|
1. A tentatione nulla aetas vacat. Non puerilis. Ad vos mihi
sermo est, o juvenes, flos aetatis, periculum mentis. Tempus quidem
omne, atque omnis aetas, qua corruptibilis caro illa portatur, vacare
a tentationibus non potest. Et tamdiu quisque bonus in agone
luctatur, ne ab adversario superetur, in periculis agit, quamdiu cum
illo, sicut in arenoso quodam stadio, sic in ista mortalitate
contendit. Mox enim ut homo saeculo nascitur, et vitam plenam
miseriae, velut propheta futuri laboris sui, praeconio lacrymosae
vocis ingreditur; etiam si nondum in animo suo, in animo tamen
parentum suorum vel quorumlibet hominum, in quorum manibus nutrienda
ejus infirmitas jacet, tentari jam potest, et diaboli
circumventionibus rapi, aut per ligaturas exsecrabilium remediorum,
aut per sacrilega sacra Gentium, aut si forte mors urget, negligentia
renuntiationis in Baptismo salutari. Et, ut brevi complectar,
tentatur illa aetas, cum a suis in mundo diligitur, et in Christo
negligitur. Trahit enim secum propaginem mortis, et in illo peccati
vulnere radicatur, quod primo homini ex quo corruptionis originem
duximus, venenoso dente serpentis inflictum est. Unde sanctus Job
neminem mundum dicit, a peccati utique sordibus, nec infantem cujus
est unius diei vita super terram (Job IV, 14, sec. LXX).
Sed de jam nato quid loquar, cum David luctuosa voce clamet et
dicat, In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me
mater mea (Psal. L, 7)? Superflua enim possent videri
Baptismata recentium parvulorum, nisi omnes in Adam morerentur, et
originale peccatum per parentum viscera usque ad fructum prolis tramite
mortalitatis excurreret: cum et mortalem creaturam Dominus omnipotens
lege sui ordinis format, et immortalitatem renovationis optimus pater
misericordiae gratia subministrat.
2. Nec senilis. Quod si nec infantia mortalis hominis propter
corruptionis vinculum a tentationibus vacat, quid de caeteris aetatibus
dicam? An forte senilis excepta est, et in carne jam vicina cadaveri
sanguis ac membra illicitae concupiscentiae friguerunt, et a fesso ac
prope mortuo jam corpore materies tentationis emarcuit? Imo vero
tantus est in malis senibus plerumque gurges aviditatis et insatiabilis
vorago ventris et gutturis, ut quanta boni senes prudentia serenantur,
tanta isti vinolentia sepeliantur: quasi ad hoc in eis arida viscera et
succo exhausta curventur, ut ad vigorem pristinum reparandum ebrietatis
inundatione riganda sint. Quid avaritia, quae radix est omnium
malorum, nonne in frigidis senibus tanto ad acquirendum ferventius
inardescit, quanto citius relictura est quod acquirit? mirabili sane
dementia. Gravioribus enim sumptibus se onerare festinat, cum jam
pervenerit quo tendebat.
3. Juvenilis validius impugnatur. Si ergo puerilis et senilis aetas
non est a tentationibus libera, quarum altera, id est puerilis,
nondum pene ingreditur, altera jam egreditur istam vitam; et altera
paulo ante non erat, altera paulo post non erit: quid sentiendum est,
quid dicendum est de flagrantia juvenilis aetatis, quae utriusque in
medio constituta, et ab infirmitate pueritiae jam recessit, et nondum
ad torporem senectutis accessit? Haec pluribus atque majoribus
tentationum tempestatibus quatitur, haec fluctuum crebriore impetu
saeculi exundantis operitur. Praesumit viribus, formae dignitate
jactatur, pompa rerum temporalium praefulgere aut exoptat aut gaudet.
Itaque juventuti malorum venenum est quidquid veritas praecepit, esca
est quidquid diabolus suggesserit: sed amaritudo justitiae medicamentum
est ulceris aetatis; dulcedo autem injustitiae muscipula est
temeritatis. Ad hoc pertinet quod scriptum est, Dulciora sunt
vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII,
6); et illud quod ait David, Corripiet me justus in misericordia,
et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum
(Psal. CXL, 5). Urat veritas, et tamen sanet: nam oleum
peccatoris adulatio assentatoris mulcet, sed decipit. Ibi enim
lenitur superbia; sed labitur vita. Loquitur enim Propheta ex
persona ejus qui jam medicum quaerit, qui manum curantis etiam cum
doloris acerbitate supportat, qui aegritudinem suam sanari potius quam
laudari desiderat. Periculosum vero est ulcus juventutis, quod
cupiditatibus ignescit, spe tumescit, voluptatibus contabescit. Sed
spes ista desperatorum est, spes rerum periturarum, quae animae
miserae non solvit, sed inflat affectum, facitque illam tactum non
ferre veritatis; ut etiam de sua immortalitate desperans, amet
dicere, amet etiam qui ista sibi dicunt, Manducemus et bibamus;
cras enim moriemur: oderit autem dicere et audire, Sobrii estote,
justi, et nolite peccare (I Cor. XV, 32, 34). Amet
perniciosam inimici lenitatem, oderit salubrem medici asperitatem.
Ista perversitas, ista vesania in juvenili aetate maxime formidanda
est.
4. Luxuriantium verba. Mollitiem sequitur crudelitas. Hinc ille
nascitur sermo hominum in flagitia diffluentium, et inde in scelera
crudescentium: Dixerunt enim cogitantes apud se non recte, Exiguum
et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine
hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. Et paulo
post: Venite ergo, fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura
tanquam in juventute celeriter. Vino pretioso et unguentis nos
impleamus; et caetera, quae in eodem loco attexuntur gestientis verba
luxuriae, hominum de vita aeterna desperantium, et spem suam tanquam
in arena torrentis, ita in temporali carnis corruptione ponentium. Ex
hac autem immoderatione libidinum et putrentium vermibus flagitiorum,
videte in quae facinora et in quam immania scelera prosilitur.
Exhausti enim atque subversi immoderatorum delictorum turpium
corruptelis, dum severitatem veritatis sibi contradicentis oderunt,
Opprimamus ergo, inquiunt, pauperem justum, et non parcamus viduae,
nec senes revereamur canos multi temporis. Sit autem fortitudo nostra
lex justitiae; quod infirmum est enim, inutile invenitur.
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius
est operibus nostris. Talia de Domino nostro Jesu Christo
Judaeorum impietas cogitavit. Quod manifestius in verbis
consequentibus invenitur: post paulo enim dicunt, Promittit scientiam
Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Deinde rursus paulo post
dicunt: Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus
reverentiam illius. Morte turpissima condemnemus eum; erit enim
respectus ex sermonibus illius. Sed attendite quam de illis sententiam
ferat Spiritus sanctus, quando statim subjungit: Haec cogitaverunt,
et erraverunt; excaecavit enim illos malitia illorum (Sap. II).
Omnia igitur horrenda facinora, quae timentur in sceleratis
hominibus, videte de qua labe consurgant. Quid enim mollius quam illa
luxuria? quid durius quam ista crudelitas? Jamdudum dicebant,
Fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute
celeriter; et non praetereat nos flos temporis, et ubique relinquamus
signa laetitiae: nunc dicunt, Opprimamus pauperem, non parcamus
viduae, nec revereamur senem. Circumveniamus justum, contumelia et
tormento interrogemus eum, morte turpissima condemnemus eum. Vinum
sequitur furor, unguenta tormenta, sanguis rosas, ira laetitiam. A
talibus ligatus, caesus, interfectus est Dominus. Quis de coronis
florentibus cruenta vincula formidaret? Quis de suavibus poculis
dolores saevissimos praevideret? Quis de mollibus pratis tam dirum
crucis lignum praenosceret? Et tamen nulla aetas in illa luxuria,
nisi juventus, flori temporis comparata est. Sic enim dixerunt:
Utamur creatura tanquam in juventute celeriter.
5. Juvenes sensibilibus non capiantur. Ad sapientiae amorem se
convertant. Vos ergo, o juvenes, maxime monemus et hortamur, ut
verae virtutis pulchritudine capiamini. Nulla species vos terrestris,
nullus fulgor metallorum, nulla nemorum amoenitas, nullae florum
purpurae, nullus vel naturalis vel adhibitus carnis ornatus, nullus
quarumlibet chordarum atque tibiarum sonus, nulla odorum jucunditas,
nulla saporum suavitas, nulli amplexus, pulchritudini, inspirationi,
dulcedini, fomentis sapientiae conferantur. Ab his enim quae turpiter
amantur, non ab ipso amore prohibemus. Amare vultis? Amate
sapientiam, ambite ut perveniatis ad eam. Ut non vos exhorreat ejus
aspectus, in homine vos interiore componite. Sicut lascivi oculi
ornamenta corporis, sic illa cordis inquirit. Nec de vestris divitiis
haec ornamenta proferatis: quia odit superbos et quasi de suo se
jactare cupientes. Quid autem habes quod non accepisti (I Cor.
IV, 7)? Ipsa ergo donat unde illi placeas. Tantum dilige eam,
et servabit te; circumda eam, et exaltabit te; honora eam, et
amplexabitur te: ut det capiti tuo coronam gratiarum (Prov. IV,
9). Clara est et quae nunquam marcescet sapientia, et facile
invenitur ab his qui diligunt illam (Sap. VI, 13). Proponite
hanc adjungere vobis, in illam suspirate, in illam exardescite, in
illam deperite. Te ipsum abnega tibi; ne illi te abneges dum places
tibi. Non habet amaritudinem conversatio illius (Id. VIII,
16). Si amatores estis, hanc amate; si formosi estis, Deo
placete; si juvenes estis, diabolum vincite. Daniel ab angelo vir
desideriorum appellatus est (Dan. X, 11). Quae illa ejus erant
desideria, nisi quibus in sapientiae pulchritudinem ardenter inhiabat;
quia et in juvenili aetate calcavit lasciviam, et regum superbiam
pressit captivus, et ora leonum clausit inclusus?
6. Feminis etiam junioribus dicta conveniunt. In ecclesiis non se
ostentent. Nec vos, feminae adolescentulae, alienum a vobis
arbitremini hunc esse sermonem. Ad vos enim, non tamen ut confundam
vos, haec dico, sed ut filias meas charissimas moneo: juvenilia
desideria fugite. Nuptae Susannam, viduae Annam, virgines Mariam
cogitate. Nec in publicum propterea procedatis, ut florem feni vestri
oculis hominum ostentare cupientes, in domo vitae mortem quaeratis.
Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flores feni. Quid ergo
facietis cum fenum aruerit, flos deciderit? Verbum autem Domini,
quod manet in aeternum (Isai. XL, 6-8), cineres vestros non
facile inventurum putatis, quod nunc superba aetatis viriditate
contemnitis? Ecce iterum dico atque contestor, juvenilia desideria
fugite. Si auditis hoc, si obtemperatis, si tanquam Dei verbum cum
honore et timore suscipitis, non solum pulchri ante oculos Dei, sed
etiam sani eritis. Si autem de hac admonitione nostra etiam jocos
fortasse amatorios vobis faciatis; de ipsis ferramentis medici
mortifera vobis vulnera infligetis. Certe Judaei qui Dominum
crucifixerunt (cum audimus, horrescimus et ingenti exsecratione
prosequimur), sed tamen illi cum de sua luxuria cogitarent,
deliciosorum agrorum solitudines meditabantur, dicentes: Nullum
pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra (Sap. II, 8).
Quomodo ergo parceret Christo, si eum invenisset in terra, qui
quidem non solitaria prata irritandis libidinibus suis, sed
frequentissimas ecclesias elegit regnantis in coelo? Ecce tertio
contestor et dico, desideria juvenilia fugite. Danielis desideriis
aestuate. Filii, a juventute vestra eligite doctrinam, et usque ad
canos invenietis sapientiam (Eccli. VI, 18).
|
|