|
Duae gemmae hodie in Ecclesia refulserunt et una claritas: quia
Perpetua et Felicitas una solemnitas; nec potest dubitari de
felicitate, quae perpetuam possidet dignitatem. Junxit illas carceris
custodia, junxit et gratia: quia non est in eis ulla discordia.
Simul cautant in carcere, simul Christo obviam veniunt in aere;
simul pugnant ad vaccam, simul intrabunt in patriam sempiternam; simul
martyrium gerebant; una lactabat, altera pariebat. Perpetua
dicebat, cum traderet infantem et amoveret lactentem: Quis nos
separabit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Felicitas
de partu gemitus dabat, et post comites suos intrepida festinabat; et
gemendo liberata, quid Christo dicebat? Dirupisti vincula mea; tibi
sacrificabo sacrificium laudis (Psal. CXV, 17). Et beatus
David ad ejus gemitum consolandum dicebat: Det tibi Dominus secundum
cor tuum, et omne consilium tuum confirmet (Psal. XIX, 5). O
fragilitas! Tenebrae fugiebant, et humana conditio non transibat.
Sed qui mortem vicit, et illam a partus periculo liberavit, et
Perpetuam a lactis pondere sublevavit. Cum enim scalae illius gradus
ascenderent, et draconis insidiosa colla calcarent, venerunt ad
viridarium coelestium pratorum, et invenerunt illic pastorem bonum
animam suam ponentem pro ovibus suis, et lactis succum quaerentem a
gregibus suis. Nam sedebat, inquit, pastor juvenis et senex,
viridis aetate, canus capite, qui non novit senectutem. Juvenis in
illo vultus micabat, quia idem ipse est, et anni ejus non deficient
(Psal. CI, 28). Capite canescebat, quia justus Dominus
justitiam diligebat, aequitatem agnoscebat in Martyribus. In
circuitu ejus oves inclinatae cubabant, ipse eas digito pastorali
mulgebat, in quibus inveniebat lactis copiam et fecundam pietatis
conscientiam. Mulgebat digitis et alloquebatur paternis solatiis,
promissis coelestibus praeparatis dicens: Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi
(Matth. XXV, 34). Et ostendit illis lactis alvea puro corde
spumantia per lucidam eleemosynam, et dicit: Esurivi, et
dedistismihi manducare; sitivi, et po tastis me (Id. 35).
Accepit Perpetua a dulci pastore lac novum, antequam funderet
sanguinem pretiosum. Responderunt, Amen, et coeperunt petere
pietatem. Orabant in carcere, securae jam de pastore. Domine,
inquiunt, non sit arida confessio nostra, ut et nos mereamur tuis
pretiosis gregibus sociari, et a tuis martyribus non separari.
Proponitur eis in visione palaestra, in amphitheatro arena pomposa.
Adest ille Aegyptius, qui fuit in coelo Lucifer speciosus: ipse
pugnaturus volutatur in pulvere, et Perpetua triumphatura Domino
Salvatore, adjunxit manus in crucem, habens ante se dominicum juvenem
defensorem. Accipit triumphum de victoria, et ramum consequitur de
corona. Offeramus illi et nos munera nostra: alii eis in tempore
offerebant visitationes carceris; nos offeramus illis votum
solemnitatis, ut regnum mereamur cum omnibus sanctis.
|
|