|
Iste quoque Hieronymo falso tributus in editis.
Psalmi filiorum Core laeta canunt. Cervi serpentibus inimici. Fons
triplex Ecclesiae. Trinitas. Baptizandorum exercitia.
Baptizatorum natura mutata.
Omne Psalterium sagaci mente perlustrans, nusquam invenio quod filii
Core aliquid triste cantaverint: semper in psalmis eorum laeta sunt et
jucunda, semper terrenis humilibusque contemptis, coelestia et aeterna
desiderant, congruentes interpretationi nominis sui, siquidem Core
interpretatur Calvities. Quia ergo Dominus noster in loco Calvariae
crucifixus est et sepultus (Matth. XXVII, 33), quicumque in
cruce ipsius credunt et in resurrectione, hi filii Core, id est,
filii Calvariae nominantur: super qua calvaria Dominus noster verus
Elisaeus post resurrectionem ad coelorum regna conscendens, irridetur
a parvulis Judaeorum, sed ursi comedunt irridentes (IV Reg.
II, 23, 24). Hoc de titulo strictim dixisse sufficiat, nunc
ad Psalmi principium revertamur.
Sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad
te, Deus (Psal. XLI, 2). Cervorum natura est, ut serpentum
venena contemnant; quin potius naribus suis eos extrahunt de cavernis,
ut interficiant atque dilacerent: cumque venenum intrinsecus coeperit
aestuare, quamvis eos non possit occidere, tamen sitis ardorem et
incendium commovet. Tunc illi fontes desiderant, et purissimis aquis
ferventia venena restinguunt. Quomodo itaque illi cervi desiderant
fontes aquarum; ita et nostri cervi, qui de Aegypto et de saeculo
recedentes interfecerunt Pharaonem in actibus suis, et omnem ejus
exercitum in Baptismo necaverunt, post interfectionem diaboli
desiderant fontes Ecclesiae Patrem et Filium et Spiritum sanctum.
De Patre quod sit fons, scribitur in Jeremia, Me dimiserunt fontem
aquae vivae, et foderunt sibi lacus detritos, qui non possunt aquas
continere (Jerem. II, 13). De Filio vero in quodam loco
legimus, Dereliquerunt fontem sapientiae (Baruch. III, 12).
Porro de Spiritu sancto, Qui biberit de aqua quam dedero ei,
orietur in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV,
13 et 14); statim exponitur, evangelista dicente, quod de
Spiritu sancto fuerit sermo Salvatoris (Id. VII, 39). Ex
quibus manifestissime comprobatur, tres Ecclesiae fontes Trinitatis
esse mysterium.
Hos desiderat anima credentis, hos desiderat anima baptizati , et
dicit, Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI,
3). Non enim leviter videre voluit Deum, sed toto desideravit
ardore, toto sitivit incendio. Antequam Baptismum consequerentur,
loquebantur inter se invicem atque dicebant, Quando veniam et apparebo
ante faciem Dei (Ibid.)? Ecce, fratres charissimi, impletum
est, quod petebant, venerunt et steterunt ante faciem Dei, et
apparuerunt ante conspectum altaris, et ante mysterium Salvatoris .
Hoc non merentur videre, nisi illi qui ex conscientia et ex imo
proferunt corde memorantes, Fuerunt mihi lacrymae meae panis die ac
nocte (Ibid. XLI, 4); per omnem enim Quadragesimam vacaverunt
orationi atque jejuniis, in sacco et cinere dormierunt, futuram vitam
peccatorum suorum confessione quaerentes. Sed quia fuderunt lacrymas
et fuerunt tristes, dicitur illis, Qui seminant in lacrymis, in
gaudio metent (Psal. CXXV, 5); et, Beati lugentes, quoniam
ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).
Pro quibus universis cum illis diabolus insultaret et diceret, Ubi
est Deus tuus? nunc ad corpus Christi admissi, et in vitali fonte
renati confidenter loquuntur, et dicunt, Transibo in locum
tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei (Psal. XLI, 5).
Domus Dei Ecclesia est, hoc est admirabile tabernaculum; quia
habitat in eo vox exsultationis et confessionis et sonus epulantium.
Gaudent quippe super fidem et consecutionem vitae aeternae, quam
fratres nostri nunc accipere meruerunt, Angeli in coelis, omnesque
Virtutes. Si enim super uno peccatore agente poenitentiam, et in una
ovicula morbida, quae pastoris humeris est revecta, gaudent Angeli
atque laetantur; quanto magis in tot fratribus vitali gurgite renatis
atque mundatis, universa exsultant regna coelorum, videntia homines
veteri peccatorum labe purgatos suo incolatui praeparari?
Dicite ergo qui Christum nunc induistis, et ductum nostrum
sequentes, quasi pisciculi hamo, ita sermone Dei de gurgite saeculi
istius sublevamini, In nobis rerum natura mutata est. Pisces enim
qui de mari extracti fuerint, moriuntur: nos autem ideo Apostoli de
mundi istius mari extraxerunt atque piscati sunt, ut vivi ex mortuis
fieremus. Quamdiu eramus in saeculo, oculi nostri in profundo, et
vita nostra versabatur in coeno: postquam de fluctibus erepti sumus,
coepimus solem videre, coepimus verum lumen aspicere: et prae nimio
gaudio conturbati, ad animam nostram dicimus, Spera in Deum;
quoniam confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus. Et
deinceps, Propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermon a
monte modico. Abyssus abyssum invocat (Psal. XLI, 6-8).
Et nos de terra Jordanis, id est de flumine in quo baptizatus est
Dominus; et Hermon, hoc est de saeculi istius maledictione (quoniam
Hermon interpretatur Anathema), et de monte modico hujus mundi
(quamvis enim aliquis sanctus sit, dum in isto certatur saeculo, non
est in monte grandi atque sublimi sed in monte modico atque humili),
clamemus ad Dominum, et profunda Scripturarum ipsius de aliis
Scripturarum testimoniis interpretemur. Quidquid in abysso Veteris
Testamenti non possumus invenire, hoc de absconso Novi Testamenti
solvimus in voce cataractarum Dei, hoc est, Prophetarum ipsius et
Apostolorum. Omnia excelsa Domini, et fluctus ipsius, et impetus
fluminis qui laetificant civitatem Dei (Psal. XLV, 5), super
nos transierunt in Christo Jesu, cui gloria et imperium in saecula
saeculorum. Amen.
|
|