|
1. Nativitatis seu conditionis hominis quatuor genera. Hodiernus
dies ad habendam spem vitae aeternae, magnum contulit gaudium generi
humano. Primus enim homo, quo cadente omnes cecidimus, cujus ruina
est mortalitas nostra, non est natus, sed factus; patre nullo, nulla
matre, sed Deo operante. Haec est hominis prima conditio. Adam de
terra. Secunda conditio est hominis, qua creatur femina de latere
viri. Tertia conditio est hominis, qua natus est homo ex viro et
femina. Quarta conditio est Dei et hominis, qua natus est Christus
sine viro de femina. In istis quatuor conditionibus una sola nobis
usitata est, caeterae tres non sunt in oculis carnis, sed in fide
cordis. De terra factum hominem sine patre, sine matre, non
novimus; factam feminam de latere viri non novimus, lectam et auditam
credidimus. Tertia illa usitata est nobis ipsa quotidiana de complexu
maris et feminae quotidie nascuntur homines. Jam ergo erat una sine
viro et femina, jam erat altera de viro sine femina, jam erat tertia
de viro et femina, quarta restabat sine viro de femina. Sed ista
quarta liberavit tres. Prima enim et secunda ruerunt, tertiam de
ruina genuerunt, in quarta salutem invenerunt.
2. Omnis fidelium gradus Salvatori omnium nato attestatur.
Exsultent ergo virgines; virgo peperit Christum. Nihil in ea quod
voverunt putent exterminatum: mansit virgo post partum. Exsultent
viduae; infantem Christum vidua Anna cognovit. Exsultent
conjugatae; nasciturum Dominum Jesum Christum Elisabeth maritata
prophetavit. Nullus gradus praetermissus est, de quo non haberet
testimonium salus omnium. Numquid enim solae virgines ad regnum
coelorum perveniunt? Perveniunt et viduae. Magni meriti fuit illa
vidua sancta Anna. A virginitate enim sua septem annos vixerat cum
viro suo; quo defuncto usque ad senilem aetatem pervenerat, et in
senectute sancta exspectabat infantiam Salvatoris; ut parvum videret
annosa, parvum agnosceret anicula, intrantem in mundum Salvatorem
videret itura (Luc. II, 36-38). Et in masculino sexu tria
ipsa genera commendata sunt. Ipse Christus puer natus est; exsultent
pueri, continentiam voventes puero. Ipse vere integritatem pudicitiae
consecravit, qui suae matri fecunditatem attulit, virginitatem non
abstulit. Simeon ille senex diu vixerat, cujus aetas comparatur
Annae; et audierat responsum; quod non esset visurus mortem nisi
prius videret Christum Domini.
3. Desiderium Christi nascituri quantum in antiquis sanctis.
Intelligite, fratres, quantum desiderium habebant antiqui sancti
videndi Christum. Sciebant illum esse venturum, et omnes qui pie
vivebant, dicebant, O si hic me inveniat illa nativitas! o si quod
credo in Scripturis Dei, videam oculis meis! Et ut noveritis
quantum desiderium habebant sancti, qui noverant de Scripturis sanctis
virginem parituram, sicut audistis cum Isaias legeretur, Ecce virgo
in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus
Emmanuel (Isai. VII, 14). Emmanuel quid sit, Evangelium
nobis aperuit dicens, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Matth.
I, 23). Non tibi ergo sit mirum, quaecumque infidelis anima,
non tibi videatur impossibile ut virgo pareret, virgo pariens
permaneret. Intellige natum Deum, et non miraberis virginis partum.
Ut ergo noveritis antiquos sanctos et justos optasse videre, quod
concessum est huic seni Simeoni; Dominus noster Jesus Christus ad
discipulos loquens ait: Multi justi et prophetae voluerunt videre quae
vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non
audierunt (Id. XIII, 17). Multum senex iste fuit ad
audiendum serus, sed ad videndum maturus. Non exspectavit ut
Christum audiret loquentem, quoniam agnovit infantem. Et hoc illi
concessum erat jam decrepito, quasi desideranti et suspiranti et
dicenti quotidie in orationibus suis: Quando veniet? quando
nascetur? quando videbo? Putas durabo? putas hic me inveniet? putas
isti oculi mei videbunt, per quem cordis oculi revelabuntur? Dicebat
ista in orationibus suis, et pro desiderio suo accepit responsum, quod
non gustaret mortem, nisi prius videret Christum Domini. Gestabat
eum Maria mater ejus infantem: vidit ille, et agnovit. Ubi noverat
quem agnovit? An intus est revelatus, qui foris est natus? Vidit,
et agnovit. Agnovit Simeon infantem tacentem; et occiderunt Judaei
juvenem mirabilia facientem. Cum ergo cognovisset, accepit in ulnas
suas, hoc est, in brachia sua, amplexatus est eum. Portabat a quo
portabatur. Ipse enim est Christus sapientia Dei, attingens a fine
usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap.
VIII, 1). Quantus ibi erat, et quam magnus, quam parvus
factus erat? Parvus factus, parvos quaerebat. Quid est, parvos
quaerebat? Non superbos, non elatos; sed humiles et mites
colligebat. In praesepi dignatus est poni, ut esset piorum cibaria
jumentorum. Accepit ergo eum Simeon in brachia sua, et dixit: Nunc
dimittis, Domine, servum tuum in pace. Dimittis in pace, quia
video pacem. Quare ergo dimittis in pace? Quoniam viderunt oculi mei
salutare tuum (Luc. II, 25-30). Salutare Dei, Dominus
Jesus Christus. Annuntiate diem ex die salutare ejus (Psal.
XCV, 2).
4. Pueri et senes et conjugati attestantur Christo. Habetis ergo,
pueri, puerum Jesum; sancti senes, senem Simeonem. Si autem
quaeritis, ut et conjugatus aliquis vir testimonium Domino perhibeat,
Zachariam considerate. Nemo ergo quaerat aliud, fratres mei,
christiani fideles, aut virgo, aut vidua, aut conjugata, aut puer,
aut continens, aut uxoratus: quidquid plus esse quis voluerit, non
invenit quemadmodum ad Christum pertineat. Non invenimus testimonium
perhibuisse Christo adulteros, fornicatores, immundos. Et ut a
talibus ei testimonium perhiberetur, ipse praestitit, ipse donavit.
Non enim quisquam sanctus viribus suis. Exsultemus ergo,
charissimi. Ab hodierno die crescunt dies. Crede in Christum, et
crescit in te dies. Credidisti? Inchoatus est dies. Baptizatus
es? Natus est Christus in corde tuo. Sed numquid Christus natus
sic remansit? Crevit, ad juventutem pervenit: sed in senectutem non
declinavit. Crescat ergo et fides tua, robur inveniat, vetustatem
nesciat. Sic pertinebis ad Christum Filium Dei, in principio
Verbum apud Deum, Verbum Deum; sed Verbum carnem factum, ut
habitaret in nobis. Majestas ibi latebat, ubi infirmitas apparebat.
In manus suas Simeon infirmitatem accepit, sed majestatem intus
agnovit. Nemo contemnat natum, si vult esse renatus. Ad illum
pertinuit propter nos nasci, ad nos pertineat in illo renasci: qui
vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|