|
1. Mulier curvata symbolum generis humani. Apostolum audivimus
nobis dicentem, Legatione fungimur pro Christo, exhortantes
reconciliari Deo (II Cor. V, 20). Non exhortaretur ut
reconciliaremur, nisi inimici fuissemus. Ergo erat totus mundus
inimicus Salvatori, amicus captivatori: hoc est, inimicus Deo,
amicus diabolo. Et totum genus humanum, tanquam ista mulier,
curvatum erat ad terram. Jam intelligens quidam inimicos istos,
clamat adversus eos, et dicit Deo: Curvaverunt animam meam (Psal.
LVI, 7). Diabolus et angeli ejus animas hominum curvaverunt ad
terras, id est, ut pronae in ea quae temporalia sunt et terrena,
superna non quaererent. Nam utique hoc dicit Dominus de muliere
ista, quam alligaverat satanas ecce decem et octo annis: et jam
oportebat eam solvi a vinculo suo, et solvi in die sabbati.
Calumniabantur autem erigenti, qui, nisi curvi (Luc. XIII,
11-16)? Quandoquidem et ipsa quae Deus praeceperat non
intelligentes, terreno corde intuebantur. Sacramentum enim Baptismi
carnaliter celebrabant, spiritualiter non videbant.
2. Concubinas habere non licet; nec maritatas uxores ducere; nec a
marito repudiatas. Audite, charissimi, membra Christi et matris
Catholicae filii. Quod dico competentibus, audiant fideles; quod
dico fidelibus, audiant competentes; quod dico competentibus et
fidelibus, audiant poenitentes; quod dico fidelibus et competentibus
et poenitentibus, audiant catechumeni, audiant omnes: omnes timeant,
nemo contemnat. Sit mihi in consolationem vester auditus, ne sit
vobis in testimonium dolor meus. Competentibus dico, Fornicari vobis
non licet. Sufficiant vobis aut uxores aut nec uxores: concubinas
vobis habere non licet. Audiat Deus, si vos surdi estis; audiant
Angeli ejus, si vos contemnitis. Concubinas vobis habere non licet.
Et si non habetis uxores, non licet vobis habere concubinas, quas
postea dimittatis, ut ducatis uxores ; quanto magis damnatio vobis
erit, si habere volueritis et concubinas et uxores ? Non vobis licet
habere uxores, quarum priores mariti vivunt: nec vobis, feminae,
habere viros licet, quorum priores uxores vivunt. Adulterina sunt
ista conjugia, non jure fori, sed jure coeli. Nec eam feminam quae
per repudium discessit a marito, licet vobis ducere vivo marito.
Solius fornicationis causa licet uxorem adulteram dimittere: sed illa
vivente non licet alteram ducere. Et vobis, feminae, nec illos viros
a quibus per repudium discesserunt uxores eorum, maritos habere
conceditur; non licet: adulteria sunt, non conjugia. Contemnitur
Augustinus, timeatur vel Christus. Nolite imitari turbam malorum,
infidelium, filii mei: nolite sequi vias latas, quarum finis ad
interitum ducit. Qui baptizatus fuerit, aut continentiam Deo
voveat, aut permaneat cum uxore sua, aut si non habet, ducat uxorem.
3. Poenitentia iis qui a castitatis proposito lapsi sunt
amplectenda. Publica poenitentia. Theodosii poenitentia. Audite
me, fideles, id est baptizati. Quare moriemini jam renati? Quando
baptizati per vias tortuosas et lubricas et immundas itis, nescitis
quia peritis? Peritis, filii mei, credite. Non vultis credere?
Quid vobis facio? Qui fideles estis, et auditis me, si forte talia
commisistis, nolite addere; et ut vobis Deus ignoscat, orate. Si
non potuistis habere, vel noluistis, pudicitiam conjugalem seu
continentiam, et deviastis a proposito vel vinculi conjugalis vel
devotae continentiae, sit in vobis dolor et humilitas poenitentiae.
Apertius dico: nemo dicat, Non intellexi. Qui post uxores vestras
vos illicito concubitu maculastis, si praeter uxores vestras cum aliqua
concubuistis; agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia, ut oret
pro vobis Ecclesia. Nemo sibi dicat, Occulte ago, apud Deum ago:
novit Deus qui mihi ignoscat, quia in corde meo ago. Ergo sine causa
dictum est, Quae solveritis in terra, soluta erunt in coelo
(Matth. XVIII, 18)? Ergo sine causa sunt claves datae
Ecclesiae Dei? frustramus Evangelium, frustramus verba Christi?
Promittimus vobis quod ille negat? Nonne vos decipimus? Job dicit,
Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea (Job XXXI,
33). Talis justus, thesauri divini obryzum, tali camino probatus
ista dicit; et resistit mihi filius pestilentiae, et erubescit genu
figere sub benedictione Dei superba cervix, mens tortuosa?
Fortassis, imo quod non dubitatur, propterea Deus voluit ut
Theodosius imperator ageret poenitentiam publicam in conspectu populi,
maxime quia peccatum ejus celari non potuit; et erubescit senator,
quod non erubuit imperator? Erubescit, nec senator, sed tantum
curialis, quod non erubuit imperator? Erubescit plebeius sive
negotiator, quod non erubuit imperator? Quae ista superbia est?
Nonne sola sufficeret gehennae, etiamsi adulterium nullum esset?
4. Christianae mulieres quomodo zelare debeant viros suos.
Postremo, fratres mei, audiunt me viri, audiunt me feminae, quid ad
me irascimini? Utinam faciatis quod scriptum est, Irascimini, et
nolite peccare (Psal. IV, 5). Timere debeo, ne contingat mihi
quod contigit apostolo Paulo, quod modo cum legeretur, si intenti
fuistis, audistis: Ergo inimicus factus sum vobis verum praedicans
(Galat. IV, 16)? Et si ita est, fiat. Si necesse est ut
inimicus sim vobis, melius vobis opto esse, quam justitiae. Commendo
vos custodiendos etiam uxoribus vestris. Filiae meae sunt, sicut et
vos filii mei estis. Audiant me: zelent viros suos; non sibi servent
vanam gloriam, qua solent a maritis impudicis matronae laudari, quia
impudicitiam virorum suorum aequo animo ferunt. Nolo talem patientiam
habeant christianae mulieres: prorsus zelent viros suos; non propter
carnem suam, sed propter animas illorum. Omnino ego moneo, ego
praecipio, ego jubeo: episcopus jubet, Christus in me jubet. Novit
ille in cujus conspectu ardet cor meum. Ego, inquam, jubeo. Nolite
viros vestros permittere fornicari. Interpellate contra illos
Ecclesiam. Non dico, judices publicos, non proconsulem, non
vicarium, non comitem, non imperatorem; sed Christum. In caeteris
omnibus ancillae estote virorum vestrorum, subditae ad obsequium.
Nulla sit in vobis protervitas, nulla superbia, non contumeliosa
cervix, non aliqua inobedientia: prorsus tanquam ancillae servite.
Sed ubi ventum fuerit ad illud negotium, ubi vos beatus Apostolus
aequavit, dicens, Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro;
subintulit, Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir. Quid
te extollis? Audi quod sequitur: Similiter et vir non habet corporis
sui potestatem, sed mulier (I Cor. VII, 3, 4). Ubi ad hoc
ventum fuerit, clamate pro re vestra. Aurum tuum vendit maritus pro
necessitate sua: ferto, femina; ferto, ancilla; noli litigare,
noli contradicere. Contemptus auri tui, dilectio est viri tui. Si
villam tuam pro necessitate sua vendat, quae est et tua (non enim
potest esse ipsius, quae non sit tua, si est charitas in te, quae
debet esse in uxore), ferto patienter; et si dubitat, tu offer:
contemne omnia propter amorem viri tui. Sed castum opta, pro
castitate litiga. Patienter pereat villa tua, non anima ipsius te
patiente pereat.
5. Caput mulieris vir. Ducat hic in bonum, illa sequatur. Non
dico viris, ut in hac causa zelent uxores suas. Scio quia faciunt,
novi. Quis ferat uxorem adulteram? Et imperatur feminae ut ferat
adulterum virum! O justitia! Quare, rogo te? quare? Quia ego sum
vir. Vir es? in fortitudine tua probemus, quia vir es. Vir es?
vince libidinem. Quomodo vir, quo uxor est fortior? Tu es caput
mulieris, vir, verum est. Si caput est, ducat, uxor sequatur.
Sed ubi recta est domus, caput mulieris vir. Si caput es, duc:
sequatur illa caput suum. Sed vide quo eas. Noli ire quo non vis ut
sequatur: noli ire quo times pedissequam, ne in foveam adulterii simul
ruatis: ne cum tu facis, doceas quod facis. Dolet tibi anima, si
in foveam adulterii ambo simul ruatis: doleat tibi, si tu solus ruas.
Zelas, non vis ut ruat illa: time, tu noli ruere. Nolite autem,
pudicissimae feminae, imitari impudicos viros vestros. Absit a
vobis. Aut vobiscum vivant, aut soli pereant. Impudico marito non
debet mulier pudicitiam, sed Deo illam debet, Christo illam debet.
Non propter illum faciat, qui non meretur; sed propter Christum
faciat. Pretium suum attendat, tabulas suas legat. Postremo quod
libet sentiat, qui forte indignatur, quia talia disputo: nam scio,
qui sapiunt, amant inde me; quia non sine causa scriptum est,
Corripe sapientem, et amabit te; corripe insipientem, et adjiciet
odisse te (Prov. IX, 8). Non dixit, Incipiet; sed,
adjiciet: quia jam oderat. Ergo scio quia sapientes amant me in hoc.
A communione se cohibeant, qui sciunt quia novi peccata ipsorum; ne
de cancellis projiciantur. Quorum autem nescio, hos coram Deo
convenio. Agant etiam ipsi poenitentiam, et deinceps ab immunditia
abstineant fornicationum suarum.
6. Poenitentes mutentur. Catechumeni imitentur bonos de Ecclesia.
Poenitentibus dico: quid est quod agitis? Scitote, nihil agitis.
Quid prodest quia humiliamini, si non mutamini? Catechumenis dico:
exardescite voluntate ad percipiendam gratiam. Sed eligite vobis in
Ecclesia Dei quos imitemini. Si non inveneritis: heu mihi, Deus
meus! quid est quod dico, Si non inveneritis? Ergo in populo
fidelium non est quem inveniatis? Per tot annos, tot homines sine
causa baptizavimus, si non ibi sunt qui servent quod acceperunt, qui
custodiant quod audierunt. Absit a me ut hoc credam. Melius non
vobis essem episcopus, si hoc ita est. Sed spero esse, credo esse.
Inde est autem misera conditio mea, quia plerumque cogor adulteros
nosse, castos nosse non possum. In occulto est unde gaudeam, in
publico est unde torquear. Ergo desiderate gratiam Dei, eligite quos
imitemini, cum quibus vivatis, et cum quibus colloquia dulcia
charitatis habeatis. Nolite admittere susurrationes malas.
Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV, 33).
Vivite sicut spicae inter zizania: ferte tribulationes hujus saeculi,
sicut grana in area. Veniet ventilator: nemo sit passim isto tempore
separator.
|
|