|
1. Hodierno die Ascensionem Domini in coelum celebramus: Sursum
cor non inaniter audiamus, et integro corde cum illo ascendamus,
docente Apostolo et dicente, Si consurrexistis cum Christo, quae
sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae
sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1,
2). Necessitas actionis in terra sit; voluntas ascensionis in
coelo. Spes hic, res ibi. Veniet enim tempus, quando res ibi.
Quando autem res ibi, spes nec hic, nec ibi: non quia inanis est
spes; sed quia finitur, quando venerit res. Denique audite de spe
quid dixit Apostolus. Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem
quae videtur non est spes: quod autem videt quis, quid sperat? Si
autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom.
VIII, 24, 25). Attendite in ipsis rebus humanis, et
considerate quod si sperat aliquis ducere uxorem, adhuc ergo nondum
habet. Nam si habet, quid sperat? Ducit ergo uxorem, quam
sperabat; et jam non sperabit. Feliciter ergo finitur spes, quando
venerit res. Sperat quispiam peregrinus ad patriam suam se esse
venturum: quamdiu ibi non est, sperat; cum venerit, jam non sperat.
Spei enim successit res. Feliciter spes finitur, quando quod
sperabatur tenetur. Modo ergo, charissimi, quod audistis ut sursum
cor habeamus, ipso corde fit ut de illa futura vita cogitemus. Hic
bene vivamus, ut ibi vivamus.
2. Ecce enim quanta dignatio Domini nostri: qui fecit nos,
descendit ad nos; quia cecideramus ab illo nos. Et ut veniret ad
nos, non ipse cecidit, sed descendit ad nos. Si ergo descendit ad
nos, levavit nos. Jam in corpore suo levavit nos caput nostrum: ubi
est, sequentur et membra. Quia quo praecessit caput, secutura sunt
membra. Ille est caput, nos sumus membra. In coelo est ille, nos
in terra. Quasi longe est ille a nobis? Absit. Spatia si
interroges, longe est: charitatem interroga, nobiscum est. Si enim
non esset ille nobiscum, non diceret ille in Evangelio: Ecce ego
vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20). Si non est nobiscum, mentimur quando vobis dicimus, Dominus
vobiscum. Non de coelo clamaret Saulo persequente, non ipsum, sed
sanctos ejus, servos ejus; et quod familiarius dixerim, membra ejus:
Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ecce ego
hic sum in coelo, tu in terra, et in persecutoribus. Quare me?
Quia membra mea: per quae membra mea ibi sum. Non enim si calcetur
planta, non clamat lingua. Ille ergo per quem factum est coelum et
terra, propter eum quem fecit de terra, descendit in terram, et in
coelum hinc levavit terram. Quod ergo in illo praecessit, in finem
speremus. Reddet nobis quod promisit: securi sumus, cautionem
fecit, Evangelium scripsit; reddet nobis. Plus est quod impendit
nobis. Num putamus enim non eum redditurum vitam suam, qui pro nobis
jam erogavit mortem suam? Humilitatem passionis, injurias,
contumelias, omnes indignitates in terra suscepit pro nobis: regnum,
felicitatem, immortalitatem, aeternitatem non donabit nobis? Mala
nostra pertulit, bona sua nobis non donabit? Ad hanc spem, quia
promissor est verax, securi ambulemus: sed sic vivamus, ut bona
fronte illi dicamus, Fecimus quod jussisti, redde quod promisisti.
|
|