|
1. Panis coelestis et panis terrenus. Consilium dandi panem
terrenum, ut coelestis impetretur. Admonet nos Dominus de lectione
evangelica, ut loquamur vobis de impetrando pane coelesti. Iste enim
panis terrenus terrae necessarius, quia caro nostra terra est. Fieri
autem non potest ut panem suum caro nostra haberet, et panem suum anima
non haberet. Etenim et anima nostra in quadam egestate in hoc saeculo
eget pane suo, sicut caro suo. Nam qui non eget pane, Deus est.
Ergo solus panis non eget pane. Ipse est enim panis animae nostrae,
qui pane altero non eget, sed sibi sufficiens nutrit et nos.
Manifestus est itaque panis coelestis, quo pascitur anima nostra.
Sed quomodo ad eum perveniatur, ut eo saginemur, unde modo vix micas
colligimus, ne in ista famelica eremo pereamus; quomodo ergo
perveniatur ad saginam hujus panis, de quo Dominus ait, Panem hunc
qui manducaverit, non esuriet; et potum quem ego dedero qui biberit,
non sitiet in aeternum (Joan. VI, 51), saginam quamdam
promittens et satietatem sine fastidio: quomodo ergo perveniamus ad
hanc satietatem panis, longe ab ea satietate in hac fame positi,
consilio opus est. Quod consilium si neglexerimus, ad panem illum
sine causa pulsamus. Imo vero consilium hoc quod daturus sum, vel
potius quod commemoraturus: non enim a me dicam quod vobiscum didici:
consilium ergo hoc quod dicturus sum, non dico quisquis contempserit,
sine causa pulsat; sed quisquis contempserit, omnino non pulsat. Hoc
enim consilium sequi et agere, hoc est pulsare. Quid enim putatis,
fratres mei, quia vere quasi corporaliter habet Deus quamdam januam
duram, quam claudat contra homines, et ideo nobis dixit, Pulsate,
ut veniamus et tundamus ostium, quousque pulsando perveniat ad aures
patrisfamilias in secreto quodam loco constituti, et jubeat nobis
aperiri, dicendo, Quis est qui pulsat? quis est qui auribus meis
taedium facit? Date illi quod petit, recedat hinc? Non ita est.
Verumtamen est aliquid simile. Certe quando pulsas ad aliquem,
manibus agis. Est quod agas manibus, quando pulsas ad Dominum.
Prorsus manibus age, manibus pulsa. Si hoc non egeris, non dico,
frustra pulsas; sed dico, non pulsas. Ideo non mereberis, ideo non
accipies, quia non pulsas. Quomodo, inquit, vis ut pulsem? ecce
quotidie rogo. Bene facis. Nam et hoc dictum est, Petite, et
dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis
(Matth. VII, 7). Omnia dicta sunt, Pete, quaere, pulsa.
Petis orando, quaeris disputando, pulsas erogando. Non ergo
quiescat manus. Apostolus, cum de eleemosynis plebem moneret:
Consilium, inquit, in hoc do: hoc etaim vobis prodest, qui non
solum sapere, sed etiam velle coepistis ab anno priore (II Cor.
VIII, 10). Et Daniel regi Nabuchodonosor sic dixit:
Consilium meum accipe, rex, et peccata tua eleemosynis redime
(Dan. IV, 24).
2. Ne se extollat qui dat pauperi. Pauper accipiendo plus diviti
praestat, quam ille ipsi erogando. Si ergo consilium est quod
accipimus, quando nobis jubetur, vel quando monemur ut aliquid ex eo
quod habemus indigentibus praebeamus, non superbiamus quando damus.
Si enim consilium est quod accepisti, tibi prodest plus quam illi cui
dedisti. Non ergo nos extollamus super opera nostra, et quasi
placeamus nobis quod beneficia praestamus quibus damus. Consilium qui
vult accipere, hoc vult accipere quod sibi prosit; et consilium qui
dat, consulit. Si consulit, ei prodest cui consulit. Accipit
quisque a te supplex pauper; quia si te superbe dare non decet, quanto
magis illum superbe non deceat accipere! Accipit humiliter, accipit
gratias agens. Tu tamen scito et reminiscere, non solum quid des,
sed etiam quid accipias. Si enim accipiat iste pauper libertatem
respondendi tibi, si forte senserit te superbientem super se, et dicat
tibi, Unde superbis? unde extolleris, quia dedisti mihi? Quid mihi
dedisti? Panem. Hunc panem si in domo tua poneres et contemneres,
iret in aeruginem, ex aerugine in putredinem, ex putredine in terram,
terra reverteretur in terram. Et tu quidem porrectae manui meae ut
acciperet, porrexisti manum tuam ut dares. Memento unde fuerit facta
manus tua, et unde in meam apposuisti: terram, de terra, in terram.
Deinde quid facio de pane tuo? Comedo, molestiam famis compesco:
beneficium accipio; non sum ingratus. Verumtamen tu cogita quid te
Dominus ipse Salvator commonuerit: quia omne quod in os intrat, in
ventrem cadit, et in secessum emittitur (Matth. XV, 17).
Rursusque apostolus Paulus quid tibi dixerit: Esca ventri, et
venter escis; Deus autem et hunc et eas evacuabit (I Cor. VI,
13). Panis ergo, ut dixi, terra; de terra, in terram; ut
fulciatur terra, et reficiatur terra. Quid dedisti cogitas, quid
accepturus es non cogitas. Vide ergo ne plus tibi praestem
accipiendo, quam tu mihi dando. Si enim non esset qui a te
acciperet, non erogares terram, et non acciperes coelum. Pulso ad
januam tuam, et audis me, jubes mihi porrigi unde fames mea
sustentetur, et ab hac molestia quam mihi ingerit, compescatur. Bene
fecisti. Audire me pulsantem noli, si audes. Si rogaturus non es,
contemne rogantem. Contemne me, si nihil petis ab eo qui fecit et me
et te. Si autem petiturus es illud quod mihi das; quia me exaudisti,
tibi praestas ut exaudiaris. Age illi gratias, qui rem tam pretiosam
tam vili pretio te facit emere. Das quod in tempore perit: accipis
quod manet in aeternum. Das quod si non dares, post paululum
projiceres: accipis quo in aeternum perfruaris. Das unde sustentetur
fames hominum: accipis unde sis socius Angelorum. Das unde non
esuriat homo post paululum famem iterum passurus: accipis unde famem
nunquam sitimque patiaris. Cum ergo vides quid des, et quid
accipias, noli dare, si audes. Videamus quis majore damno feriatur,
ego, cui non das terram; aut tu, qui non pervenies ad eum qui fecit
coelum et terram.
3. Consilium Christi de erogandis divitiis, ne hic pereant. Si
ergo consilium accipimus, faciamus propter nos; et nemo dicat quia
praestat pauperi. Sibi enim plus praestat, quam pauperi. Si verum
cogitemus, fratres mei, et secundum verba Domini nostri sapiamus;
aliter enim si sapuerimus, perimus: si non ex nostro consilio, sed ex
ipsius vivamus, tunc vere vivimus. Si habemus aliquid quod pauperibus
demus, si non dederimus, hic dimittimus; aut forte cum vivimus, hic
amittimus. Quam multi enim subito bona omnia perdiderunt, quae
studiosissime recondebant? Uno impetu hostili universi thesauri
divitum perierunt. Nemo dixit hosti: Filiis meis servo. Certe
videtis quia si est in illis aliqua fides. De iis enim loquendum est,
qui christiani hoc passi sunt. Nam de ignorantibus Deum nulla mentio
est. Illi enim in hac vita quod pro magno habebant perdiderunt, aliam
vitam non speraverunt. Tenebrae foris, tenebrae intus: paupertas in
arca, major egestas in conscientia. De his ergo, ut dixi, quoquo
modo non est loquendum; sed de iis potius, in quibus est fides aliqua
christiana. Ideo dixi, aliqua, non robusta, non plena; quia si
robusta et plena esset, consilium Domini non sprevissent. Certe
tamen, charissimi, cum viderent domos suas inanes, aut forte nec
ipsam inanitatem domorum suarum videre permissi sunt, cum inde captivi
ducti sunt, cum eis discedentibus flamma successit: cum ergo se
attenderent inanes, quomodo eos poenituit, quia non audierant Domini
consilium? Quid enim Dominus noster Jesus Christus, fratres,
dixit diviti illi quaerenti consilium de capessenda vita aeterna? Quid
ei dixit? Dixit ei, Perde quod habes? Plane, etiamsi hoc
diceret, Perde temporalia, diceret ut acquiras aeterna. Non ei
tamen dixit, Perde quod habes. Videbat enim illum amatorem rerum
suarum. Non ait, Perde; sed ait, Migra ubi non perdas. Amas
thesauros tuos? amas pecuniam tuam? amas divitias tuas? amas praedia
tua? Quidquid amas, in terra habes. Ibi habes quod amas, ubi
perdas et pereas. Consilium do, migra in coelum. Hic si habes,
perdes quod habes, peribis cum eo quod perdis. Ibi autem si habes,
non amisisti, sed sequeris quo misisti (Matth. XIX,
16-21). Consilium ergo do, etc...... Quare
contempsimus patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? [Multos
ergo poenitet. Nam quidam (quod revera dicitur accidisse) homo non
dives, sed tamen etiam de tenui facultate pinguis adipe charitatis,
cum solidum, ut assolet, vendidisset, centum folles ex pretio solidi
pauperibus jussit erogari. Factum est. Ibi ille hostis antiquus,
id est diabolus, ut poeniteret eum boni operis sui, et quod obediendo
recte fecerat, murmurando deleret, immisit furem, et abstulit totum,
unde pauperibus datum erat exiguum. Exspectabat diabolus vocem
blasphemantis, invenit laudantis: exspectabat fieri titubationem,
invenit confirmationem. Hoc volebat quidem et inimicus, ut poeniteret
eum, et poenituit. Sed videte quid. Me, inquit, miserum, qui non
totum dedi! Hoc enim perdidi, quod non dedi. Non enim ibi posui,
quo fur non accedit]. Ergo si consilium est hoc, etc..
|
|