|
1. Duplex Christi ortus, alius ante omnem diem, alius in die.
Nativitas Christi divinis testimoniis illustrata. Salvator noster
natus de Patre sine die, per quem factus est omnis dies, voluit in
terra habere natalem hunc diem, quem hodie celebramus. Quisquis hunc
diem miraris aeternum mirare potius ante omnem diem permanentem, omnem
diem creantem, in die hodierno nascentem, a malitia diei liberantem.
Adhuc mirare. Quae peperit, et mater et virgo est; quem peperit,
et infans et Verbum est. Merito coeli locuti sunt, Angeli
gratulati, pastores laetati. Magi mutati, reges turbati, parvuli
coronati. Lacta, mater, cibum nostrum; lacta panem de coelo
venientem, et in praesepi positum velut piorum cibaria jumentorum.
Illic enim cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini
sui (Isai. I, 3); circumcisio scilicet et praeputium,
cohaerendo lapidi angulari, quorum primitiae fuerunt pastores et
Magi. Lacta eum qui talem fecit te, ut ipse fieret in te, qui tibi
et munus fecunditatis attulit conceptus, et decus virginitatis non
abstulit natus: qui sibi, priusquam nasceretur, et uterum de quo
nasceretur, et diem quo nasceretur elegit. Et ipse condidit quod
elegit, ut illinc procederet ut sponsus de thalamo suo, quo mortalibus
oculis posset videri, et augmento lucis annuae se lucem mentium venisse
testari. Prophetae cecinerunt Conditorem coeli et terrae in terra cum
hominibus futurum: angelus annuntiavit Creatorem carnis et spiritus in
carne venturum. Salutavit Joannes ex utero in utero Salvatorem;
Simeon senex Deum agnovit infantem; Anna vidua virginem matrem.
Haec sunt testimonia nativitatis tuae, Domine Jesu, antequam tibi
fluctus substernerentur calcanti, cederent imperanti; antequam ventus
te jubente siluisset, mortuus te vocante vixisset, sol te moriente
palluisset, terra te resurgente tremuisset, coelum te ascendente
patuisset: antequam ista et alia mirabilia jam juvenilis tui corporis
aetate fecisses. Adhuc in manibus matris portabaris, et jam Dominus
orbis agnoscebaris. Ipse puer parvulus ex semine Israel, et ipse
nobiscum Deus Emmanuel.
2. Nativitas Christi aeterna. Quae est illa nostri generatio
Salvatoris, qua gignenti Patri coaeternus est, quando hanc
generationem ex virgine mundus expavit, quam pia fides agnovit et
tenuit, infidelitas autem irrisit, superbia timuit superata? Quaenam
est illa generatio, qua in principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1)? Vel quod est
hoc Verbum, quod dicturus ante non silebat, quo dicto non siluit qui
dicebat? Quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora?
Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, clausitve finitum: Verbum
quod initium non habet ex ore loquentium, et aperit ora mutorum:
Verbum quod linguis gentium disertis non fit, et linguas infantium
disertas facit. Quaenam est, inquam, illa generatio, cui Pater
moriendo non cedit, quia non eam vivendo praecedit? Ab omnibus
locorum temporumque intervallis, ab omni distentione spatiorum, quam
vel in diebus, vel in corporibus sentire consuevimus, levemus ad eum,
quantum ipso adjuvante possumus, animam nostram, si quomodo capere
valeamus et natum non praevenientem qui gignit, et gignentem non
subsequentem qui gignitur, Patrem et Filium: nec pariter patres,
nec pariter filios, sed pariter aeternos: non utrumque generantem,
nec utrumque nascentem, sed alterum sine altero non viventem: et
Patrem sempiterne genuisse, et Filium sempiterne natum esse
cogitemus, si valemus; si non valemus, credamus. Non est quod hic
dicere valeamus, sed tamen non longe positum est ab unoquoque nostrum:
In illo enim vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII,
28). Transcendamus carnem nostram, in qua parentes ante filios
vivunt: quia ut filios possent generare creverunt, et filiis
crescentibus jam senescunt. Nondum natis filiis parentes vixerunt,
quia et parentibus mortuis filii victuri sunt. Transcendamus et animas
nostras: pariunt et ipsae aliquid cogitando, quod secum habent
sciendo; sed possunt amittere obliviscendo, quia non habebant ante
nascendo. Cuncta corporalia, temporalia, mutabilia transcendamus:
ut videamus super omnia, per quem facta sunt omnia. Ascensus noster
in corde est: quia et ille ad quem ascendimus prope est. Longe autem
ab illo sumus, in quantum dissimiles sumus. Ascendit ergo ad eum sua
similitudo, quam in nobis fecit et refecit, qua nondum perfecta,
palpitat infirmus aspectus, et ineffabilem candorem lucis aeternae non
potest intueri. Cujus ergo fulgorem mentis acies nondum capit,
generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Sed
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14).
3. Nativitas Christi temporaria. Hanc ergo generationem, cujus
hodiernum celebramus diem, hanc in qua dignatus est venire per
Israel, et fieri Emmanuel, nobiscum Deus in carnis infirmitate,
non nobiscum in cordis iniquitate; accedens ad nos per id quod
assumpsit ex nostro, et liberans nos per id quod mansit in suo
(visitavit quippe Dominus servos suos per mortalem infirmitatem, ut
eos liberos faceret per incommutabilem veritatem): hanc ergo
generationem, cujus ut cumque capax est humana fragilitas; non illam
quae sine tempore manet, sine matre super omnia; sed istam quae in
tempore facta est, sine patre inter omnia: hunc virginis filium et
virginum sponsum, de incorrupta matre nascentem, incorruptibili
veritate fetantem, laudemus, amemus, adoremus, ut in ejus
misericordia de astutia victa diaboli triumphemus. Diabolus ad nos
decipiendos corrupta feminea mente subrepsit: Christus ad nos
liberandos incorrupta feminea etiam carne processit; qui est benedictus
cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|