|
1. Vos quidem, fratres, consolatorem quaeritis: sed etiam nos
consolandi sumus; et consolatio nostra nullus hominum est, sed qui
facit hominem; quoniam qui fecit reficit, et recreat qui creavit.
Non possumus per infirmitatem nisi contristari; sed per spem debemus
consolari. Omnes bonos diutius nobiscum vivere volumus, et in hac
asperrima vita deseri a comitibus nolumus; sed praevenientes nos qui
bene vixerunt, hortantur exemplo suo, ut sive diu hic vivamus, sive
cito hinc eamus, sic vivamus, ut ad ipsos veniamus. Quia id ipsum
hic diu vivere, nihil est aliud, quamdiu molestias sustinere. Cum
Deo autem vivere et apud Deum, sine ulla molestia est vivere, et
sine ullo timore ne pereat felicitas, quae non habet finem. Nec
debemus arbitrari episcopum vestrum, fratrem nostrum, cito hinc isse,
et parum vixisse. Recte enim ibi non parum vivitur, ubi cum multum
dicitur, non finitur. Nam hic etiam quod multum est, cum finitum
fuerit, pro nihilo deputabitur. Nec tamen parum hic vixit, si ejus
opera cogitemus, non annos numeremus. Quanti alii fortasse quod per
multos annos non dimidiarunt, ille paucis annis implevit? Nihil ergo
aliud erat, hic eum velle tenere, nisi ejus felicitati invidere.
2. In hoc enim habemus tristitiam de homine sicut homines. Quid
ergo faciemus, ut non simus homines? Homines ergo de hominis abscessu
humaniter contristamur: sed quomodo audivimus lectionem divinam, quod
consummatus in brevi replevit tempora longa (Sap. IV, 13)?
Ergo illic tempora computemus, sicut computatur dies. Quidquid ergo
vobiscum egit hortando, loquendo, se ipsum proponendo ad imitandum,
ad Deum laudandum et colendum, tenete; et Memoria ipsius ornatissima
vos eritis. Non enim hoc illi magnum est, recondi tumulis
marmoratis; sed condi in cordibus vestris. Vivat sepultus in vivis
sepulcris. Sepultura enim ejus memoria vestra est. Apud Deum
vivit, ut felix sit; apud vos vivat, ut felices sitis. Exhortari
vos ad fidelem prudentiam multis verbis fortasse possemus, nisi et nos
dolore humano vix loqui sineremur. Proinde quia donavit nobis Deus,
ut morienti ad tempus praesentes essemus; quoniam donavit nobis, ut
funus ejus deduceremus: deductio quae debetur charitati, nihil addit
felicitati: donavit etiam, ut sanctitatem vestram videremus, vosque
alloqueremur, ut pro modulo nostro consolandi vos consolaremur:
quidquid nos dolor dicere non permittit, cogitando supplete; et noster
animus in recordatione tanti viri, etsi habet humanum moerorem, non
habet infidelem desperationem.
ÿÿ
|
|