|
1. Eleemosynae comites jejuniorum in sanctis viris. Consilium
praemittendi divitias in coelum. Ad eleemosynas faciendas, volumus,
quantum Dominus donat, exhortari Charitatem vestram, quae solent in
sanctis fidelibus viris esse comites jejuniorum, ut non habenti
addatur, quod habenti detrahitur: ut, cum lucro tuo fraudas animam
tuam, hoc subducas carni, quod in coelo constituas. Habes enim illic
horreum tuum, habes custodem tuum. Namque ubi ponant homines
tutissime quod amant in terra, conducunt sibi loca munitissima, et
quantum possunt satagunt sibi servare, quo fures non possunt accedere.
Et eis hoc volentibus, hoc servantibus quando potest contingere in
terra? Forte custos ipse fur erit. Hoc Dominus Jesus Christus
attendens, quid velint homines, quid conentur, cum res suas servant
in terra, dedit consilium. In coelo servate, mihi commendate. Qui
ergo jussit te dare, non te voluit perdere, sed migrare. Praecedat
te secuturum res tua. Quod illuc non praemittis, ubi diu non eris,
ubi post te quis possidere quod servasti possit, ignoras. Leva hinc
ergo quod diligis, ne hic diligendo haereas, et haerendo perdas et
pereas. Dominus tuus ipse est custos tuus et tuorum. Si amicus tuus
familiaris de frumento forsitan conservando ignoranti consilium daret,
ut de inferioribus ad superiora levares, ubi melius servares; nonne
consilium ejus acciperes ? Dat ergo illud tibi Dominus tuus: nec te
vult corrumpi, nec tua. Pone hic, si non vis perdere. Vis scire
quid agatur? Ego scio quod nemo melius de fabrica ista consilium dare
potest, nisi qui fecit eam. Tu dicis, Ubi reponam? Respondet,
In coelo: sic enim ait, Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi
fur non effodit, neque tinea corrumpit: ubi enim erit thesaurus tuus,
ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 20 et 21). Accipe
consilium, oblata tibi tanti horrei optione, unde tibi non tabula
suspensa est ut perpetuo possideres.
2. Divitiae in coelum erogando levantur. Eleemosyna fenus apud
Deum. Quaeres fortasse quomodo illuc rem tuam leves? Noli
aestuare, et cogitando scalas aut aliqua machinamenta quaerere. Sed
quomodo solet fieri civibus peregre constitutis, fac trajectitium.
Multi sane hoc faciunt, cum idoneos inveniunt, dant impigre. Fecit
Dominus tuus Christus, sursum dives, hic pauper. Esurit hic:
trajectitium a te petit, aequum restituet. Quid ergo dubitas, quare
differs dare? aut non est idoneus reddere? Da pauperibus, non
perdes, noli timere: ipsi das, cum uni ex minimis ejus das. Audi
Evangelium. Cum illi ad dexteram positi expavescerent, enumeratis
quibusdam necessitatibus, dicentes, Quando te vidimus in his?
respondet Dominus, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis
(Id. XXV, 37-40). Ego, inquam, accepi, quando pauper
accepit: in illo esuriebam, in illo satiabar. Da securus: Dominus
accipit, Dominus petit. Non haberes quod ei dares, nisi prius ab
illo acciperes. Si homines fenerares, gravares: non est hic talis
qui fenore gravetur. Si vis fenerator esse, apud me esto, dicit tibi
Deus, mihi da: ego cum usuris restituo. Jam nunc erige te; dilata
avaritiam tuam. Pro uno forte solido, non decem, non centum, non
mille, non terram, sed coelum accepturus es. Si dares libram
aeramenti et acciperes argenti, aut libram argenti et acciperes auri,
felicem te gauderes. Mutabitur revera quod das; non aurum, non
argentum, sed vita aeterna tibi fiet. Mutabitur, quia tu mutaberis.
Qui dedit, fiet angelus. Quod dedit, fiet sedes angelica.
Remedium non est quod liberet a morte, nisi eleemosyna. Difficile
est vitam istam ducere sine peccatis cuilibet hominum. Erogate ergo,
fratres mei, distribuite res vestras: facite vobis sacculos non
veterascentes, thesaurum manentem in coelo. Audite Psalmum:
Quanquam in imagine ambulat homo, vane autem conturbatur;
thesaurizat, et nescit cui colligat (Psal. XXXVIII, 7).
Date et dabitur vobis (Luc. VI, 38).
|
|