|
Poenitentia non vera, si non vita mutatur. Poenitentia in extremis
quam incerta. Poenitentes, poenitentes, poenitentes (si tamen estis
poenitentes, et non estis irridentes), mutate vitam, reconciliamini
Deo. Et vos enim cum catena pascitis. Qua, inquis, catena? Quae
ligaveritis in terra, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII,
18). Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam?
Poenitentiam agis, genu figis, et rides, et subsannas patientiam
Dei? Si poenitens es, poeniteat te: si non poenitet, poenitens non
es. Si ergo poenitet, cur facis quod male fecisti? Si fecisse
poenitet, noli facere. Si adhuc facis, certe non es poenitens.
Equidem, charissimi, aegrotant homines, mittunt ad ecclesiam, vel
portantur ad ecclesiam, et baptizantur, et renovantur, et felices
hinc erunt. Sed non ipsa est causa poenitentiae. Qui nondum accepit
Baptismum, nondum violavit Sacramentum: qui autem violavit
Sacramentum male et perdite vivendo, et ideo remotus est ab altari,
ne judicium sibi manducet et bibat; mutet vitam, corrigat se, et
reconcilietur, cum vivit, dum sanus est. Exspectat etiam ipse tunc
reconciliari, quando incipit mori? Experti sumus multos exspirasse,
exspectantes reconciliari. Deinde etiam dico in conspectu Dei,
timori vestro, timorem meum. Qui autem non timet, timentem me
contemnit, sed malo suo. Audi ergo. Certus sum quia homo
baptizatus, si vitam, non audeo dicere sine peccato, quis enim sine
peccato? sed vitam sine crimine duxerit, et talia peccata habuerit,
quae quotidie dimittuntur in oratione dicenti, Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Id. VI,
12); quando diem finierit, vitam non finit, sed transit de vita in
vitam, de laboriosa ad quietam, de misera ad beatam: sive iste
voluntate sua currat ad Baptismum, sive in periculo constitutus
baptizetur, et exeat de hac vita, ad Dominum vadit, ad requiem
vadit. Baptizatus autem desertor et violator tanti Sacramenti, si
agat poenitentiam ex toto corde, si agat poenitentiam ubi Deus videt,
qui vidit cor David, quando increpatus a propheta, et graviter
increpatus, post comminationes Dei terribiles exclamavit, dicens,
Peccavi; et mox audivit, Dominus abstulit peccatum tuum (II
Reg. XII, 13): Tantum valent tres syllabae. Tres syllabae
sunt, Peccavi: sed in his tribus syllabis, flamma sacrificii cordis
ascendit in coelum. Ergo qui egerit veraciter poenitentiam, et
solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus et a Christi corpore
separatus, et bene post poenitentiam vixerit, sicut ante poenitentiam
vivere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad
Deum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur, a populo
diaboli separabitur. Si quis autem positus in ultima necessitate
aegritudinis suae, voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox
reconciliatur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod
petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit. Non praesumo: non
vos fallo, non praesumo. Fidelis bene vivens, securus hinc exit.
Baptizatus ad horam, securus hinc exit. Agens poenitentiam, et
reconciliatus cum sanus est, et postea bene vivens, securus hinc
exit. Agens poenitentiam ad ultimum et reconciliatus, si securus hinc
exit, ego non sum securus. Unde securus sum, securus sum, et do
securitatem: unde non sum securus, poenitentiam dare possum,
securitatem dare non possum. (Sed dicat aliquis: Bone sacerdos, tu
nescire et nullam securitatem nobis dare posse dicis, si ille
salvatur, et Christum adire meretur, cui morienti poenitentia datur,
qui dum vixit, dum sanus fuit, impoenitens fuit; instrue ergo nos,
rogo, quomodo bene vivere post poenitentiam debeamus. Dico,
abstinete vos ab ebrietate, a concupiscentia, a furto, et
maliloquio, ab immoderato risu, a verbo otioso, unde reddituri sunt
homines rationem in die judicii. Ecce quam levia dixi. Omnia tamen
gravia et pestifera. Et aliud dico: non solum post poenitentiam, ab
istis vitiis se homo servare debet, sed et ante poenitentiam, dum
sanus est; quia si ad ultimum vitae steterit, nescit si ipsam
poenitentiam accipere ac Deo et sacerdoti peccata sua confiteri
poterit. Ecce quare dixi, quia et ante poenitentiam bene vivendum
est, et post poenitentiam melius). Quod dico attendite: debeo illud
planius exponere, ne me aliquis male intelligat. Numquid dico,
Damnabitur? Non dico. Sed nec dico etiam, Liberabitur. Et quid
dicis mihi? Nescio: non praesumo, non promitto; nescio. Vis te de
dubio liberare? vis quod incertum est evadere? Age poenitentiam, dum
sanus es. Si enim agis veram poenitentiam, dum sanus es, et
invenerit te novissimus dies, curre ut reconcilieris: si sic agis,
securus es. Quare securus es? Quia egisti poenitentiam eo tempore,
quo et peccare potuisti. Si autem tunc vis agere poenitentiam ipsam,
quando jam peccare non potes; peccata te dimiserunt, non tu illa.
Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi? Verum dicis.
Unde, nescio. Illud scio, hoc nescio. Nam ideo tibi do
poenitentiam, quia nescio. Nam si scirem tibi nihil prodesse, non
tibi darem. Item si scirem tibi prodesse, non te admonerem, non te
terrerem. Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur:
quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo dimitte incertum, tene
certum.
|
|