|
1. Psalmus reformationis hominis mysterium continens. Psalmum
vobis, dilectissimi, qui ad Christi Baptismum properatis, in nomine
Domini tradimus memoriae collocandum; cujus necesse est, ut
mysterium, illuminante divina gratia, exponamus. Hic enim psalmus
specialiter reformationem lapsus humani generis, et sanctae Ecclesiae
disciplinam, simulque continet sacramenta. Pateant igitur silentio
aures cordis vestri ad audiendum, et totius intentionis paratos sulcos
verbi semen inveniat: ut quod nunc sitiens terra susceperit, tempore
accepto inebriata sanguine Christi, in procero germinans culmo,
copiosos afferat fructus.
2. Hominis lapsi figura in eo qui descendit ab Jerusalem in
Jericho.---Dominus regit me, et nihil mihi deerit. Magnum,
charissimi, principium confitentis. Firmavit enim defensionis
fiduciam, divitiarum roboravit infinitam substantiam. Dominus regit
me, firmavit defensionis fiduciam. Et nihil mihi deerit, roboravit
divitiarum infinitam substantiam. Sed quaeramus cujus, quantique,
qualisve sit ista confessio. Illius, illius est, dilectissimi, qui
descendens ex Jerusalem in Jericho, incidit in latrones. Qui
dispoliatus primae originis dignitate, mortisque telo prostratus humo
sine viribus jacebat et nudus. Qui tuba Legis et Prophetarum
insonante, dum suis conatur surgere viribus, vulneris dolore
retractus, in lapsum gravius recidit quo jacebat. Quia Lex, ut ait
Apostolus, ad perfectum nihil adduxit (Hebr. VII, 19).
Quem Samaritanus ille noster, Christus scilicet, qui Samaritanus a
Judaeis est dictus, quod interpretatur Custos, miserando cum eadem
via transiret, id est, cum in carne justus pro nobis peccatoribus mori
venisset, in jumentum suum, elevans a terra, imposuit; et aberrantem
ut ovem subvectans humeris propriis, in paradisum, unde lapsus
fuerat, ad centenarium, hoc est, ad perfectum numerum revocavit
(Luc. X, 30-35). Ipse enim, ut ait propheta, peccata
nostra portavit, et pro nobis doluit (Isai. LIII, 4). Dic
jam, homo, dic in jumento misericordiae, et humeris dominicae
dilectionis sedens, qui cognitus recognoscis auctorem tuum et
Dominum, Dominus regit me. Quod utique, nisi a Domino erectus,
jacens dicere non posses. Ipse ergo regit te, qui portat te. Cum
enim dicis, Dominus regit me; nihil est proprium, unde fidas in te.
Itaque cave ne extollaris de meritis tuis. Nulla enim fuerunt, cum
ad te erigendum Dominus venit. Denique nudum invenit, non vestitum;
plagatum invenit, non sanum; jacentem invenit, non stantem: errantem
reperit, non revertentem. Cave jactantiam, cave; quia qui te
semivivum miserando a terra sustulit, humilem portat, praecipitat
extollentem. Cum enim dixeris timendo, et in innocentia ambulando,
Dominus regit me; fiducialiter addes, et nihil mihi deerit. Quoniam
nihil deest timentibus eum (Psal. LXXXIII, 13); et non
privabit Dominus bonis ambulantes in innocentia (Psal.
XXXIII, 10).
3. Ovis per Christum ad ovile reductae securitas. Pascua animae
christianae. Nam ut scias, quia nihil tibi deerit, adde quod
sequitur: In loco pascuae ibi me collocavit; super aquam refectionis
educavit me. Agnosce, homo, quid fueris, ubi fueris, sub quo
fueris. Ovis errans eras, in invio et inaquoso, spinis et tribulis
pascebaris: sub mercenario posita, veniente lupo, secura non eras.
Nunc autem requisita a vero pastore, humeris ejus pietate subvecta,
reducta es ad ovile, id est, ad domum Dei, videlicet Ecclesiam,
ubi pastor tuus Christus, et oves commanent congregatae. Pastor iste
non est ut mercenarius, sub quo misera laborabas, sub quo lupum
timebas. Vis autem scire quantam tui curam habeat hic pastor bonus?
Animam suam pro te posuit. Ipse enim in Evangelio dicit: Pastor
bonus animam suam ponit pro ovibus suis. Hoc fecit. Insidianti enim
lupo tibi, se obtulit occidendum pro te. Nunc ergo secura manes in
ovili. Nec indiges quempiam alium, qui cortis tuae claudat aperiatque
januam: quia Christus tibi et pastor, et janua est; ipse et pascua,
et provisor. Ego sum, inquit, ostium ovium. Per me si quis
ingressus fuerit, salvabitur; et egredietur et ingredietur, et pascua
inveniet (Joan. X, 11, 9). Pascua igitur, quae tibi pastor
hic bonus paravit, in quibus te satiari collocavit, non sunt herbarum
virentium varietas, in quibus quaedam dulci succo, quaedam amarissimo
constant, quae successu temporum aliquando sunt, aliquando non sunt.
Pascua tibi eloquia Dei et mandata sunt dulcia seminata. De his
pascuis gustaverat ille qui dicebat Deo: Quam dulcia faucibus meis
eloquia tua, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII,
103)! De his pascuis idem ipse dominicis ovibus clamat, et
dicit: Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII, 9). Lege igitur decalogum veteris Testamenti: Non
occides, non furaberis, non falsum testimonium dices (Exod. XX,
13-16), et caetera. Lege praeceptorum laudem novi Testamenti:
Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati
mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 3,
4): et caetera consequentia, vel similia, et plura per Prophetas
et Apostolos seminata. De his utique pascuis clamat pastor ad oves,
Operamini cibum qui non perit (Joan. VI, 27). Ideo autem non
perit, quia verbum Domini manet in aeternum, Verbum Domini cibus
tuus est, et non solum cibus, sed et potus. Audi eum per Prophetam
dicentem veteri populo, Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt
me, adhuc sitient (Eccli. XIV, 29). Item per semetipsum,
Caro mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus
(Joan. VI, 56). Non sunt autem longe pascua haec ab aqua
refectionis. Unus his locus est Ecclesia Dei catholica; ubi mandata
vitae sunt pascua tua, et fons aquae salientis in vitam aeternam,
cujus reficieris fluentis, cum baptizaberis reparandus in Christo.
Hac igitur aqua nisi rigata fuerint pascua tua, educari non poteris:
quia mandata Dei sine Christi Baptismate germinare non possunt, nec
edi ad animae satietatem.
4. Conversio ex Dei gratia, non ex meritis. Semitae justitiae
quaenam. Cum ergo per aquam refectionis Christi coeperis esse
idoneus, ut sapore pascuarum dulcium satieris; tunc cognosces, et
clamabis gaudens, et dicens, Animam meam convertit, deduxit me per
semitas justitiae propter nomen suum. Diabolus per peccatum animam
tuam evertit, et a Deo avertit; quam Deus Pater per Christum, non
meritis tuis ad se, sed propter nomen suum, convertit. Jam ergo
illuminatus, jam conversus, jam credens, jam divinis pascuis per
aquam refectionis satiatus dices, Animam meam convertit. Bona est
gloria confessionis tuae, si non sit mutatio conscientiae tuae. Tunc
enim vere et immutabili conscientia hoc dices, cum non ob meritum
tuum, sed propter nomen suum dices. Quae sunt autem semitae
justitiae, in quibus te deduxit? Audi deductorem tuum. Quam lata
est, inquit, et spatiosa via quae ducit ad perditionem; arcta autem
et angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 13 et
14). Omnis namque semita brevis est et compendiosa. Non ergo per
delicias mundi, per opulentiam auri et argenti, lapidibus etiam
vestibusque pretiosissimis conspicuum honore omni, nobilitate
praeditum, sapientia philosophorum cuncta tumentem, Deus te ordinavit
ire ad regnum coelorum: quia haec omnia, et his similia, quibus male
utuntur, quibus uti bene datur, efficiuntur eis via lata et
spatiosa, id est in spe tantum quae videtur; et ducit eos, cum
praesenti fuerint vita privati, non ad spem, in qua non habuerunt
spem, sed ad perditionem. Dormierunt enim somnum suum, et nihil
invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV,
6). Per semitas justitiae ire te disposuit, id est, per
misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia
et veritas (Psal. XXIV, 10). Contempta via lata et
spatiosa, semitas arctas et compendiosas incedere te vult, id est,
per famem et sitim, per nuditatem, per jejunium, per ignobilitatem,
per paupertatem, per patientiam, per despectum omnium praesentium,
habentem vero spem promissam. Vis autem evidenter cognoscere
compendium semitarum, per quas jussus es ambulare? Diliges Dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua; et proximum tuum
sicut te ipsum. In his enim duobus mandatis omnis Lex pendet et
Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ut ergo cito
pervenias, si festinas ad regnum coelorum, in duabus his semitis,
quae omnium caput sunt, et unam faciunt viam, gradere; ut universas,
cum perveneris, naviter te et sine fatigatione peregisse congaudeas.
5. Umbra mortis via peccati. Has ergo tene semitas, in his maneant
incessus tui, inter diaboli saevientis insidias, ut securus possis
cantare Deo, et dicere: Nam et si ambulavero in medio umbrae
mortis, non timebo mala; quoniam tu mecum es. Umbra mortis, via
peccati est, in qua nebulo pirataque diabolus recte gradientibus retia
deceptionis expandit. Umbra est, quia nihil commune luci cum
tenebris. Hujus umbrae opera repudianda docet Apostolus, inquiens:
Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die
honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in
cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione (Rom.
XIII, 12 et 13). Quamdiu igitur in praesenti vita manes, in
medio vitiorum, saecularium pressurarum, quae sunt umbra mortis,
ambulas. Luceat in corde tuo Christus, qui illuminat lucernam mentis
nostrae per dilectionem Dei et proximi: et non timebis mala, quoniam
ipse tecum est. Non te, inquit per prophetam, deseram, neque
derelinquam (Josue I, 5). Item in Evangelio: Ecce ego ero
vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth.
XXVIII, 20). Idoneus est custos tuus. Tecum est Dominus
Deus tuus. Cave ne jactantia deseras comitantem, et remaneas
desertus in umbra mortis.
6. Virga disciplinam, baculus adjutorium significat. Mensa per
Christum praeparata. Cum itaque insidiis inimici oppugnari te in
umbra, et deterreri cognoveris, apprehende virgam disciplinae, et in
baculo misericordiae fidenter incumbe, ut cum tibi auxilio sol
justitiae refulserit Christus, veraciter dicas, Virga tua et baculus
tuus ipsa me consolata sunt. Virga namque superbum regit, secundum
quod dictum est in Psalmo secundo de Christo: Reges eos in virga
ferrea et tanquam vas figuli confringes eos (Psal. II, 9).
Baculus vero debilem sustentat et fessum. Memento ergo correptionis
et disciplinae virgae, ut cum repletus fueris bonis donorum Dei, non
extollaris superbia, et murmures adversus eum: quia sicut vas figuli
iratus in ea confringet te. Memento etiam adjutorii baculi, et ne
confidas in virtute tua, neve dicas, Sanctus sum, titubare non
possum. Multos habet lapsus infirmitas nostra, nec sanctitate operum
suorum adhuc in terra dante spinas et tribulos posita regitur, vel
habet gloriam puritatis. Quamdiu ergo redeat in terram de qua sumpta
est, nisi baculo divinae gratiae regatur, stare non potest. Sive
itaque prospereris in Deo, sive tentationum tempestate turberis,
totum te in baculum misericordiae Dei projice, ut cum supra eum donis
spiritualibus pascendus accubueris, delectatus gustu suavitatis ejus,
convenienter dicas, Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui
tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum
inebrians quam praeclarum est! Hoc per orbem terrarum fulta gratiae
baculo universa cantat Ecclesia. Hoc adversus haereticos, Judaeos
atque Gentiles, qui eam deridendo tribulant, praedicat, non in se,
sed in Domino gloriando. Mensa namque jucunditatis passio Christi
est, qui se pro nobis in mensa crucis obtulit sacrificium Deo Patri,
donans Ecclesiae suae catholicae vitale convivium, corpore suo nos
videlicet satians, et inebrians sanguine. Hac mensa pasta et
vivificata, adversus eos qui tribulant eam, exsultat Ecclesia,
habens spem vitae aeternae per suam vitam Dominum Christum, qui eam
oleo laetitiae per sanctum Spiritum unxit abunde. Propter hanc mensam
corripiebat in idolio recumbentes Corinthios Apostolus, dicens: Non
potestis communicare mensae Domini et mensae daemoniorum: non potestis
bibere calicem Domini, et calicem daemoniorum (I Cor. X, 20 et
21).
7. Gratia praeveniens et subsequens. Cum vos ergo divina gratia,
ad quam properatis, advexerit, cognoscetis mensam spiritualis
convivii, ut agnita veritate unusquisque vestrum exsultans, et gratias
agens Deo, jam competenter et fiducialiter dicat, Et misericordia
tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae. Magnum te gloriae
solatium comitatur. Propter miseriam videlicet infirmitatis tuae,
misericordia te Dei subsequitur. Sed prius ut iter tibi vitae
aeternae demonstret, praevenit te, id est, antecedit te, secundum
quod dicit in alio psalmo, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me
(Psal. LVIII, 11). Praevenit ergo te misericordia ejus,
id est, in viam te ducit ignorantem viam, ad Deum te vocat longe
factum a Deo; servum peccati attrahit, ut liberum faciat, ut
ambulando in via omnibus diebus vitae tuae non erres. Subsequitur
etiam te, custodiens terga tua, ne insidians calcaneo tuo serpens
diabolus cum quo tibi sunt inimicitiae, supplantet te. Latro namque
aut occurrendo occidit, aut exsurgendo post tergum. Ob hoc te
praecedit et subsequitur misericordia Dei, ut medius tutus ambules et
securus omnibus diebus vitae tuae. Habe ergo spem et gloriam, non in
te, sed in praecedente et subsequente misericordia Dei: qua
praeventus es peccator, ut salveris; non inventus es justus, ut
placuisse glorieris.
8. Gratiae et christianae professionis quis finis. Vide autem quo
te perducit, si non deserueris deducentem. Non in agrum miseriae
saecularis, ut inter spinas et tribulos panem in labore et sudore
conquiras; non ad marina discrimina, ut mercimonii causa ligno fragili
incerta lucra secteris, ubi intentione quaestus multi merserunt. Ad
domum Dei te ducit, non ut hospitem ad tempus, ut migres ex ea; sed
habitatorem, ut permaneas in ea. Sequitur enim, Et ut inhabitem in
domo Domini in longitudine dierum. Domus haec Domini, paradisus
est. Longitudo dierum, vita aeterna est. Non illic esuries, non
sities, nec laborabis aestu solis et lunae, frigus et tempestates
hiemis non senties. Tristitia et moeror in ea non sunt. Consortio
semper sanctorum beatus eris. Gaudebis cum eis, et exsultabis,
vivendo et laudando in saecula saeculorum Deum. Dicit enim in alio
psalmo, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum
laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Haec est spes fidei
vestrae, dilectissimi. Accessistis ad Dominum credere; festinate et
operam date apprehendere per bonam conversationem quod credidistis.
Non enim propter praesentem vitam efficimini christiani, sed propter
futuram vitam, quam vobis credentibus et in se perseverantibus Dominus
Christus ipse largitur: qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate
Spiritus sancti, in saecula saeculorum. Amen.
|
|