|
1. Amor hominis alius rectus, alius perversus. Non solum in
Novo, sed etiam in Veteri Testamento admonemur, fratres
dilectissimi, qualiter perfectam charitatem tenere debeamus. Sic enim
ipse Dominus in Evangelio dixit: Diliges proximum tanquam teipsum
(Matth. XXII, 39). Tractemus ergo aliquantum de amore
hominis in hominem: quia sunt amores hominum perversi. Ipse perverse
amat alterum, qui et se perverse amat: qui autem recte se amat, et
alterum recte amat. Verbi gratia, sunt amores flagitiosi,
detestabiles: amores adulterorum, amores corruptorum, immundi
amores. Malos amores detestantur omnes leges humanae, et leges
divinae. Remove ergo istos illicitos, quaeramus licitos.
2. Liciti amoris gradus. Incipit licitus amor a conjugio; sed
adhuc carnalis est. Videtis quia communis est cum pecoribus: et
passeres illi qui personant, habent conjugia, et nidos faciunt, simul
ova confovent, simul pullos nutriunt. Licitus quidem amor iste in
hominibus, sed videtis quia carnalis est. Secundus amor filiorum
est; sed adhuc ipse carnalis est. Non enim est laudandus qui amat
filios, sed detestandus qui non amat. Pro magno enim laudaturus sum
in homine, quod video in tigride? Serpentes amant filios suos,
leones et lupi amant filios suos. Noli ergo magnum putare, quod amas
filios tuos. Adhuc in hoc amore serpentibus compararis. Si non
amaveris, a serpentibus vinceris. Honestos amores jam dico: illos
enim flagitiosos exclusi. Alius amor qui est propinquorum, jam iste
videtur proprius hominum, si non sit consuetudinis. Nam major est
amor qui extenditur ultra propinquos, quam qui tenetur inter
propinquos. Qui amat propinquos suos, adhuc sanguinem suum amat.
Amet alios qui non sunt propinqui, suscipiat peregrinum; jam multum
dilatatus est amor iste. Tantum autem crescit, ut a conjuge ad
filios, a filiis ad propinquos, a propinquis ad extraneos, ab
extraneis ad inimicos perveniat. Sed ut perveniat illuc, multos habet
gradus.
3. Amicitia alia consuetudinis, alia rationis. De amicitia ergo
videte quid dicam. Sunt amici, excepta amicitia, quae nec amicitia
dicenda est, quam facit mala conscientia. Sunt enim homines qui
pariter mala committunt, et ideo videntur sibi conjuncti, quia
conscientia mala ligati sunt: excepta ergo ista nefaria amicitia, est
quaedam amicitia adhuc carnalis per consuetudinem cohabitandi,
colloquendi, simul conversandi; ut contristetur homo, quando
deseritur ab amico, cum quo solet colloqui, et habere conjunctiones.
Conveniunt duo homines, ambulant secum triduo, et jam nolunt a se
recedere. Et ista quaedam amicitiae dulcedo est; honesta quidem; sed
adhuc discutiamus illam, quia gradus amoris hujus quaerimus; et
videamus quousque pervenerimus, usque ad amicitiam talem qualem dixi.
Est ergo ista amicitia consuetudinis, non rationis. Habent illam et
pecora. Duo equi manducent simul, desiderant se: si alia die
praecedat unus, festinat alter, desiderans quasi amicum suum: vix
regitur a sessore; et tamdiu impetu suo provocat, quousque perveniat.
Cum pervenerit ad eum qui praecessit, sedatur: pondus illum ferebat,
pondere amoris urgebatur; venit tanquam ad locum suum, et conquievit.
Adhuc et ista amicitia consuetudinis est in pecoribus: surgamus adhuc
et ab ista. Est alia superior amicitia, non consuetudinis, sed
rationis, qua diligimus hominem propter fidem et mutuam benevolentiam
in ista vita mortali. Hac superius quidquid jam invenerimus, divinum
est. Incipiat homo amare Deum, et non amabit in homine nisi Deum.
4. Amicitiae amor gratuitus. Videat enim Charitas vestra primum
amicitiae amor qualiter debeat esse gratuitus. Non enim propterea
debes habere amicum, vel amare, ut aliquid tibi praestet. Si
propterea illum amas, ut praestet tibi vel pecuniam, vel aliquod
commodum temporale; non illum amas, sed illud quod praestat. Amicus
gratis amandus est, propter sese, non propter aliud. Si hominem te
hortatur amicitiae regula, ut gratis diligas; quam gratis amandus est
Deus, qui jubet ut hominem diligas? Nihil delectabilius Deo. Nam
in homine sunt quae offendant; per amicitiam tamen cogis te, ut etiam
illa quae offendunt in homine toleres propter amicitiam: si ergo non
debes propter quaedam toleranda dissolvere hominis amicitiam; Dei
amicitia quibus rebus debet cogi, ut dissolvatur a te? Nihil invenis
delectabilius Deo. Deus non est unde te offendat, si tu eum non
offendas: nihil illo pulchrius, nihil illo dulcius. Sed dicturus es
mihi: Non illum video; quomodo sum amaturus quem non video? Ecce
quomodo discis amare quem non vides: modo ostendo unde coneris videre,
quod istis oculis non potes videre. Ecce amas amicum; quid in illo
amas? Gratis eum amas. Sed forte amicus iste tuus, ut alia
omittam, senex homo est: fieri enim potest ut habeas amicum senem.
Quid amas in sene? Incurvum corpus, album caput, rugas in fronte,
contractam maxillam? Si corpus quod vides, nihil deformius prae
senectute: et tamen aliquid amas, et corpus quod vides non amas, quia
deforme est. Unde vides quod amas? Si enim quaeram a te, Quare
amas? responsurus es mihi, Homo est fidelis. Ergo fidem amas. Si
fidem amas; quibus oculis videtur fides, ipsis oculis videtur Deus.
Incipe ergo amare Deum, et amabis hominem propter Deum.
5. Deus gratis diligendus. Audite magnum testimonium. Diabolus
certe accusator sanctorum est: et quia non apud talem judicem cogit
quem fallat, non potest in nos crimina falsa dicere. Novit apud quem
dicat. Quia ergo falsa contra nos non potest dicere, quaerit vera
quae dicat. Ideo tentat ut habeat quod dicat. Hic ergo adversarius
noster, qui nobis invidet regnum coelorum, qui non vult ut ibi simus,
unde ipse dejectus est: Numquid, inquit, Job gratis colit Deum
(Job. I, 9)? Adhuc ad hoc provocamur ab adversario, ut gratis
Deum colamus, quando ille quaerens quod objiciat, pro magno se
putavit invenisse quia dixit, Numquid gratis Job colit Deum? Non
quia viderat cor ipsius, sed quia videbat divitias ejus. Cavere
debemus ne ad praemium diligamus Deum. Quid enim? Propter praemium
dilecturus es Deum? Quale praemium est quod tibi daturus est Deus?
Quidquid tibi aliud dederit, minus est quam ipse. Colis non gratis,
ut aliquid ab ipso accipias. Gratis cole, et ipsum accipies. Se
enim servat tibi Deus, quo fruaris. Et si amas quae fecit, qualis
est ille qui fecit? Si pulcher est mundus, qualis est artifex mundi?
Evelle ergo cor tuum ab amore creaturae, ut inhaereas Creatori, et
dicas quod in Psalmo scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo, bonum
est.
6. Creaturam deserto Creatore diligere, adulterare est. Si autem
deseris eum qui te fecit, et amas illa quae fecit, deserto illo qui te
fecit, adulter es. Sic clamat Epistola Jacobi, adulteros
appellans, Adulteri. Et unde adulteri? Quaeris unde? Nescitis,
inquit, quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? Quicumque ergo
voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur
(Jacobi IV, 4 et 5). Expressit quid dixit, Adulteri.
Anima, deserto Creatore, amans creaturam adultera est. Illius enim
amore nihil castius, nihil delectabilius. Illo deserto, hoc
amplectendo, efficeris immunda. O anima, ut illius amplexibus digna
sis, dimitte ista, et illi inhaere gratis. Nam inde dixit Psalmus:
Mihi autem adhaerere Deo, bonum est. Versu priore sic dixit:
Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 28,
27). Et quasi ostenderet quae sit fornicatio, subjecit: Mihi
autem adhaerere Deo, bonum est. Nihil aliud volo, sed ipsum.
Adhaerere illi, hoc est bonum meum, hoc gratuitum bonum meum. Ideo
et gratia dicitur, quia gratis constat. Cum ergo coeperis Deum amare
gratis, securitas est: quia et amicum gratis amas, et ad hoc eum
amas, ut tecum amet Deum. Attendite enim ipsam amicitiam vulgarem,
unde coepimus, per quam gradus fecimus; attendite illam. Amat
maritus uxorem, et uxor maritum: sine dubio et ille illam, et illa
illum salvum vult. Vult illum habere incolumem, vult illum habere
felicem. Ad hoc amat, quia ipsa vult incolumis esse et felix: quod
sibi vult, hoc illi vult. Amat filios: quisnam vult, nisi salvos
habere filios suos? Amat amicum: quis nisi incolumem habere vult?
adeo ut, si forte contingat illi aliquid, contremiscat,
contristetur, conturbetur, currat, accedat: cum accesserit,
plangit. Quid ergo vult? Salvum habere. Si ergo omnis qui amat,
salvum vult habere quod amat; si intelligat quae sit vera salus,
incipit illam amare in se, et ipsam cogitur veram amare et in amico.
7. Salus vitae hujus quam vana. Si oculis carneis quaeris Deum,
vide tres pueros de igne liberatos (Dan. III). Si fide quaeris
Deum, vide Machabaeos in igne coronatos (II Machab. VII).
Salus ergo illa amanda est, ista utenda. Haec enim ad usum
necessaria est: nam transitura est. Non enim vera salus est,
fratres, quam dicunt medici. Aegrotamus quodam modo: nam aegritudo
perpetua est in ista fragilitate carnis. Putatis enim tunc hominem
aegrotare, quando frebricitat; et sanum esse, quando esurit? Sanus
est, dicitur. Vis videre quantum malum est esurire? Dimitte illum
sine medicamento septem diebus, occiditur. Sed quia ponis quotidie
medicamentum, vivit. Medicamentum autem famis, cibus est;
medicamentum sitis, potus est; medicamentum lassitudinis, somnus
est; medicamentum sessionis, deambulatio est; medicamentum
deambulationis, sessio est; medicamentum fatigationis, dormitio est;
medicamentum dormitionis, vigilatio est. Et vide quam imbecille sit
corpus humanum: hoc ipsum adjutorium, quod dixi, qui assumit, si in
eo perseveraverit, deficit. Esuriendo cibi quaerebas adjutorium:
ecce adest adjutorium cibi; manducas, reficeris; si plus feceris,
plus deficis. Adjutorium sitis quaerebas potum: multum bibendo
offocaris, qui sitiendo urgebaris. Lassasti ambulando, sedere vis:
sede perpetuo, vide si non lassabis. Quidquid ergo assumpserit, ut
aliud pellat, in eo ipso si perseveraverit, deficit.
8. Vera salus vita aeterna. Amicus ad salutem aeternam diligendus.
Charitas perfecta. Qualis est ergo ista salus, fratres,
transitura, fragilis, peritura, vana? Vere quomodo dictum est,
Quae enim est vita vestra? Vapor est, ad modicum parens (Jacobi
IV, 15). Qui ergo in vita ista amat animam suam, perdet eam.
Qui autem in hoc saeculo odio habuerit animam suam, in vitam aeternam
custodit eam (Joan. XII, 25). Quae est vita aeterna? Vera
salus. Et si amicum tuum videris, quem amabas in hoc saeculo ut
salvus esset, quia tu jam talem salutem desideras quae aeterna est, ad
ipsam salutem diligis amicum tuum; et totum quidquid vis amico tuo
praestare, ad hoc vis praestare, ut illam tecum teneat salutem. Amas
enim justitiam, vis illum esse justum: amas sub Deo esse, vis et
illum esse sub Deo: amas vitam aeternam, illic eum vis tecum regnare
in aeternum. Inimicum tuum vides illum persequi te, iniquitas est
quae te persequitur. In illo irasci debes misericordia, febrit in
anima. Quomodo ergo amicus hujus saeculi secundum saeculum amans
animam suam, febrem vult expellere de amico suo, quem similiter amat
ut se, propter praesentem salutem: sic tu quemcumque diligis, propter
vitam aeternam dilige; cum inveneris iram, indignationem, odium,
iniquitatem, sic coneris expellere morbum animi, quomodo amicus
saeculi morbum corporis: ad hoc enim amas, ut facias quod et tu es:
et erit in te perfecta charitas. Hoc si inveneris, ad hoc ama
conjugem, ad hoc ama filium, ad hoc ama propinquum, vicinum,
ignotum, inimicum, et erit in te perfecta charitas. Quae si fuerit
in te, vincis mundum, et pellitur foras princeps mundi. Audistis
enim quod ait Dominus, Princeps hujus mundi missus est foras
(Ibid. 31): quia ipse passurus erat, et per passionem suam
facturus in hominibus dilectionem. Majorem hac dilectionem nemo
habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Id. XV,
13). Ut ergo amaretur, prior amavit: ut in nomine ejus nemo mori
timeret, prior pro omnibus mortuus est. Ad hoc ergo ut aedificaret in
cordibus hominum charitatem, misit diabolum foras. Quo foras? De
cordibus hominum. Cupiditas intro illum mittit, charitas foras eum
mittit.
9. Conclusio. Nos vero, fratres, supra scriptos charitatis gradus
cum grandi diligentia cogitantes, non reddamus Domino pro bonis mala.
Et quia ille veniens alligavit fortem, id est diabolum, et nos omnes
qui vasa ejus fuimus de potestate illius abstulit, per gratiam ipsius
evacuati omnibus malis, studeamus repleri abundantibus bonis, timentes
illud quod ipse Dominus dixit : Cum immundus spiritus exierit ab
homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit;
post haec reversus inveniens domum, unde exiit, vacuam, adduxit secum
septem spiritus nequiores se: et facta sunt hominis illius posteriora
pejora prioribus (Luc. XI, 21-26). Ne ergo et nos tale
aliquid patiamur, quantum possumus elaboremus, in locis vitiorum
virtutes inducere, ut possimus ad Dei misericordiam pervenire.
|
|