|
1. Divitis cum Lazaro paupere comparatio. Avarìtia inexplebilis.
Advertit Sanctitas vestra, fratres charissimi, et mecum, ut
arbitror, tota mentis intentione perspexit opulentiam divitis, et
indigentiam mendicantis; unum cibis aestuantem, et alium fame
deficientem. Ambo quidem homines, ambo carnales, ambo mortales: sed
non ambo aequales. Natura una, sed vita non una. Nullus eorum a
conditione mortis immunis: et tamen unus epulatur splendide, et alter
in pannis et in aerumna sordescit. Ille delicatis escis adinventione
coquorum gaudebat: iste, si caderent micae de mensa ejus,
exspectabat. Audiant nunc divites, qui nolunt esse misericordes;
audiant quia una omnes nascimur lege, una vivimus luce, unum spiramus
aerem, una quoque exstinguimur morte: quae si non intercederet, nec
pauper ipse duraret. Hic ulcerosus et nudus jacens Lazarus, ad
Abrahae sinum Angelorum portatur manibus. Ecce dives refectus et
splendidus tartareo carcere clauditur. Ubi est vestis illa byssina?
ubi vita abundans et affluens copiis multis? Nonne morte omnia
transeunt tanquam umbra? Nihil intulimus in hunc mundum, dicit
Apostolus, sed nec quidquam auferre possumus (I Tim. VI, 7).
Nihil nobiscum tollimus aut rapimus. Quid si aliquid tolleremus,
nonne vivos homines voraremus? Quae est ista aviditas
concupiscentiae, cum ipsae belluae habeant modum? Tunc enim rapiunt,
quando esuriunt: parcunt vero praedae, cum senserint satietatem.
Inexplebilis est sola avaritia divitum. Semper rapit, et nunquam
satiatur: nec Deum timet, nec hominem reveretur: nec patri parcit,
nec matrem agnoscit: nec fratri obtemperat, nec amico fidem servat:
viduam opprimit, pupilli rem invadit: libertos in servitium revocat,
testamentum falsum profert. Res mortui occupantur; quasi non et ipsi
qui hoc faciunt moriantur. Quae est ergo ista animarum insania,
amittere vitam, appetere mortem? acquirere aurum, et perdere coelum?
Sed quia nemo cogitat Deum, ideo manet in morte judicium.
2. Dives cur damnatus. Merito dictum est diviti, Quia recepisti
bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic
consolatur, tu vero cruciaris. Audiant ista divites, qui nolunt esse
misericordes. Audiant irrogari supplicia eis qui nolunt erogare
subsidia. Audiant pauperem refrigerantem, audiant divitem poenis
gravioribus aestuantem. Pater Abraham, inquit, mitte Lazarum, ut
intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam;
quia crucior in hac flamma. At ille: Memento, inquit, fili, quia
recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Pensantur pro
divitiis poenae, refrigerium pro paupertate, pro purpura flamma,
refectio pro nuditate, ut salva sit aequitas staterae, et non
mentiatur modus illius mensurae: In qua, inquit, mensi fueritis
mensura, ita remetietur vobis (Matth. VII, 2). Ideo negatur
in poenis misericordia diviti, quia ipse dum viveret, noluit
misereri. Ideo rogans dives non exauditur in tormentis; quia rogantem
pauperem non exaudivit in terris.
3. Ad eleemosynam exhortatur. Dives et pauper duo sibi sunt
contraria: sed iterum duo sibi sunt necessaria. Nullus indigeret, si
se invicem supportarent; et nemo laboraret, si se ambo juvarent.
Dives propter pauperem factus est, et pauper propter divitem factus
est. Pauperis est orare, et divitis erogare; Dei est pro parvis
magna pensare. De misericordia ejus parva, magna nascitur copia.
Fecundus est ager pauperum, cito reddit dominantibus fructum. Via
coeli est pauper, per quam venitur ad Patrem. Incipe ergo erogare,
si non vis errare. Patrimonii tui, quo es ligatus, compedem in hac
vita resolve; ut libere ad coelum possis accedere: abjice abs te
divitiarum onera, abjice vincula voluntaria, abjice anxietates et
taedia, quae te pluribus in annis inquietant. Da petenti, ut possis
ipse accipere: tribue pauperi, si non vis flammis exuri. Da in terra
Christo, quod tibi reddat in coelo. Obliviscere quod es, et attende
quod futurus es. Praesens vita fragilis est, et in mortem proclivis.
Nemo potest stare: sed omnes cogimur transire. Nolentes imus,
inviti eximus, quia mali sumus. Si autem ante nos aliquid
mitteremus, non ad inane hospitium veniremus. Quod enim pauperi
damus, ante nos praemittimus: quod autem rapimus, hic totum
dimittimus.
|
|