|
1. Praeceptum de diligendis inimicis. Jesus filius Nave in eremo
pugnabat, et Moyses orabat: non quidem ambo pugnabant, et ambo
orabant; sed unus pugnabat, et alius orabat. Merito qui pugnabat,
non deficiebat; quia alter orando vincebat. Ita et ego loqui quidem
videor, sed aliis orantibus loquor, ut precibus eorum contingat mihi
quod Dominus ait, Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal.
LXXX, 11). Si ille ab uno tantum orante juvabatur, et non
superabatur; quanto magis ego, pro quo non unus, sed multi rogant
Deum mecum? Loquendo jam non timebit cor meum, quia laudem Domini
loquetur os meum (Psal. CXLIV, 21). Dominus noster Jesus
Christus, fratres, jubet nobis aliquid, et promittit nobis aliquid.
Quod jubet, hic est: quod promittit alibi est. Quod jubet,
finitur, quia temporale est: quod promittit, non finitur, quia
aeternum est. Quod jubet, opus est: quod promittit, merces est.
Hic advertat vestra Sanctitas, quanta est ejus misericordia erga
nos, ut laborem hic posuerit cum fine, mercedem in coelo sine fine.
Et ideo debemus prius hic laborare, et postea in coelo mercedem
sumere, quam hic mercedem vel accipere, et postea laborare. De
quibusdam enim dicit: Amen dico nobis, perceperunt mercedem suam
(Matth. VI, 2). Sed forte avidus es ad mercedem, et piger ad
laborem. Qua fronte postulas quod promisit Deus, si non facis quod
jussit Deus? Prius audi monitiones, et sic exige repromissiones.
Prius, inquam, audi jubentem, et tunc exige pollicentem. Jubet
enim nobis, et dicit: Diligite inimicos vestros, bene facite his qui
vos oderunt; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.
Audisti opus, exspecta mercedem: Ut sitis, inquit, filii Patris
vestri, qui in coelis est; qui solem suum oriri facit super bonos et
malos, et pluit super justos et injustos (Id. V, 44, 45).
2. Christi exemplum orantis pro suis interfectoribus. Christus orat
pro nobis, orat in nobis, et oratur a nobis. Attende ipsum Dominum
qui hoc jussit, quid fecerit. Nonne post tanta quae in eum
commiserunt impii Judaei, qui retribuebant ei mala pro bonis, pendens
in cruce ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt?
Oravit in homine, qui exaudivit cum Patre. Nam et modo orat pro
nobis, orat in nobis, et oratur a nobis. Ut sacerdos noster orat
pro nobis, ut caput nostrum orat in nobis, ut Deus noster oratur a
nobis. Quando ergo in cruce pendens orabat, videbat et praevidebat
omnes inimicos; sed multos ex illis futuros amicos praevidebat, et
ideo omnibus veniam postulabat. Illi saeviebant, et ille orabat.
Illi dicebant Pilato, Crucifige (Luc. XXIII, 34,
21); ille clamabat, Pater, ignosce. In asperis clavis
pendebat: sed lenitatem non amittebat. Illis jam petebat veniam, a
quibus tantam accipiebat injuriam. Illi saeviebant, illi
circumlatrabant, illi insultando caput agitabant, quod sanum non
habebant; quia caput quod est Christus, non habebant, et quasi in
uno summo medico in medio constituto phrenetici circumquaque
saeviebant: pendebat ille, et sanabat. Pater, inquit, ignosce
illis. Attendite, fratres. Magna pietas. Pendebat, et tamen
petebat. Et non descendebat, quia de sanguine suo medicamentum
phreneticis faciebat. Denique, post resurrectionem sanavit quos
pendens insanissimos toleravit: et sanguinem quem fuderunt saevientes
biberunt, credentes; et facti sunt sequentes, qui erant
persequentes. Ecce quare venit Christus, non perdere quod
invenerat, sed quaerere et salvare quod perierat (Id. XIX,
10); ut diligendo saevientes inimicos, faceret credentes amicos.
3. Exemplum Stephani orantis pro lapidatoribus. Sed ne multum a te
longe dicas imitari Dominum tuum, qui pro te passus est, relinquens
tibi exemplum ut sequaris vestigia ejus (I Petr. II, 21),
attende Stephanum conservum tuum. Homo erat, sicut et tu: de massa
peccati creatus, sicut et tu: eo pretio redemptus, quo et tu.
Diaconus erat, Evangelia legebat, quae legis vel audis et tu. Ibi
invenit scriptum, Diligite inimicos vestros (Matth. V, 44).
Didicit legendo, perfecit implendo. Qui cum a Judaeis saxorum
grandine caederetur, non solum non comminabatur, sed insuper
lapidatoribus suis veniam precabatur. Positis enim genibus orabat,
dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII,
59). Illi lapidabant, et ille orabat. Illi eum furore
persequebantur; ille pacatus Christum sequebatur. Illi malitia
caecabantur; ille aperto coelo viso Dei Filio sapientia
illustrabatur. Illi lapides mittebant; ille orationes praemittebat:
tanquam dicens: Domine, si istos modo occideris inimicos, quos
postea facies amicos?
4. Saulo Stephani oratione gratia et salus impetrata. Denique,
fratres, ut noveritis quantum valuerit oratio sancti martyris
Stephani, recurrite nobiscum ad illum adolescentem nomine Saulum:
qui, cum sanctus Stephanus lapidaretur, omnium vestimenta servabat,
et tanquam manibus omnium lapidabat (Act. VII). Et postea,
sicut nostis, accepit epistolas a principibus sacerdotum, ut
quoscumque invenisset Christianos viros ac mulieres, vinctos adduceret
in Jerusalem, torquendos et puniendos. Hic cum iret in via, subito
circumfulsit eum lumen de coelo, et cecidit in terram, et audivit
vocem de coelo, dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris?
Et ille: Tu quis es, Domine? Et Dominus ad illum: Ego sum,
inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum est tibi
contra stimulum calcitrare: quia non stimulum, sed pedes quibus
calcitras, vulnerabis. Quid mihi et tibi? Quare me persequeris?
Quare te erigis contra me malo tuo, et te non potius humilias bono
tuo? Sed contra tanta mala quae committis in me, olim quidem debui
perdere te, sed Stephanus servus meus oravit pro te. Elisus est
saeviens, erectus est credens: elisus est lupus, erectus est agnus:
elisus est persecutor, erectus est praedicator. Dicam planius, dicam
apertius: elisus est filius perditionis, erectus est vas electionis:
elisus est Saulus, erectus est Paulus (Id. IX). Nam si martyr
Stephanus non sic orasset, Ecclesia Paulum hodie non haberet. Sed
ideo de terra erectus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus
est Stephanus.
5. Mala precari inimicis quam iniquum. Ecce quare Dominus dicit,
Diligite inimicos vestros: quia diligendo inimicum, facis amicum.
Sed contra tanta et talia haec, tu quis es qui non diligis? Figis
genu, collidis frontem in terram, et dicis: O si moriatur inimicus
meus! Deus, si quid a te promerui, occide inimicum meum. Et utique
tu qui oras ut homo moriatur, malus oras contra malum, et facti estis
duo mali: ille male agendo, tu male orando. Tu malus orando incipis
esse quando dicis, Deus, occide malum. Respondet tibi ipse: Quem
vestrum? Te malum, an tuum inimicum? Advertat Sanctitas vestra.
Judex homo per se ipsum reum non occidit, sed jubet, et spiculator
occidit. Judex dicit, Occide: et tortor occidit. Et tu quando
dicis, Occide inimicum meum, te facis judicem, et Deum quaeris esse
tortorem. Respondet tibi Deus: Non ero prorsus, non ero
peccatoris tortor, sed liberator; quia nolo mortem peccatoris, sed ut
convertatur, et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Nam si
voluntatem tuam haberem, te prius occiderem, antequam invitatus
venires. Nonne me blasphemasti? Nonne me in tuis malis operibus
irritasti? Nonne nomen meum de terra delere voluisti? Nonne me in
praeceptis vel in servis meis contempsisti? Si tunc te occidissem
inimicum, quem modo facerem amicum? Quid ergo male orando doces me,
quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te ut
imiteris me. In cruce pendens dixi, Pater, ignosce illis, quia
nesciunt quid faciunt. Docui hoc milites meos, docui hoc martyres
meos. Prius esto et tu martyr meus, tiro meus, adversus diabolum:
aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris.
Quod nobis praestare dignetur, etc.
|
|