|
1. Christi duae nativitates. Natus est nobis hodie Salvator; et
ideo hodie omni mundo sol verus exortus est. Deus homo factus est, ut
homo Deus fieret: et ut servus in dominum verteretur, formam servi
Dominus accepit. Habitavit in terris habitator coelorum, ut homo
habitator terrae habitaret in coelis. Natus est ergo nobis Salvator,
passus est diem partus repudiatae Legis conceptus: natus autem de
Patre semper, de matre semel. Etenim Domini nostri Jesu Christi
duas accepimus nativitates: primo divinam, deinde humanam; sed plane
utramque mirabilem: in illa ut matris, in hac ut patris officia
cessarent: unam aeternam, ut crearet temporales; alteram temporalem,
ut praestaret aeternos. Ille ergo in forma Dei Patri aequalis, ille
in forma servi Patri subditus. Ille creator temporum, natus in
tempore est: factusque est tam parvus, ut ederetur a femina; sed tam
magnus utique permansit, ut non separaretur a Patre. Has ergo
Domini nativitates etiam duo evangelistarum testantur principia. Unus
enim de nativitate divina ita ait: In principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio
apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil
(Joan. I, 1-3). De hac vero nativitate humana, ita
evangelista alius refert: Liber generationis Jesu Christi filii
David (Matth. I, 1). Hic ergo natalis Domini, hic secundae
nativitatis dies est: exsultemus et laetemur in eo. Nec immerito,
aucto jam abhinc die, hodie lux incrementum accipit; cum humano generi
in hoc utique die vera lux venerit: ut recte dies tramitem solis
augeat, quo nobis hunc, per quem tenebris mortis absolveremur,
invexit. Hunc ergo Prophetae annuntiantes, tanquam lucernae,
venturum, praecesserunt diem ortus ejus, et miracula quae esset
gesturus in carne, clarissimis praeconiis ediderunt. Rectum namque
erat ut praedicaretur esse venturus, ne cum venisset, dubitaretur.
Hic itaque Deus noster, homo inter homines conversatus est.
Apparuit enim videntibus homo, intelligentibus Deus: hominem
intuentibus offerens, credentibus Deum servans. Ergo infirmos
salvavit aspectus infirmitatis ejus: firmos quaerit contemplatio
divinitatis ejus.
2. Incarnatione visibilis Deus, quem homo sequatur, exhibetur.
Obsecro vos, charissimi, intuemini quam magnum sit hoc mysterium
veritatis. Ad salvandos homines Legem dederat, Prophetas miserat:
et quia sanandis languoribus haec remedia praecesserunt, ipsum se ad
salutem eorum offerre hominibus Deus voluit. Porro homines Deum
ipsum in substantia sua videre non potuerunt: spem vero homines suam
ponere in solo homine non debebant. Quid ergo hic fieret? Hominem
sequi non debebant, homo sequendus non erat qui videri poterat: Deus
sequendus erat qui videri non poterat. Ut ergo exhiberetur homini, et
qui ab homine videretur et quem homo sequeretur, Deus factus est
homo. Denique cum jam inter homines versaretur, et tribus apostolis
in secreto adductis medius astaret, subito eis in illa divini cultus
claritate resplenduit: quod apostoli qui praesentes erant, vix intueri
pro humani affectus infirmitate potuerunt (Id. XVII, 1-6).
Nasci humanitus voluit, ut nos in ipso nasceremur, et futuris
cultoribus suis iteratae nativitatis sacramenta sanciret: ut nos qui a
nativitate illa coarctati tenebamur obnoxii, Salvatoris nostri
vestigia comitati, secundae nativitatis praesidio certo potiremur; quo
in Deo et ex Deo nati, abrumperemus vincula mortis antiquae, cum
pignus salutis Spiritum sanctum sumeremus. Ergo cum apparere
hominibus Deus vellet, eosque quae prius mandaverat, docere etiam
praesens cuperet, vim divinam assumpto homine temperavit, et posuit
tenebras latibulum suum in circuitu suo (Psal. XVII, 12),
cum se tabernaculo carnis obtexit. Tali ergo et tam ineffabili
sacramento, Christus Deus noster et homo habetur et Deus; per
matrem homo, per Patrem Deus. Sicque fit ut utrumque illud sit
verum quod ait, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et,
Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Nam divinitate aequatur
Patri, incarnatione subditur Patri.
3. Deus et homo quomodo misceri potuit. Difficilior animae
corporisque permixtio. Quaerere tamen quidam solent, quomodo misceri
potuit homo et Deus. Quaerunt rationem hujus mysterii, quod semel
factum est: cum ipsi nequaquam possint reddere rationem ejus quae fit
semper, id est, quomodo anima miscetur corpori, ut homo fiat. Ergo
sicut corporea res incorporeaque conjungitur, ut homo efficiatur: ita
homo conjunctus est Deo, et factus est Christus. Et tamen ut
fieret Christus, duo illa incorporea, id est, anima et Deus
facilius conjungi permiscerique potuerunt, quam miscetur una incorporea
aliaque corporea, id est, anima et corpus, ut persona hominis
existat. Quod si Deus creator coeli ac terrae, cum Deus esset,
homo factus est, et humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem
autem crucis (Philipp. II, 6-8), quanto autem superbire non
debet terra et cinis? Videte, fratres, quantum se humiliavit propter
homines Deus. Quantum se dejicere debet servus, quando ad tantam
humilitatem descendit et Dominus? Quae humilitas, charissimi, si
plenissime ab hominibus possidetur, etiam ad charitatem usque
proficiet. Nam dum alter alterum existimat superiorem, dilectio facit
aequalitatem. Unde non se ipse homo despiciat, propter quem utique
ista subire dignatus est Deus.
4. Hominis dignitas ex Dei in ipsum dignatione. Et ego quidem,
fratres, pro quibus impendi et superimpendi cupio, licet magnos vos
semper in conscientia mea fecerim; tamen majores quodam modo vos res
mihi ista efficit, cum intendo quanta sit Domini mei pro homine
dignatio. Vos utique estis Dominicae incarnationis, vos Dominici
sanguinis pretium, vos membra Christi, vobis caput Christus est:
pro vobis nasci, pro vobis pati cuncta non distulit; crucem quoque
ipsam ad hoc pertulit, ut vos sibi in familiam coaptaret. Vos
appellamini Christi fratres, vos appellamini Christi haeredes.
Proinde, dilectissimi, unusquisque dignum se ipsum habeat, coram quo
peccare non debeat; dignum se existimet, coram quo si delictum
cogitaverit, erubescat. Pretio enim magno empti estis: glorificate
et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Hic pro
vobis natus est, hic pro vobis oblatus est; hic etiam, si digne
agatis, habitat in vobis. Agamus ergo, meditantes in lege Domini
die ac nocte, ut comprehendere eum, ut videre mereamur. Agamus, ut
quia dignatus est descendere propter homines Deus, ad Deum homo
possit ascendere.
|
|