|
Petri et Pauli apostolorum dies, in quo triumphalem coronam, devicto
diabolo, meruerunt, quantum fides Romana testatur, hodiernus est.
Quibus solemnis festivitas exhibetur, solemnis etiam sermo reddatur.
Laudes audiant a nobis, preces fundant pro nobis. Sicut traditione
patrum cognitum memoria retinetur, non uno die passi sunt per coeli
spatia decurrente. Natalitio ergo Petri passus est Paulus, non quo
ex utero matris in numerum fusus est hominum, sed quo ex vinculo carnis
in lucem natus est Angelorum; ac per hoc ita singuli dies dati sunt
duobus, ut nunc unus celebretur ambobus. Magnum hoc mihi signum
videtur esse concordiae: coapostolo suo novissimus primo, qui ad
eumdem diem vocatus advenit, ad eumdem diem coronatus occurrit.
Electus est ille ante Domini passionem, iste post ascensionem.
Ordine temporis impares, aeternitate felicitatis aequales: ille ex
piscatore, iste ex persecutore. In illo infirma mundi electa sunt,
ut confundantur fortia (I Cor. I, 27): in isto abundavit
peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20). In utroque
magna Dei gratia atque ejus gloria claruit, qui eorum fecit merita,
non invenit. Quid enim aliud demonstrare dignatus est, qui ad regnum
primo vocare voluit piscatores, postea vocaturus imperatores, nisi ut
qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31)? Nam
utique nobilium, doctorum, potentum non salutem contempsit, quibus
ignobiles, imperitos infirmosque praeposuit. Sed nisi prius
eligeretur vilitas infirmorum, non sanaretur inflatio superborum. Si
prius a Christo divites vocarentur, putarent et dicerent non in se
electam nisi opulentiam, facundiam, eloquentiae doctrinam, scientiae
splendorem, nobilitatem, generositatem, tranquillitatem, regalem
potestatem; atque ita temporalibus et saecularibus felicitatibus
tumidi, tanquam ipsi prius Christo conferrent quod essent, ut eis
ille videretur reddere, non donare, quod futuri essent gratia Dei,
nec intelligerent, nec tenerent. Quanto ergo nunc melius, quanto
ordinatius, prius erexit de terra inopem, et de stercore exaltavit
pauperem, ut collocaret eum cum potentibus populi sui (Psal.
CXII, 7, 8); ut munus intelligentiae atque doctrinae non solum
ex Deo esset, sed etiam ut ex Deo esse appareret? Cum quanta itaque
laetitia et quanta Dei gloria contuemur ab animo piscatoris contemni
opes imperatoris? fundi preces imperatoris ad Memoriam piscatoris? ut
nec ille ex eo quod non habuit, jaceret; nec iste ex eo quod habuit,
superbiret. Jamvero illud quod Paulum ex persecutore suo
praedicatorem suum Christus operatus est, quid valeat ad salutem
hominum, ne quisquam magnarum sibi conscius iniquitatum de misericordia
Dei debeat desperare, ipse potius apostolus eloquatur. Humanus,
inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit
in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed
ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus
Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt
illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15, 16). Quis enim sub
manu omnipotentis medici de salute desperet tanto informatus exemplo,
considerans evangelizantem fidem quam aliquando vastabat, non solum
evasisse poenam persecutoris, verum etiam coronam meruisse doctoris,
et cujus sanguinem in ejus membris cupiebat saeviendo fundere, pro ejus
nomine suum sanguinem credendo fudisse? Habet ergo Roma caput
gentium, duo lumina gentium ab illo accensa, qui illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum: unum, in quo Deus abjectam
exaltavit humilitatem; alterum, in quo damnandam sanavit iniquitatem.
In illo discamus non superbire; in isto, non desperare. Quam
breviter magna nobis exempla praemissa sunt, quam salubria; quae
semper commemoremus, et in eorum laude lumen verum magnificemus. Nemo
ergo se de hujus saeculi celsitudine extollat: Petrus piscator fuit.
Nemo iniquitatem propriam cogitando misericordiam Dei defugiat:
Paulus persecutor fuit. Ille dicit, Factus est Dominus refugium
pauperum (Psal. IX, 10): iste dicit, Doceam iniquos vias
tuas, et impii ad te convertentur (Psal. L, 15).
|
|