factum Verbum per quod facta
sunt omnia. Quomodo, inquit? Si potero, dicam: si dicere non
potero, non tamen non est quod dicat qui dicere potuerit. Credo autem
et spero, quod illius majestas Unigeniti, qui cum esset Verbum,
infans factus est, aperiet infantiam linguae meae, et faciet in ore
partum, qui fecit in corde conceptum. Ecce dicam ut potero:
intellige ut potes; et quod non poteris intelligere, noli
reprehendere, quasi jam magnus sis; sed differ, ut crescere
merearis. Certe hoc te movet, quomodo dictum sit, Qui post me
venit, ante me factus est. Moveat plane ut quaerentem, non ut
rixantem. Certe et ego quaero tecum: simul inveniemus, si simul
quaeramus; ambo accipiemus, si ambo petamus; utrique nostrum
aperietur, si ambo pulsemus. Post me venit, inquit: agnosce
nativitatem ex virgine Maria. Ante me factus est: quid est, ante me
factus est? Intellige, antepositus est mihi. Ille qui post me
venit, factus est ante me. Quomodo si duo ambulent in itinere, et
unus sit tardior, alter velocior, et praecedat tardior aliquantum,
post paululum autem sequatur velocior; respicit tardior praecedens
velociorem sequentem, et dicit, Post me venit. Et ecce accelerante
illo, et propinquante, et adhaerente, et transeunte, videt ille
anteriorem, quem respiciebat posteriorem: certe si celeritatem ejus
expavescat quodam modo et admiretur, nonne poterunt esse ista verba
ejus: Ecce homo post me erat, et ante me factus est? Quid est hoc,
qui post me erat, ante me factus est? Qui ambulabat post me,
celeritate ejus factum est ut esset ante me. Nam si ubicumque
legeris, factus est, non intelligis nisi formatum esse qui non erat;
et Dominum Deum dicturus es factum, de quo dictum est, Factus est
mihi Dominus in refugium (Psal. XCIII, 22). Factus est
Dominus adjutor (Psal. XXIX, 11); et, Factus est mihi in
salutem (Psal. CXVII, 14). Quoties factus? Et ipse fecit
omnia. Ergo intellige mecum verba. Neque enim tacuit idem Joannes
et illud quod Verbum erat; ne ibi putares significasse Verbum,
quando dixit, ante me factus est: ut noveris ad hoc pertinere ante me
factus est, quia praecessit me, quia glorificatus est amplius me,
quia cum me intenderent homines praecursorem, agnoverunt Dominum,
quem nascendo praecesseram, quem obsequendo nuntiaveram; spesque
eorum, concursus eorum in Dominum factus est; glorificatus est ille
tanquam Filius Dei, ante me factus, secundum id quod Apostolus
ait, Propterea Deus exaltavit eum, et donavit illi nomen quod est
super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium,
terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 9 et 10). Gloria
ergo ejus non esse coepit, sed innotuit. Factus est ante Joannem,
quia praecessit honore Joannem.
6. Datae interpretationi consonare verba Joannis subsequentia. Sed
vide utrum merito. Interroga ipsum Joannem: Ille qui post te
venit, quare ante te factus est? Qui te sequebatur, quare tibi
praelatus est? Sequitur, Quia prior me erat. Hoc est, In
principio erat Verbum. Ergo merito ante me factus est, quia prior me
erat. Prior Joanne, prior Abraham, prior quam Adam, prior quam
coelum et terra, prior quam Angeli, Sedes, Dominationes,
Principatus et Potestates. Quare prior? Quia omnia per ipsum facta
sunt. Agnoscat servus humilitatem suam: ostendat Dominus majestatem
suam. Dicat idem Joannes, Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus
solvere. Multum se humiliaret, si diceret, Dignus sum. Quid enim
si diceet dignum? numquid sedere in judicio ad dexteram Patris?
numquid venire ad judicandos vivos et mortuos? Quid si diceret dignum
solvere corrigiam calceamenti? Magna humilitas, si hoc est dignus
amicus sponsi. Dicturus enim erat amicum se esse sponsi: et ne in
illa amicitia aequalitas forte ab aliquo imprudente intelligeretur;
dicit se amicum propter amorem, dejicit se ad vestigia propter
timorem. Et parum est quod se ad vestigia deponit; nec dignum se
dicit solvere corrigiam calceamenti. Humilis profecto, si dignum
solvere; sed quia nec dignum se dicit solvere, dignus qui exaltaretur
ab humilitate. Dicat etiam apertius, dicat distinctius, quid est,
Post me venit, ante me factus est. Dixit enim et causam, quia prior
me erat. Quoniam, In principio erat Verbum; et, Cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Illum
oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Oportebat
ut cresceret qui posterior venit, et minueretur qui anterior venit.
Si crevit qui posterior venit, ante ipsum factus est crescendo.
Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Hoc est, ante me
factus est. Et quomodo crevit Christus, minutus est Joannes?
Praecessit aetate Joannes Dominum in nativitate humana; creverunt
ambo annis accedentibus, statura carnis, et pervenerunt ad certum
modum sicut homines. Sed Joannes homo, Christus Deus et homo.
In divinitate si intelligamus quia crevit Christus, absurdi sumus,
et nimis erramus. Crescit enim aliquid, ut proficiat. Deus quo
crescat non habet: si enim habet quo crescat, minor erat antequam
cresceret. Redeamus ad formam carnis. Ipsa cum Joanne crevit, non
illo minuto crevit. Referamus ergo fortassis ad gloriam; et
intelligamus, Illum oportet crescere, me autem minui, secundum hoc
dictum, quod post me venit, et ante me factus est. Joannes enim
personam sustinebat hominis, et loquebatur ex typo generis humani, ad
quod salvandum venerat Christus. Dixeramus autem, fratres, humilis
Deus venit ad superbum hominem. Agnoscat homo se hominem, appareat
Deus homini. Etenim si ideo venit Christus, ut humiliaretur homo,
et ex humilitate cresceret homo; oportebat ut gloria jam cessaret
hominis, et commendaretur gloria Dei: ut spes hominis esset in gloria
Dei, non in gloria sua, dicente Apostolo, Qui gloriatur, in
Domino glorietur (I Cor. I, 31). Recte ergo dicitur homini,
Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris,
quasi non acceperis (Id. IV, 7)? Hunc typum humilitatis
humanae Joannes ostendens, quia quantum proficiebat opinio et fama
Christi, non statura Christi, non majestas Christi, non
sapientia, non Verbum Dei; sed fama illa, quae coepit a minimo, et
jam tenet orbem terrarum: gloria Christi, non gloria hominis, ut
agnoscat homo humilitatem suam, impertiat Deus divinitatem suam.
Etenim gloria Dei, fratres, gloria nostra est. Quantum dulcius
glorificatur Deus, tantum nobis prodest. Non enim altior erit
Deus, quia honoramus illum: humiliemus nos, et exaltamus illum.
Scriptum est enim, Exaltabo te, Domine (Psal. XXIX, 2).
Quid est, Exaltabo te? In terra erat, et eum in coelo posuisti?
Et homo exaltat Deum? Quid est, Exaltabo te? Altum te
confitebor. Confiteatur ergo se homo hominem; decrescat prius, ut
crescat. Dicat Joannes decrescendo ad humilitatem, non se esse
dignum, qui solvat corrigiam calceamenti, et intelligat se
participando illuminatum fieri.
7. Joannes Baptista non erat lumen, comparatione Christi veri
luminis. Lumen tamen Joannes participatione sapientiae. Hoc enim
Joannes evangelista dixit de illo: Non erat ille lumen. Injuriam
forte fecit Joanni, quia ait, Non erat ille lumen; cum Apostolis
dictum sit a Domino, Vos estis lumen mundi? Praetulerunt se
Apostoli Joanni? Non faciunt, ne mendacem ipsum Dominum judicent,
qui dixit, In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista
(Matth. XI, 11). Non utique major statura corporis, sed
gratia participatae sapientiae, gratia participatae salutis. Quid
sibi ergo vult, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de
lumine? Quare hoc dixit? Novi, inquit, quid dicam, testimonium
perhibere de lumine. Erat enim lumen verum distinctum a Joanne, ne
prorsus non lumen Joannes, sed ut in comparatione hujus luminis dictum
intelligatur, Non erat ille lumen; secundum quod dixit, quia Erat
lumen verum. Quomodo discernis hoc verum? Quod illuminat, inquit,
omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et
Joannem. Sed ut non videamur nos colligere ex verbis quod non est
dictum, quamvis consequenter intelligendum, ipse Joannes dicat: Nos
omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16).
Erat ergo lumen verum. Joannes lumen illuminatum, Christus lumen
illuminans. Nam ut noveris quia lumen erat Joannes, jam perhibeat et
illi Dominus testimonium. Perhibuit ipse testimonium Domino suo,
testimonium veritatis de Domino suo, quod habebat a Domino suo.
Acceperat enim a Domino suo, ut diceret de Domino suo: ut autem
ille diceret de servo suo, non acceperat a servo suo: et in se
Christus de Joanne, et in Joanne Christus de se. Ipsa ergo
veritas perhibeat testimonium, audiamus quia lumen est Joannes.
Judaeis dicitur de Joanne, Ille erat lucerna ardens et lucens
(Id. V, 35). Et utique lucerna lumen est, non sicut dies,
sed tamen lumen est. Ergo lucerna accenditur ut luceat, et Joannes
illuminatus est ut loqueretur. Si ergo Joannes illuminatus est ut
loqueretur, agnoscat se lucerna, ne superbiae vento exstinguatur.
Sed forte lumen discipuli, et lucerna Joannes? Dominus enim de
Joanne ait, Ille erat lucerna ardens, et lucens: de discipulis
autem, Vos estis lumen mundi. Discipulos suos praetulit Joanni?
Numquid et fideles illi quos alloquitur Paulus, praeponendi sunt
Joanni, quibus ait, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux
in Domino (Ephes. V, 8)? Lux ergo Apostoli, et lux fideles
ex peccatoribus justificati, ex infidelibus fideles facti: tamen
lucerna non sunt dicti discipuli. Attende, forte dicti, et non alio
loco, sed ibi: ut ostenderet quemadmodum eos dixerit lumen; quia non
lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;
sequere verba Evangelii: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas
abscondi supra montem constituta. Sed de civitate dixit, non de
lumine? Sequere adhuc: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub
modio. Tale lumen estis, quale Joannes: lucerna illuminata.
Tanquam cujus vox, vel quorum vox praecesserat, Tu illuminabis
lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal.
XVII, 29). Quas tenebras in Apostolis? Fuimus et nos
aliquando, etc., quomodo illius reprobi et blasphemi, Qui prius
fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus. Ecce tenebrae,
accendatur lucerna: Sed misericordiam consecutus sum (I Tim. I,
13). Et ut noveris de ipsis dictum, Neque accendunt lucernam, et
ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui
in domo sunt; statim sequitur, Sic luceat lumen vestrum coram
hominibus, ut videant bona opera vestra: sed in humilitate, quia
hominem oportet minui. Quomodo autem Deum crescere? Et glorificent
Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 14-16).
Glorificatur Pater, glorificatur Filius: quia Pater glorificat
Filium, et Filius glorificat Patrem. Agnoscat se ergo homo
humilem, agnoscat excelsum Deum propter se humiliatum, ut homo, qui
humiliatus erat in confessione peccati, exaltetur in adeptione
justitiae, Haec duo; Dominus et Joannes, humilitas et claritas:
Deus humilis in claritate, homo humilis in infirmitate; Deus humilis
propter hominem, homo humilis propter hominem. Deus enim humilis ut
prodesset homini, homo humilis ut non obsit sibi.
8. Passionis et nativitatis differentia. Christus crescit,
Joannes minuitur. Agnoscamus ergo haec duo et in ipsa differentia
passionum. Legimus Joannem passum martyrium pro veritate: numquid
pro Christo? Non pro Christo, si non veritas Christus. Non
omnino pro ipsius nomine, sed tamen pro ipsa veritate. Neque enim
ideo decollatus est Joannes, quia confessus est Christum. Sed
monebat temperantiam, monebat justitiam: dicebat, Non tibi licet
habere uxorem fratris tui (Marc. VI, 18). Lex enim quae hoc
jusserat, de illis jusserat qui morerentur sine liberis, ut acciperent
fratres uxores fratrum suorum, et resuscitarent semen fratribus suis.
Ubi ista causa non erat, nihil nisi libido erat. Hanc libidinem
Joannes arguebat, castus incestum: quia et illud quod figurabat,
tale est, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III,
30). Praeceptum jam fuerat, ut si quis sine semine moreretur, qui
magis propinquus esset, acciperet uxorem ejus, et suscitaret semen
fratri suo. Utquid enim hoc Deus praeceperat, nisi ut eo modo
significaretur semen suscitandum fratris ad fratris nomen? Hoc enim
praeceptum erat, ut qui inde nasceretur, nomen haberet defuncti.
Defunctus est Christus, acceperunt conjugem ejus Apostoli
Ecclesiam. Quos de illa genuerunt, non Paulianos, aut Petrianos,
sed Christianos nominaverunt. Loquantur ergo haec duo ambae
passiones: Illum oportet crescere, me autem minui. Ille crevit in
ligno, hic est diminutus in ferro. Locutae sunt et passiones hoc
mysterium, loquantur et dies. Nascitur Christus, et augentur;
nascitur Joannes, et minuuntur. Minuatur ergo honor hominis,
augeatur honor Dei; ut honor hominis inveniatur in honore Dei.
|
|