|
1. Animam si quis amat, quomodo perdet. Modo, fratres, cum
divina lectio legeretur, audivimus Dominum dicentem, Qui amat animam
suam, perdet illam. Huic sententiae quasi contrarium videtur esse
quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit. Si ergo
nemo est qui carnem suam oderit, quanto magis nemo est qui oderit
animam suam? Multum quippe anima carni praeponitur: quia ipsa est
habitatrix, caro habitaculum; et anima dominatur, caro autem servit;
anima superior est, caro subjecta est. Si ergo nemo unquam carnem
suam odio habuit, quis est qui animam suam oderit? Propter hoc non
parvam quaestionem nobis intulit praesens evangelica lectio, ubi
audivimus, Qui amat animam suam, perdet illam. Periculosum est
animam amare, ne pereat. Sed si propterea periculosum est ut ames
animam tuam, ne pereat anima tua, ideo non debes illam amare, quia
non vis illam perire. Si autem non vis illam perire, amas illam.
Quid est hoc? Si amo, perdo. Ergo non amem, ne perdam. Sed quia
timeo perdere, ideo non amo; et utique quod timeo ne perdam, amo.
Dicit et alibi Dominus: Quid prodest homini si totum mundum
lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur (Matth. XVI,
26)? Ecce quia sic est amanda anima, ut lucro totius mundi
praeferatur; et tamen observet qui animam amat, quia si amat, perdet
illam. Non vis perdere eam, noli illam amare. Sed si non vis eam
perdere, non potes eam non amare.
2. Amor quidam perversus et quoddam rectum odium animae. Sunt ergo
qui perverse animam suam amant: et hoc vult Dei sermo corrigere, non
ut oderint animam suam, sed ut recte diligant. Male enim diligendo
perdunt eam, et fit quiddam magnum quasi praeposterum et contrarium:
sed ita tamen fit, ut si diligas eam perverse, perdas illam; si
oderis illam recte, conserves illam. Est ergo quidam perversus amor
ejus, et quoddam rectum odium ejus. Sed amor perversus ab odio,
odium rectum ab amore ejus. Quis est perversus animae amor? Quando
diligis animam tuam in iniquitatibus. Audi quia ab odio venit amor
iste perversus: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam
(Psal. X, 6). Odium autem rectum vide, quia ab amore venit.
Ibidem Dominus secutus ait: Qui autem odit animam suam in hoc
saeculo, in vitam aeternam inveniet eam. Utique quod vis invenire in
vitam aeternam, multum amas. Quod enim amas ad tempus, quid
prodest? Aut subduceris illi, aut subducitur tibi. Cum fueris tu
subtractus, perit ipse amator: cum fuerit illud subtractum, perit
quod amasti. Ubi ergo aut amator perit, aut quod amatur, non est
amandum. Sed quid est amandum? Quod nobiscum potest esse in
aeternum. Sed si vis animam tuam in aeternum habere salvam, oderis
eam ad tempus. Ergo odium rectum ab amore venit; perversus amor ab
odio venit.
3. Modus diligendi animam. Duplex amor. Quis igitur modus
diligendi animam? Putatis martyres non amabant animas suas? Videtis
certe modo, si cujus vita praesentis saeculi periclitetur, quomodo
amici ejus currunt pro ea: quomodo curritur ad ecclesiam, rogatur
episcopus, ut intermittat, si quas habet actiones, currat,
festinet. Quare? Pro anima. Et omnes contremiscunt, omnibus
caeteris rebus intermissis, festinandum esse decernunt. Omnis
festinatio laudatur, omnis tardatio accusatur. Quare? Pro anima.
Quid est, pro anima? Ne moriatur homo. Non noverant martyres amare
animas suas: et tamen hoc est pro anima, me moriatur homo.
Mors hominis iniquitas est. Si curris pro hac vita centum millia,
quot millia debes currere pro vita aeterna? Si festinas lucrari dies
paucos, et ipsos incertos: hodie enim homo a morte liberatus, nescit
utrum cras moriatur: tamen si sic curritur propter lucrum paucorum
dierum, quia et usque in senectam pauci dies sunt, quomodo currendum
est pro vita aeterna? Et tamen propter hanc pigri sunt homines.
Difficile invenis qui vel passus lente moveat pro vita aeterna. Amor
ergo perversus animae abundat; amor autem rectus valde paucorum est.
Nam sicut nemo est qui non diligat animam suam, sic nemo est qui non
amet carnem suam. Unde fieri potest ut et verum sit quod ait
Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit, et anima non
ametur? Discamus ergo, fratres, amare animas nostras. Omnis
voluptas saeculi transitoria est. Est amor utilis, est amor noxius:
amor amore impeditur; amor noxius recedat, et amor utilis succedat.
Sed quia homines nolunt illinc recedere; ideo in illos non potest
aliud introire: ut non capiant, pleni sunt; fundant, et capiunt.
Pleni sunt enim amore voluptatum carnalium, pleni sunt amore vitae
praesentis, pleni sunt amore auri et argenti, possessionum saeculi
hujus. Qui ergo pleni sunt, sic sunt quomodo vasa. Vis ut intret
mel unde acetum nondum fudisti? Funde quod habes, ut capias quod non
habes. Ideo prima renuntiatio est huic saeculo, et deinde conversio
ad Deum. Qui renuntiat, fundit; qui convertitur, impletur: sed si
non fiat corpore solo, sed et corde.
4. Amoris initia. Quaeritur autem, fratres, quomodo crescat iste
amor. Habet enim initia sua, habet augmenta sua, habet perfectionem
suam. Et debemus nosse quis coeperit, ut eum ad augmenta cohortemur:
quis nec coeperit, ut eum quo incipiat moneamus: quis et coeperit et
creverit, ut eum ad perfectionem incitemus. Primo illud attendat
Charitas vestra: amores omnes et dilectiones prius sunt in hominibus
de se, et sic de alia re quam diligunt. Si diligis aurum, prius te
diligis, et sic aurum: quia si tu mortuus fueris, non erit qui aurum
possideat. Ergo dilectio unicuique a se incipit; et non potest nisi a
se incipere. Et nemo monetur ut se diligat. Hoc enim non solum inest
hominibus, sed et pecoribus. Videtis enim, fratres, quemadmodum non
tantum ingentes bestiae et magna animalia, ut sunt boves aut cameli vel
elephanti, sed et muscae, sed et vermiculi minimi quomodo nolunt
mori, et diligant se. Omnia animalia mortem fugiunt. Ergo diligunt
se, custodire se volunt; alia velocitate, alia latebris, alia
resistendo et repugnando: omnia tamen animalia pro vita sua pugnant,
mori nolunt, custodire se volunt. Amant ergo se. Incipe et aliud
amare. Sed quid est ipsum aliud? Quidquid amaveris, aut hoc est
quod tu, aut inferius te est, aut superius te est. Si inferius te
est quod amas, ad consolandum ama, ad tractandum ama, ad utendum
ama, non ad illigandum. Verbi gratia, aurum amas, noli te illigare
auro: quanto melior es quam aurum? Aurum enim terra est fulgens; tu
autem ut illuminareris a Domino, ad imaginem Dei factus es. Cum sit
aurum creatura Dei, non tamen fecit Deus aurum ad imaginem suam, sed
te. Ergo posuit sub te aurum. Amor ergo iste contemnendus est. Ad
usum assumenda sunt ista, non eis vinculo amoris quasi glutino
haerendum est. Non facias tibi membra, quae cum coeperint praecidi,
doleas atque crucieris. Quid ergo? Assurge ab isto amore, quo amas
inferiora quam tu es: incipe amare paria, id est, quod tu es. Sed
quid multis opus est? Si volueris, breviter poteris.
5. Amor verus et probus quo ordine comparatur. Quo ordine autem
verum amorem et veram charitatem habere possimus, ipse Dominus dixit
nobis in Evangelio, et evidenter ostendit. Sic enim ait: Diliges
Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex
omnibus viribus tuis; et proximum tuum sicut te ipsum (Matth.
XXII, 37, 39). Primum ergo dilige Deum, deinde te ipsum;
post haec dilige proximum tuum sicut te ipsum. Prius tamen disce amare
te ipsum: sic dilige proximum tuum sicut te ipsum. Nam si te ipsum
non nosti amare, quomodo proximum poteris in veritate diligere?
Putant enim nonnulli homines legitimo ordine se amare, quando res
alienas rapiunt, quando se inebriant, quando libidini serviunt,
quando per diversas calumnias injusta lucra conquirunt. Isti tales
audiant Scripturam dicentem, Qui diligit iniquitatem, odit animam
suam. Si ergo amando iniquitatem, te ipsum non solum non diligis,
sed etiam odio habes; quomodo aut Deum aut proximum diligere poteris?
Si ergo vis verae charitatis ordinem custodire, fac justitiam, dilige
misericordiam, fuge luxuriam; incipe secundum praeceptum Domini, non
solum amicos, sed etiam inimicos diligere. Et haec cum fideliter
custodire toto corde contenderis, istis virtutibus quasi quibusdam
gradibus poteris ascendere, ut merearis Deum toto animo et tota
virtute diligere. Et cum ad istam felicem perfectionem veneris, omnes
concupiscentias istius mundi tanquam stercora computabis: et cum
propheta poteris dicere, Mihi autem adhaerere Deo, bonum est
(Psal. LXXII, 28).
|
|