|
1. Corripiendi cura sacerdotibus imposita. Sermo Dei adversarius
noster. Frequenter in Scripturis sanctis audivit Charitas vestra,
fratres dilectissimi, in quo sint sacerdotes periculo constituti, si
noluerint implere illud quod contestatur Apostolus, Praedica verbum,
insta opportune, importune; argue, increpa, obsecra cum omni
patientia et doctrina (II Tim. IV, 2). Et quia tam grave
pondus imminet cervicibus nostris, quibus dicitur, Si non
annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua
requiram (Ezech. III, 18); necesse nobis est quoscumque
negligentes aut secrete aut publice castigare. Sed quando corripimus,
ille quem corripimus, si malus est, attendit a quo corripiatur; et
facilius in correptore suo quam in se libenter agnoscit quod corrigat.
Et si vera invenerit, quae et ipse dicat in eum a quo corripitur,
gaudet. Quando melius gauderet de sua sanitate correctus, quam de
alieno languore correptus? Ecce puta verum esse quod dicis; invenisti
aliquid in homine a quo reprehensus es: tamen per illum tibi veritas
loquebatur; per malum, per iniquum tibi veritas loquebatur. Quaeris
quid reprehendas in homine: inveni potius quid reprehendas in
veritate. Velis nolis, illa est adversaria tua, in qua non invenis
quod accuses. Illam fac amicam, si potes. Adversarius tuus sermo
Dei est: proferat eum peccator, proferat eum justus; sermo Dei
est, inculpabilis est. Ipse est adversarius tuus: concorda cum eo,
cum es cum illo in via. Via vita ista est. Adversarius omnium
iniquorum sermo Dei est. Parum tibi est quod cum esset manens in sua
beatissima et secretissima sede, venit ad te, ut esset tecum in via,
et tecum voluit comitari? ut cum ambulas, et in potestate habes,
componas causam tuam, et dicas, Quando finiturus es viam? et cum
finieris viam, non erit cum quo causam tuam componere possis: et
adversarius tradet te judici, judex autem ministro, minister autem in
carcerem. Non exies inde, donec reddideris novissimum quadrantem
(Matth. V, 25, 26). Est tecum verbum Dei, quasi
adversarius in via: habes in potestate, compone. Quid a te quaerit
adversarius iste, ut concordes cum illo? quid, nisi salutem tuam?
Ambulat cum adversariis suis, et dicit eis ut concordent cum illo.
Fiat: nondum finita est via. Quod heri non est factum, fiat hodie.
Nondum finita est via: quid exspectatis quousque finiatur? Cum
finita fuerit, non erit alia ubi cum adversario concordetis. Judex
restat, minister et carcer. Multis haec via: cum sibi plures
promitterent in ea annos, subito finita est. Sed ecce fac quia longa
erit via tua, et semper tecum adversarius tuus ambulet: non
erubescis, tanto tempore cum tali adversario habere discordiam? Sermo
Dei, quantum est in ipso, amicus tuus est: adversarium tu tibi eum
facis. Ipse enim tibi bene vult, tu tibi e contrario male. Ille
jubet, Non fureris; tu furaris: ille jubet, Non adulteres; tu
adulteras: ille jubet, Fraudem non facias; tu facis: vetat te
jurare; tu falsum juras: facis contra omnia quae dicit; tu tibi
sermonem Dei facis inimicum. Nec mirum, quando tu tibi ipse inimicus
es. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X,
6). Si ergo diligendo iniquitatem odisti animam tuam, miraris quia
odisti sermonem Dei, qui bene vult animae tuae?
2. Correptio proximo non ex odio adhibenda. Ergo tacebimus, et
neminem omnino corripiemus? Corripiamus plane, sed prius nos.
Proximum vis corripere: nihil est tibi te ipso propinquius. Quid is
longe? Te habes ante te. Quid enim Dominus ait per Scripturam?
Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 39).
Si ergo te ipsum non diligis, proximum quomodo diligis? Regulam
dilectionis in proximum ex te accepisti. Diligo eum, inquies. Ideo
dico, prius te dilige, et dic tibi. Si autem vere ex dilectione
dicis, manifestum est quod intus egit aliquid verbum quod procedit.
Sed timendum est ne te non diligas, et velis alium corripere, et
facias hoc cum odio. Si autem odisti fratrem, leviora objicis quam
facis. Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III,
15). Audistis, hodie lecta est Epistola Joannis. Ait
Scriptura, ne contemnerent homines quae intus habent in corde, et
illa accusarent quae fiunt per corpus, jam qui odit fratrem suum,
dixit, homicida est. Nondum manus armata est, nondum faucem
obsedit, nondum insidias praeparavit, nondum venena quaesivit, et
reus in oculis Dei concepto odio jam tenetur. Adhuc vivit quem
quaerit occidere, et occidisse jam judicatur. Si ergo cum odio
corripis, audes aliquem homicida corripere? An quia non te tenent
homines, et ducunt te ad judicem, ideo in oculis summi Dei et judicis
non agnoscis crimen tuum? Si non vis agnoscere crimen tuum, agnosces
poenam tuam. Non enim ille parcit homicidis. Sed corrigo me,
inquis, cum sum in via. Corrige ergo te, et tunc poteris fratrem
corripere. Leviora objicis, graviora committis. Festucam vides in
oculo fratris tui, trabem autem in oculo tuo non vides (Matth.
VII, 3). Hoc enim dixit Dominus propter homines qui cum odio
corripiunt. Irascentem corripis, et tu odio contabescis? Appende in
statera considerationis iram et odium. Quid est ira? Fervor quidam
animi. Ad praesens displicet tibi. Jam in te ira ista inveterata
est, ideo fecit odium. Ira festuca est, trabes futura crescendo.
Sicut enim festuca crescit in trabem, sic ira inveterata fit odium.
Jam tu odisti, et corripis irascentem: jam in illo festuca
displicet, in te adhuc trabes placet. Vultis scire quantum intersit?
Saepe invenimus irasci patres filiis: patrem odisse filium difficile
invenies. Filio quem diligit, irasci potest pater: Irascitur et
amat, potest dici; Odit et amat, non potest dici. Hoc dixi propter
homines qui minora in aliis puniunt, in se majora non puniunt.
3. Conclusio. Haec ergo, fratres charissimi, salubriter
cogitantes, faciamus amicitias cum adversario nostro, dum sumus in via
cum illo; hoc est, consentiamus verbo Dei, dum adhuc sumus in hac
vita: quia postea cum de hoc saeculo transierimus, nulla compositio
vel aliqua satisfactio remanebit. Judex restat, et minister, et
carcer. Ut ergo haec omnia, Domino auxiliante, possimus implere,
diligamus toto corde non solum amicos, sed etiam inimicos: ut in nobis
impleatur illud quod scriptum est, Omnis lex in uno sermone impleatur
in vobis, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum (Galat. V,
14); et illud, Charitas operit multitudinem peccatorum (I
Petr. IV, 8). Quam rem ipse qui est vera charitas, nobis
praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnas
Deus in saecula, etc.
|
|