|
1. Charitas etiam ad inimicos extendi debet. Preces ab ipso judice
Christo traditae. Dimittendum ut dimittatur nobis. Securus apud
Deum, cui roganti negatur venia a fratre. Orandum pro non rogante
veniam. Intendite, fratres mei, ad charitatem, quam sic laudat
Scriptura divina, ut nihil ei coaequet. Cum nos moneat Deus, ut
nos invicem diligamus, numquid hoc tantum monet, ut diligas diligentem
te? Haec est mutua dilectio, hoc non sufficit Deo: pervenire enim
voluit usque ad inimicos diligendos, dicens: Diligite inimicos
vestros, benefacite eis qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos
persequuntur; ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui
solem suum oriri facit super bonos et malos, qui pluit super justos et
injustos (Matth. V, 44 et 45). Quid dicis? diligis inimicum
tuum? Respondebis forte: Per infirmitatem non possum. Sed
profice, et age ut possis: maxime quia oraturus es judicem, quem
fallere nemo potest, qui acturus est causam tuam. Interpella ergo
hunc judicem, ubi nullus tabellarius conturbat, nullus officialis
removet, nullus emitur advocatus qui possit pro te preces effundere,
aut verba dicere quae non didicisti: sed ipse Filius Dei unicus
aequalis Patri, sedens ad dexteram Patris, illius assessor, tuus
judex, docuit te pauca verba, quae quivis idiota potest tenere et
dicere, et in eis constituit tibi causam tuam; docuit te jus coeleste
quomodo preceris. Sed forsitan respondebis: Per quem peto? per me,
an per alium? Qui te docuit orare, ipse pro te allegat precem, quia
tu reus eras. Gaude, quia ille erit tunc judex tuus, qui modo
advocatus tuus est. Ideo ergo quia oraturus es, acturus es causam
tuam paucis verbis, venturus ad illa verba: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI,
12). Dicit enim tibi Deus: Quid mihi das, ut ego dimittam tibi
debita tua? Quale munus offers, quale sacrificium conscientiae tuae
imponis altaribus meis? Continuo docuit te quid petas et quid
offeras. Petis, Dimitte nobis debita nostra: et tu offers, quid?
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitor es ei qui falli
non potest: habes et tu debitorem. Dicit tibi Deus: Tu debitor
meus es, ille debitor tuus; hoc facio ego tibi debitori meo, quod tu
feceris debitori tuo. Inde offers mihi munus, unde peperceris
debitori tuo. Rogas me pro misericordia, tu noli esse piger in
misericordia. Attende quod Scriptura dicit, Misericordiam volo
magis quam sacrificium (Osee VI, 6). Noli offerre sacrificium
sine misericordia; quia non remittuntur tibi peccata tua, nisi offeras
cum misericordia. Sed forte dicis: Non habeo peccata. Quantumvis
cautus sis, frater, tamen in carne vivens in saeculo, agis inter
pressuras et angustias, et inter innumerabilia tentamenta versaris;
non poteris esse sine peccato. Certe dicit tibi Deus: Securus esto
de peccato, noli dimittere si non habes quod ego tibi dimittam, sed
magis exige si nihil debes: si autem debitor es, magis gratulare te
habere debitorem, in quo facias quod fiat in te. Audi me, et discute
te, quia vel de paucis probis, qui possunt veraciter orare orationem
dominicam, veraciter dicere, Domine, dimitte mihi, sicut et ego
dimitto. Non fallaciter, non ficte, ex corde vero fac, ut et in te
verum fiat. Si enim qui te laesit, qui in te peccavit, petit a te
veniam, et ignoscis; jam potes securus dicere, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Nam si resistis
roganti, contemneris et tu cum rogaveris. Clausisti contra
pulsantem, clausum invenies, cum pulsaveris. Nam si aperueris
viscera indulgentiae roganti te, aperiet et tibi Deus, cum rogaveris
eum. Modo enim illos alloquor, qui petunt veniam a fratribus suis
christianis, et non accipiunt. Ecce tu si concesseris, securus
orabis. Ille vero, si te rogaverit, et si non concesseris, quomodo
securus eris ? Quisquis enim es qui peccasti, et veniam non
meruisti, noli timere, interpella Deum ipsius et tuum: debita enim
sunt: numquid poterit debita exigere servus, quae donaverit dominus ?
Si forte non te rogaverit qui in te peccavit, si veniam non
deprecatur; si peccaverit, insuper adhuc et irascitur, tu quid
facies? dimittis, an non dimittis? Ecce non dimisisti. Quare?
Quia non rogavit. Si propterea non dimisisti, quia non rogavit,
noli titubare in dominica oratione, securus illam dic, non tibi pectus
percutias, quia non roganti non dimisisti. Ergo ille qui non
rogavit, remansit: exigitur, prorsus exigitur ab illo: verumtamen in
te sit perfecta charitas, roga pro non rogante; quia rogas pro multum
periclitante.
2. Christi exemplum orantis pro insultantibus et interficientibus.
Exemplum Stephani. Hic jam attende Magistrum et Dominum tuum, non
in cathedra sedentem, sed in ligno pendentem, circumspectis undique
turbis inimicorum et dicentem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt
quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Vide magistrum, audi
imitatorem. Numquid tunc Dominus Christus pro rogantibus rogavit,
et non potius pro insultantibus et interficientibus? Numquid deseruit
medicus officium suum, quia phreneticus saeviebat? Dic enim,
Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Salvatorem occidunt,
quia salutem non quaerunt. E contra et tu forsitan dicturus es: Et
quando ego hoc possum quod Dominus potuit? Quare hoc dicis? Attende
ubi hoc facit; attende quia in cruce hoc fecit, non in coelo. Semper
enim Deus in coelo cum Patre: in cruce autem pro te homo, ubi se
imitandum praebuit omnibus. Pro te enim misit ipsam vocem, ut ab
omnibus audiretur. Nam potuit pro illis orare in silentio, sed tu non
haberes exemplum. Sed si multum est ad te Dominus, non sit ad te
multum servus. Non potes imitari Dominum tuum, cum penderet in
cruce? Stephanum servum ejus, cum lapidaretur, attende. Primum ait
tanquam servus ad Dominum, Domine Jesu, accipe spiritum meum; et
post haec genu flexo ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum
(Act. VII, 58 et 59): et cum hoc dixisset, obdormivit in
requie dilectionis. Pacem pinguissimam invenit, quia pacem inimicis
optavit. Numquid et ipse tunc pro rogantibus rogavit, et non pro
saevientibus, pro lapidantibus et interficientibus? Habes exemplum,
disce, vide quomodo pro se stans oravit, et pro illis genu flexit.
Putamus, fratres, quia plus eos diligit, quam se ipsum? Pro se
vero stans tanquam justus, facile exaudiebatur. Nam pro iniquis genu
figendum erat. Ostendit ergo dilectionem usque ad inimicos veniam
rogantes. Ergo, fratres, propter securitatem dominicae orationis,
rogantibus ex corde dimittite, et ut Dominus vobis vestra peccata
dimittat in hoc mortali corpore et futuro usque in saecula, etc.
|
|