|
1. Episcopale onus quomodo gerat, secum inquirendum ducit. Die
quidem omni, et omni hora, curaque omnino continua, dilectissimi,
cogitare debet episcopus, quantae dispensationis sarcinam gerat,
qualem de illa rationem Domino suo reddat. Verumtamen cum dies
anniversarius nostrae ordinationis exoritur, tunc maxime onus hujus
officii tanquam tunc primum imponatur, attenditur. Interest autem
quod eo die, quo id prius suscepimus, tantum quemadmodum gerendum
esset cogitavimus: at vero consequentibus diebus, praecipueque illo,
quo ejus solemnitas agitur, non solum futura ejus, quemadmodum
deinceps geri debeant, cauta praevisione consulimus; verum etiam
praeterita, quemadmodum gesta sint, sollicita recordatione recolimus:
ut nosmetipsos in benefactis imitemur, et si qua culpanda transierunt,
ne repetantur curemus, ut ignoscantur oremus; et accusationem
diaboli, ubi possumus, recte agendi sedulitate fugiamus; ubi autem
non possumus, confitendi pietate vincamus. Sicut enim futura
peccata, negligendo justitiam, committuntur; ita praeterita,
injustitiam defendendo, firmantur. Sicut ergo ne fiant prospicit
charitas, ita facta delet humilitas: ut quae jam non possunt recte
agendo non admitti, possint saltem non superbiendo dimitti. Didicimus
quippe dicere Patri nostro, qui est in coelis, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI,
12). Quod ut veraciter dicere possimus, etiam inimicos nostros
oportet utique diligamus: quos tamen habere, nisi cogente justitia,
non debemus. Nam si homines nobis pro nostris malis meritis inimici
sunt, non curandum est ut eis debita dimittamus, sed timendum potius
ne reddamus. Quoniam si nos merito nostrae iniquitatis oderunt, nos
eorum, non ipsi nostri sunt debitores.
2. Debitoribus suis ignoscit. Die ergo isto solemni episcopatus
mei, prius paucis alloquar debitores meos, qui mihi nescientes apud
Deum suffragantur, dum faciunt debita quae demittam, ut et mea mihi
debita dimitti promerear. Vobis itaque dico sive praesentibus, sive
absentibus, quibus inimicus efficior verum praedicans, quibus
consulendo videor onerosus, quorum requirens utilitatem cogor offendere
voluntatem: Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes
intellectum (Psal. XXXI, 9). Nam et haec jumenta eos maxime
calce morsuque appetunt, a quibus curantur, ut curentur eorum vulnera
contrectantur. Non parcis, non parco: adversaris, adversor:
resistis, resisto. Lucta nos comparat, sed causa separat. Tu
inimicus es medico, ego morbo: tu diligentiae meae, ego pestilentiae
tuae. Retribuebant, inquit, mihi mala pro bonis; ego autem orabam
(Psal. XXXIV, 12). Quid orabat, nisi, Pater, ignosce
illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Cum
vobis, inquit, detraxerint, et dixerint omne malum adversum vos
propter justitiam, gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa
est in coelis (Matth. V, 11 et 12). Vos tamen corrigite
perversitatem vestram, agnoscite charitatem nostram; reddite
dilectionem dilectioni: nolumus majorem cum vestra perditione
mercedem. Haec debitoribus meis, quibus dimitto, ut dimittatur
mihi, nunc pauca suffecerint.
3. In gratiam cum eis redire cupit, in quorum forte offensionem
incurrit. Deinceps alloquendi sunt paululum etiam illi quibus debitor
sum. Nam sicut ait Apostolus, Graecis et Barbaris, sapientibus et
insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Nam talis debitor
etiam ego pro mearum virium exiguitate dispensationisque portiuncula,
non quibusdam, sed omnibus sum. Verum nunc de his debitis loquor,
quae mihi dimitti, non a me exigi cupio. Neque enim sic tumore vanae
mentis extollor, ut audeam dicere, ex quo hujus muneris sarcinam
porto, nullum hominem a me perperam laesum. Hoc cuilibet homini tam
multis et tam molestis actibus occupato atque distento, ne dicam
impossibile, certe difficile est: quanto magis mihi, qui novi
infirmitatem meam, quam cum meis et pro me vestris orationibus diebus
ac noctibus offero sanandam Domino Deo nostro? Diversarum ergo
curarum aestibus ac difficultatibus conturbatus, si quem forte non ut
poscebat audivi, si quem tristius quam opus erat aspexi, si in quem
verbum durius quam oportebat emisi, si quem corde contribulatum et opis
indigum responsione incongrua conturbavi, si quem pauperem mihi forte
in aliud intento importunius instantem vel praetermisi, vel distuli,
vel etiam nutu aspero contristavi; si cui de me falsi aliquid tanquam
homini de homine suspicanti justo acerbius indignatus sum, si quis in
sua conscientia non agnovit quod de illo humanitus suspicatus sum; vos
quibus pro his atque hujusmodi offensis esse me fateor debitorem, simul
me vestrum credite dilectorem. Nam pullos, quos fovet, saepe in
angustiis, sed non toto pedis pondere calcat et mater, nec ideo
desinit esse mater. Dimittite, ut dimittatur vobis. Dimittite
amanti vos debita difficultatis, qui nec contra inimicos debita tenere
debetis crudelitatis. Ad summam, omnes obsecro, commendate, vos,
Domino curam pro vobis meam: hinc enim juste expeto pro me vestram;
ut quidquid mearum est in praeteritum offensionum propitius ignoscat,
non severus agnoscat. Quod mihi deinceps temporis sub hac sarcina
erit, iter agentem regat, et suis oculis placentem vobisque utilem
faciat; ut non horrorem ac poenam meam, sed gaudium et coronam meam
vos ejus conspectus inveniat.
|
|