|
1. Nativitas Christi duplex. Novit fides vestra, charissimi,
quae hanc universam multitudinem congregavit, quia natus est nobis
hodie Salvator. Natus est de Patre semper, de matre semel : de
Patre sine sexu, de matre sine usu. Apud Patrem quippe defuit
concipientis uterus: apud matrem defuit seminantis amplexus. Prima
nativitas ex Patre naturam servavit: secunda nativitas ex matre
gratiam seminavit. Illa tenuit majestatem divinae substantiae; ista
suscepit societatem mortalitatis humanae. In hac autem ideo venire
dignatus est, ut fieret obediens usque ad mortem (Philipp. II,
6-8), et moriendo vinceret mortem. Utraque nativitas
ineffabilis, utraque mirabilis. Quod enim cor humanum comprehendere,
quaeve lingua valeat explicare, quomodo natus sit Christus semper ex
Deo, aut quomodo nuper ex utero? Quis intelligat coaeternum Filio
Patrem, quis eloquatur virginem matrem? illum sine initio, sine fine
gignentem; istam sine libidine concipientem, sine corruptione
parientem? Utraque nativitas mira est, quia divina est. Sive ergo
illam, sive istam mens humana consideret, rectissime dicit,
Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Et nos
quid faciemus, fratres? Quoniam digne eloqui non valemus, tacere
debemus? Absit a nobis, absit ut taceat lingua servi, quando
Natalis est Domini. Dicamus ergo quod possumus, quod legimus.
2. Ad Christi nuptias Judaei et Gentiles invitati. Carne et
sanguine Christi pascimur. Christus sponsus et gigas, pulcher et
fortis. Beatus David de Christo loquens, dicit in Psalmis, In
sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquam sponsus procedens de
thalamo suo, exsultavit ut gigas (Psal. XVIII, 6).
Processit enim hodie de sacro thalamo, hoc est, beatorum virgineorum
viscerum abdito incorruptoque secreto. Processit inde virginis
filius, virginis sponsus: filius videlicet Mariae, sponsus
Ecclesiae. Universae enim Ecclesiae loquebatur Apostolus, quando
dicebat: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II
Cor. XI, 2).
Ad has tales nuptias Christi, Pater sponsi primum invitavit populum
Judaeorum. Sed quid ait Evangelium? Qui invitati erant, non
fuerunt digni (Matth. XXII, 8). Invitata est postea
universarum Gentium multitudo, ipsa implevit Ecclesiam, ipsa accepit
de mensa dominica non viles epulas, aut ignobiles potus, sed ipsius
pastoris, ipsius occisi Christi carnem praelibavit et sanguinem.
Occisus est ad nuptias suas ipse innocens agnus, occisus est ad
nuptias; et quoscumque invitavit, de carne sua pavit. Occisus epulas
praeparavit: resurgens nuptias celebravit. Occisus voluntariam
pertulit passionem: resurgens dispositam duxit uxorem. In utero
virginis humanam carnem velut arrham accepit: in cruce pretiosissimam
dotem suum sanguinem fudit: in resurrectione atque ascensione sua
aeterni matrimonii foedera roboravit. Ascendit enim in altum,
captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Psal.
LXVII, 19). Quae dona? Spiritum sanctum, per quem diffusa
humanis mentibus charitate, inseparabiliter Christo tanquam viro suo
adhaesit Ecclesia. Processit ergo hodie tanquam sponsus de sacro
thalamo suo, et sicut exsequitur Psalmus, Exsultavit ut gigas ad
currendam viam. Processit ut sponsus, exsultavit ut gigas. Pulcher
et fortis: pulcher, ut sponsus; fortis, ut gigas. Pulcher, ut
ametur; fortis, ut timeatur: pulcher, ut placeret; fortis, ut
vinceret. Ubi invenitur in Scripturis sacris sponsi istius
pulchritudo? Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia
in labiis tuis (Psal. XLIV, 3). Ubi invenitur gigantis
fortitudo? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio
(Psal. XXIII, 8). Utrumque autem, id est, et
pulchritudinem et fortitudinem in eo viderat et intellexerat Isaias,
cum dicebat: Quis est iste qui advenit ex Edom? rubor vestimentorum
ejus ex Bosor, sic speciosus in stola vestimenti cum fortitudine
(Isai. LXIII, 1)? Iste ergo propheta, qui et speciosum
dixit et fortem, sponsum noverat et gigantem.
3. Viam quomodo cucurrit Christus Ambrosii hymnus. Ergo,
charissimi, Exsultavit ut gigas ad currendam viam. Quam viam, nisi
mortalem viam, quam dignatus est nobiscum habere communem? Ipsa est
via, per quam genus humanum transit. Transeunt enim per eam veniendo
nascentes, et abscedendo morientes. Et iste generis humani fluvius ab
initio usque in finem ex occultis naturae venis jugiter manat. De isto
fluvio rapido ac turbulento bibere dignatus est Christus. Modo
audistis in psalmo, De torrente in via bibit (Psal. CIX, 7).
Torrens iste produxit nos ad nativitatem, perduxit ad mortem. Quasi
ex occulto fontis, abyssum maris suscepit Christus. Utrumque pro
nobis, et natus et mortuus est. Et quia homines in medio hujus
fluminis constituti, plerumque delectantur mundi blandimentis et
illecebris, quae limo hujus torrentis involvuntur, atque in profundum
inferni demergunt eos, qui dum transeuntes undas a vide hauriunt, sic
necantur, stare cupientes in torrente praecipitante, et in republica
quaerentes fixa vestigia: ideo Dominus de torrente in via bibit.
Quid est, in via bibit? Transiens bibit. Bibit enim et transiit,
non remansit: nec stetit in via peccatorum. Item mortem metuunt
homines; quia necesse est praecipitari omnes hujus torrentis impulsu:
Christus autem mortem quam sponte susceperat, timere non potuit; ideo
dictum est, Et exsultavit ut gigas ad currendam viam. Descendit
enim, et cucurrit: ascendit, et sedit. Nostis, quia sic confiteri
soletis: postquam resurrexit, ascendit in coelum, sedet ad dexteram
Patris. Hunc nostri gigantis excursum brevissime ac pulcherrime
cecinit beatus Ambrosius in hymno, quem paulo ante cantastis.
Loquens enim de Domino Christo, sic ait:
|
“Egressus ejus a
Patre, regressus ejus ad Patrem: excursus usque ad inferos,
recursus ad sedem Dei.”
|
|
Haec omnia, charissimi, si quaeramus cur
facta sunt, inveniemus facta pro nobis. Descendit enim, ut
ascenderemus; mortuus est, ut viveremus; resurrexit, ut
resurgeremus; ascendit in coelum, ut terrena contemnere, et cor
sursum erigere disceremus. Denique ut levaret post se spem nostram,
levavit primo carnem suam: et ut speraremus hoc secuturum in nobis,
illud praecessit quod accepit ex nobis.
|
|