|
1. De solis eleemosynis mentio fit in ultimo judicio. Lectio ista,
fratres, quam modo audivimus de sancto Evangelio, ad eleemosynas
faciendas nos hortatur: et sic hortatur, ut in judicio suo Dominus
has solas factas imputet dextris, has solas non factas imputet
sinistris (Matth. XXV, 31, 46). Non quo caetera facta
hominum vel bona vel mala non veniant in judicium; scriptum est enim,
omnia ventura ad judicium (Eccle. XII, 14): et tamen non
elegit Dominus noster Jesus Christus, praenuntians nobis judicium
suum venturum; non elegit unde nos admoneret, nisi solas eleemosynas.
Numquid dextris non erit dicendum: Quia caste vixistis, quia res
alienas non rapuistis, quia fidem meam usque ad sanguinem confessi
estis? Omnia enim facta ista bona necesse est honorari in judicio
Jesu Christi. Rursus putatis non esse dicendum sinistris: Quia
fuistis impudici, quia fornicati estis, quia res alienas rapuistis,
quia superbia vestra et malis moribus nomen meum blasphemari fecistis,
et caetera quaeque enumerat? Tacet tamen Dominus noster,
praenuntians nobis judicium suum, omnia caetera recta facta justorum,
et solas eleemosynas commemorare dignatus est. Tacuit omnia mala facta
iniquorum, et solam sterilitatem eleemosynae increpandam esse
judicavit, nonnisi ad nos commonendos. Quare hoc? Quia omnia
crimina eleemosynis redimuntur. Ideo illam laudavit fecunditatem,
istam culpavit et damnavit ariditatem.
2. Eleemosynae pro gravioribus peccatis non prosunt, nisi mores
mutentur. Nemo hic sine peccato. Sed quod audistis, omnia male
facta eleemosynis redimi, nolite sic intelligere, ut intelligunt
quidam perversi. Eleemosynae enim possunt tibi prodesse ad delenda
peccata praeterita, si mores mutaveris. Si autem in eisdem malis
perseveras, eleemosynis tuis non corrumpis judicem. Ego dico propter
illa scelera et crimina, quae omnes modo vitare debent, qui accipiunt
corpus Christi et sanguinem. Caeterum non me latet, vitam istam
mortalem et in carne corruptibili constitutam, sine peccatis esse non
posse: sed illa quotidiana et levia habent etiam sua lavacra
quotidiana. Hoc est quod pectus tundimus, et dicimus in oratione
Domino Deo nostro, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Non enim sine
causa hoc dicimus, aut vero ipse coelestis magister doceret istam
orationem, nisi nos peccatores esse praevideret. Vidit enim quae
cavere debeamus, et vidit quae cavere difficile sit. Omnia autem
cavere impossibile esse judicavit, qui istam orationem quotidianam,
non quoslibet Christianos, sed ipsos arietes Apostolos docuit. Ubi
autem Apostoli pectus tundunt, et dicunt, Dimitte nobis debita
nostra, hoc est, peccata nostra, audet aliqua ovicula superbire de
justitia? Videte qualis fuerit Joannes apostolus: supra pectus
Domini discumbebat, de alto illo fonte sapientiae secreta bibebat.
Inde enim bibit quod in Evangelio eructavit, In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan.
I, 1). Et assidue testatur Evangelium, quod Dominus praecipue
ipsum diligebat (Id. XIII, 23 et XXI, 20). Et tamen
ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et
veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Nec tamen quia ista
dicuntur, debet quisquam securus esse homicida, si propter quotidianas
fornicationes et latrocinia sua venerit dicere, Dimitte nobis debita
nostra. Quod enim Deus statuit quotidie dici propter levia peccata,
ille putat ad illa gravia sibi posse opitulari, a quibus non vult
discedere, sed in his cupit perpetuo permanere. Tundat et de his
pectus, faciat et pro his eleemosynas, sed vita mutata: inde
recedat, et huc accedat. Si autem dixerit in animo suo, Si
quotidiana faciam latrocinia, et si quotidianis corruptionibus
adulterinis me contaminem, et si sortilegos quaeram, idolis
sacrificem, mathematicos consulam, et a tali vita omnino non recedam,
faciens tamen quotidianas eleemosynas exstinguo omnia peccata: tamen
exstinguis, sed cum exstingueris. Sic enim tibi erit ista commutatio
tua mala, ut non desit qui de te dicat, Et adhuc pusillum, et non
erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies. Vidi impium
super cedros Libani exaltari: et transivi, et ecce non erat; et
quaesivi, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI, 10,
35, 36). Pereunt ergo peccata tua, sed tecum. Non enim in
gehenna peccare permitteris, aut cum te coeperit torquere ignis
aeternus, de satiandis libidinibus cogitabis. Pereunt ergo peccata,
sed tecum. Si autem vitam mutaveris, illa pereunt, tu invenieris,
et dicetur de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus
est (Luc. XV, 24).
|
|