|
1. Deus, quid sit. Sancta et divina eloquia, fratres, jugiter,
imo quotidie nobis salubriter recitantur, ut animae nostrae pascantur:
in futuro autem saeculo aeternis epulis saginentur; dicente propheta,
Satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI, 15).
Qualis sit autem haec gloria futura, et quibus divitiis floreat,
quantoque splendore praefulgeat, laudare possumus, explicare non
possumus. Quare? Quia legimus, Nec oculus vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II, 9). Si igitur tanta et talia sunt
bona aeterna coelestia, quae Dominus omnipotens praeparavit sanctis
suis catholicis et fidelibus populis; quid est ipse Deus, qui talia
et tanta praeparavit? Quid est, inquam, omnipotens Deus? quid,
nisi inaestimabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, ultra omnia,
extra omnia, praeter omnia? Omnem enim creaturam suam excedit, omnem
facturam praeterit, universa praecellit. Si enim quaeras
magnitudinem, major est; si pulchritudinem, pulchrior; si
dulcedinem, dulcior; si splendorem, fulgidior; si justitiam,
justior; si fortitudinem, fortior; si pietatem, clementior. Nulla
enim ratio patitur, ut vel factura factori suo aequetur, vel opus
artifici comparetur: sicut legitur in propheta, Qui fecit fortia,
fortior est; et qui fecit pulchra, pulchrior illis est (Sap.
XIII, 3).
2. Trinitas unus Deus. Arianorum error. In sole tria
inseparabilia. In igne quoque tria inseparabilia. Sic autem hujus
unicae deitatis praecelsa insignia praedicamus, ut tamen non sicut
Judaei, sed sicut Christiani, Trinitatis divinae mysteria pariter
fateamur. Sicut enim omnipotens et ineffabilis Pater est, ita
omnipotens et incomprehensibilis Filius: ita etiam Spiritus sanctus
in Patre et Filio indiscrete connexus, ineffabilis atque immensus
est. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus, unus omnipotens
Deus, unus in trinitate, unus in potestate, unitas, trinitas,
sempiterna majestas, unum potens per omnia, et trinitas in unitate,
et unitas in trinitate consistit: sed nec trinitas dividitur, nec
unitas separatur. Hac igitur catholica fide armati atque instructi,
charissimi, nefandos Arianos haereticos, qui se hoc tempore impie
jactitant, et multos Christianos nostros seducendo corrumpunt atque
decipiunt, breviter percontemur, quomodo orant Dominum, qui sentiunt
contra Dominum. Respondent nobis, dicentes: Oramus Dominum utique
in trinitate, sed ut legimus, Patrem majorem, Filium minorem,
Spiritum sanctum inferiorem, quia ipse Christus dicit, Pater major
est me (Joan. XIV, 28).
His respondemus, Sic, inquam, oratis et colitis Deum? Sic
plane; sic legimus, sic colimus, sic oramus. Ad hos dicimus: Si
ergo ita Deum colitis et oratis, hoc non est Deum magnum unum colere
et rogare, sed tres deos facere: et ubi est quod in lege divina
legitur, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est? Et
iterum alibi ait, Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies
(Deut. VI, 4, 5, 13). Si enim aliud est Pater, aliud
Filius, aliud Spiritus sanctus; jam non est una trinitas, sed
divisa potestas. Quomodo autem discrepans potestas stare potest, cum
juxta quod in Evangelio legimus, Domus in semetipsa divisa vel
regnum, stare non potest (Matth. XII, 25)? Quomodo autem
divinitas a semetipsa discernitur, cum lucis splendor aut solis calor
nullatenus separetur? Ecce enim sicut videmus, in sole tria sunt, et
separari omnino non possunt. Quae autem tria sunt videamus: cursus,
splendor, et calor. Videmus enim solem in coelo currentem,
fulgentem, calentem. Divide ergo, si potes, ariane, solem, et tum
demum divide Trinitatem. Sed fortassis de sole discernendo difficilis
est ratio, quia in coelo est, et a nobis longe positus est. Ecce
aliud proponimus elementum quod minus est, et in terra nobiscum est:
ignem dico, qui in manibus nostris habetur, et tamen non dividitur.
Et ignis enim tria habet, et dividi non potest: hoc est, motum,
lucem et fervorem. Si igitur, nefande haeretice, dividere non potes
creatum solem et ignem, quomodo potes dividere Deum omnium creatorem?
3. Scripturarum testimonia de divina Trinitate. Fidei catholicae
encomium. Audi autem et disce hanc magnam et unicam Trinitatem ab
exordio generis humani fuisse ostensam. Audi in Lege et Prophetis,
in Psalmis et in Evangelio, audi in Apostolo procul dubio
declaratam. Audi, inquam, in Genesi: Fecit Deus hominem ad
imaginem Dei. Ut simul ostenderet inseparabilem Trinitatem, ait in
eo libro, Et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 27,
2). Audi prophetam dicentem ex persona Christi: Spiritus Domini
super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me
(Isai. LXI, 1). Audi in Psalmis, Verbo Domini coeli
firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal.
XXXII, 6): et iterum, Redde mihi laetitiam salutaris tui, et
spiritu principali confirma me (Psal. L, 14). Audi hoc idem in
Evangelio confirmatum: Dominus Christus Apostolis dicit, Data est
mihi omnis potestas in coelo et in terra: euntes baptizate omnes gentes
in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth.
XXVIII, 18 et 19). Audi Apostolum: O altitudo
divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt
judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum
Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit
illi, et reddetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI,
33-36). Si igitur tam veteribus quam novis Scripturis satis
aperteque probatum est divinam unitatem esse Trinitatem inseparabilem,
spretis penitus haereticis secundum Apostolum dicentem, Haereticum
post unam correptionem devita (Tit. III, 10); jam fideles
nostros populos de ipsa fide catholica confirmemus. Nullae quippe sunt
majores divitiae, nulli thesauri, nulli honores, nulla mundi hujus
major substantia, quam est fides catholica, quae peccatores homines
salvat, caecos illuminat, infirmos curat, catechumenos baptizat,
fideles justificat, poenitentes reparat, justos augmentat, martyres
coronat, virgines, viduas et conjugales casto pudore conservat,
clericos ordinat, sacerdotes consecrat, regnis coelestibus praeparat,
in aeterna haereditate cum Angelis sanctis communicat. Sicut ipse
Dominus promittendo confirmat: In resurrectione neque nubunt, neque
uxores ducunt, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII,
30); per Christum Dominum nostrum.
|
|