|
Admonitio
Hunc sermonem cum duobus proxime secuturis vulgavit Jacobus Sirmundus
in Appendice post Augustinianos Sermones quadraginta, arbitratus
istos tres haud quaquam esse Augustini, tametsi ei a Floriacensi,
unde illos deprompsit, codice adscriberentur. Stilo minime dissimiles
sunt sermonibus olim de Tempore 192, 193 et 194, nunc in
tomi quinti Appendice ordine 237, 238, 239, quos in codice
non tantum Floriacensi, sed etiam in vetustissimo Remigiano
subsequuntur, et eos Augustino peraeque in iisdem codicibus tributos.
Augustini etiam nomine tres subsequentes citat Ivo Carnotensis, in
decreto de Baptismo: sed Ivo sermonem cujus exordium, Promisimus,
homiliam tertiam vocat, et subinde homiliam quartam eum qui incipit,
Huc usque: qui tamen in praedictis codicibus Mss. sunt ordine
quintus et sextus. Quanquam in Remigiano, sermo Promisimus, qui
nimirum ibi ordine quintus, ita sub initium habet: Prima ergo et
secunda praedicatione de his tantum locuti sumus . . . . . nunc
vero de interioribus jam mysteriis locuturi sumus, etc.; quae verba
Ivoni manifeste suffragantur. Leidradus Lugdunensis episcopus non
pauca ex sermone subsequente, cujus initium, Omnis quidem,
transtulit in librum quem Caroli Magni jussu de Baptismo edidit,
vulgatum nuper in Analectorum tomo 3, sed auctoris nomen ipse
reticet. Sermo incipiens, Huc usque, agit de ritu lavandi pedes
post Baptismum: quem ritum ab Ecclesia Romana non servari narratur
apud Ambrosium, libro 3 de Sacramentis, cap. 1.
Mysteria catechumenis non commissa. Quid unctio aurium significet.
Quis habeat aures audiendi. Cur adunctae nares. Alia hujus mysterii
ratio.
Omnis quidem Dei sermo, fratres charissimi, cum omni intentione et
diligentia mentis debet audiri: sed hic maxime, quem hodie ad
Charitatem vestram habituri sumus. Ideo enim dimissis jam
catechumenis vos tantum ad audiendum retinuimus; quia praeter illa,
quae omnes Christianos convenit in commune servare, specialiter de
coelestibus mysteriis locuturi sumus, quae audire non possunt, nisi
qui ea donante jam Domino perceperunt. Tanto ergo majore reverentia
debetis audire quae dicimus, quanto majora ista sunt quae solis
baptizatis et fidelibus auditoribus committuntur, quam illa quae etiam
catechumeni audire consueverunt. Non autem mirari debetis, fratres
charissimi, quod vobis inter ipsa mysteria de mysteriis nihil diximus;
quod non statim ea quae tradidimus, interpretati sumus. Quod certe
non negligentia, quae in tam sacris rebus atque divinis sacrilegium
est, sed religione fecimus. Adhibuimus enim tam sanctis rebus atque
divinis honorem silentii: et inter illos sacros mysteriorum apparatus a
docendi cessamus officio; ut tantam divinae gratiae majestatem, quae
nullis hominum vocibus digne explicari potest, amplius tacendo
veneremur. Sed quia instrui in omnibus et doceri vestram Dilectionem
necesse est, transacto quidem jam mysteriorum ordine, exponimus vobis
ea quae ante tradidimus: ne dum non intelligitis divini mysterii
dignitatem, minus illud pretiosum putetis. Quod si intellexeritis,
videbitis omnia, quae in hoc mundo pretiosa creduntur, tanti
sacramenti comparatione vilissima. Recordetur ergo unusquisque vestrum
singulas mysteriorum species, quas per nostrum, donante Domino,
estis ministerium consecuti: et ea quae tunc simpliciter ac fideliter
suscepistis, nunc intelligite prudenter, ut melius possitis intellecta
servare.
In primis certe aures vestras oleo benedictionis oblivimus; sed ob
quam causam secundum traditionem ecclesiasticam ab omnibus catholicis
Christi sacerdotibus fiat, agnoscite. Introitus fidei et totius
sanctae doctrinae ad animum per aures admittitur, et de auditu
intellectus exoritur. Neque enim potest aliquis fidei sacramenta
cognoscere, nisi audiat praedicantem, affirmante beato Apostolo qui
dicit, Quomodo autem audient, sine praedicante? et rursus, Ergo
fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X, 14,
17). Recte ergo illo oleo ejus sensus organa sanctificantur, sine
quo fides ad animum non potest pervenire; simulque venturi ad
Baptismum ut aures suas ab omni malo et turpi verbo impollutas ad finem
usque custodiant, et vel detrahentem proximo suo, vel obscoene vel
impudice loquentem quasi surdi non audiant, implentes illam Scripturae
divinae sententiam, qua dicitur, Sepi aures tuas spinis, et noli
audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28); et alibi, Ne
credas auditui vano; et rursus, Da in disciplina cor tuum, et para
aurem tuam verbis prudentiae. Ergo adhibita auribus unctio sancta,
significat ut omnes extra disciplinam sermones, quasi doctrinae
Christi obloquentes, aversentur ac fugiant, seque ad sola Dei verba
audienda convertant; quia illito illo oleo auditum suum Christi
eloquiis consecrarunt. Ipse enim Salvator loquitur ad Patrem, et de
obedientia credentis in se populi gloriatur dicens, Sacrificium et
oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX,
7). Tunc enim aures fidelium Christi perficiuntur, quando nihil
praeter Christum et ea quae Christi sunt audire desiderant.
Unde et in Evangelio idem Dominus, de coelestis regni mysterio cum
loqueretur, dicebat, Qui habet aures audiendi, audiat (Matth.
XIII, 9, 43). Nam cum omnium commune sit habere aures;
tamen audiendi aures commune non est. Quicumque enim Dei verba
contemnunt, quamvis non possint contemnere nisi prius audiant, tamen
quia contemnunt quod audiunt, nec audisse dicuntur; quia quae
audierunt, tanquam non audita despiciunt. Et ideo habent isti aures,
non quae aures audiendi esse dicuntur; sed aures quae audiunt ne
audiant, id est, ut ea quae audierint, quasi nunquam, ut diximus,
audita contemnant. Soli autem illi aures audiendi habere dicuntur a
Christo, qui cum auribus audiunt, firmiter animo commendant; et quod
animo tradiderunt, operibus exsequuntur. De hujusmodi auditoribus
Dominus in Evangelio loquitur, Vestri autem beati oculi qui vident,
et aures vestrae quae audiunt (Ibid., 16); et rursus, Omnis
enim qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti
qui aedificavit domum suam supra petram: et descendit pluvia, et
venerunt flumina, et flaverunt venti, et venerunt in domum illam, et
non cecidit; fundata enim erat supra petram. Rursus de male
audientibus, qui habent quidem aures, sed non in obediendo, ita
pronuntiat: Omnis qui audit verba mea haec et non facit ea, similis
erit viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: et descendit
pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in
domum illam, et cecidit, et fuit ruina ejus magna (Matth. VII,
24-27). Videtis ergo quantum intersit inter bene audientem, et
male audientem; id est, inter eum qui custodit verba Dei, et inter
eum qui cum audierit, quasi nunquam audita contemnit. Illi qui obedit
et facit, sapientia; huic qui contemnit, stultitia deputatur. Ille
super solidum aedificat fundamentum; hujus vana aedificatio et absque
fundamento, facile casura describitur. Ibi stabilitas; hic ruina
est, et ruina magna. Nemo enim gravius corruit, quam qui audito
verbo Dei ad peccata convertitur, propter quae aeterna supplicia
praeparata sunt. Vos autem, postquam vestrae aures oleo benedicto
sunt illitae, designati estis in numero auditorum sapientium: ut recte
retinentes Dei verba, id est, quae auditis implentes, in die judicii
audiatis vobis Christum dicentem, Venite, benedicti Patris mei,
suscipite paratum vobis regnum a constitutione mundi (Id. XXV,
34).
Illud autem non otiose, nec absque certa ratione mysterii factum
putetis, quod nares quoque vestras oleo benedictionis adunximus. Quod
idcirco fieri intelligitur, ut hi, qui ad Baptismum veniunt,
admoneantur tanti mysterii sacramentum usque ad mortem inviolatum atque
integrum custodire: ut quamdiu spiritum vitae hujus naribus suis
attrahunt, a Christi Domini nostri cultura et servitio non recedant.
Unde et Job vir sanctus loquitur, Vivit Dominus, qui abstulit
judicium meum; et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam
meam: quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus
meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea loquetur
mendacium. Absit a me, ut justos vos judicem: donec deficiam, non
recedam ab innocentia mea, justificationem quam semel tenere coepi,
non deseram (Job XXVII, 2-6). Sed adhuc subtilior
intellectus in hac narium unctione signatur. Illius enim olei odor,
quod in Christi nomine et virtute benedictum est, ad odoratum vos
provocat spiritualem: ut non corporis, sed mentis sensibus Christum
inaestimabili suavitate sentire possitis, et delectati notitia odoris
ejus, ipsius vestigia subsequentes, dicere valeatis illud, quod ad
Deum credentium chorus loquitur, Post te in odorem unguentorum tuorum
currimus (Cant. I, 3). Hunc odorem commendat Apostolus
Christianis, cum dicit, Deo autem gratias, qui triumphat nos in
Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni
loco; quia Christi bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 14 et
15). Considerate quantum Apostoli profecerint sentiendo odorem
Christi et cum praedicationis instantia et sanctitate vitae etiam
caeteris praeferendo, qui dum odorem suavifragrantiae Christi ubique
diffundunt, ipsi quoque bonus Deo odor effecti sunt. Quod etiam in
vobis, fratres dilectissimi, cupimus impleri: ut cum ipsi bonum
odorem Christi notitiae ceperitis, suavissimus Deo odor etiam ex
vestrae vitae sanctitate ascendat. Per Dominum.
|
|