|
Cautio baptizandorum. Aquae baptismalis gratia. Baptizandi de
Trinitatis fide interrogantur. Quae de aliis fides exigatur.
Resurrectionis fides. Trina mersio et cur. Baptismus non
repetitur.
Promisimus primo tractatu, nos de omnibus, quae per ministerium
nostrum et Christi gratiam consecuti estis, mysteriis locuturos; ne
qua vobis de ignorantia negligentia nasceretur. Sed consuluimus labori
vestro et memoriae, providentes ne aut lassatus audiendo animus omnia
intelligere non posset, aut multorum simul cognitione memoria
praegravata etiam quae intellexisset cito oblita deperderet. Prima
ergo praedicatione de his tantum locuti sumus, quae vobis, priusquam
ad fontem sanctum veniretis, juxta catholicae regulae instituta
tradidimus: et quid significaret unctio, quae diversis corporis vestri
adhibita partibus, diversum intellectum designat, prout Dominus
donare dignatus est, interpretati sumus; cum ostenderimus vos per
oleum sanctificationis ad auditum plenae fidei praeparatos, et bonum
Christi odorem vocatos, ex toto corde abrenuntiandum diabolo esse
commonitos. Nunc vero de interioribus jam mysteriis locuturi sumus,
quae in ipso sancto fonte celebrata sunt. Emissa enim certissima
cautione, qua vos abrenuntiare omnibus pompis et operibus ejus, et
omni fornicationi diabolicae spopondistis, descendentes in fontem,
fontem sacrum, fontem vitae, fontem redemptionis, fontem
sanctificatum virtute coelesti; et ita sanctificatum, ut homines post
multa peccata diluendo sanctificet. Non enim debetis illas aquas
oculis aestimare, sed mente. Nam etsi substantia illius aquae de
communi aquarum natura sit, effectus tamen ejus specialis ex Dei
gratia et virtute procedit, qui creavit aquas, quibus corporales
sordes ac visibiles diluuntur. Ipse ergo sanctificavit aquas, per
quas secreta potentiae suae virtute peccata quae non videntur ablueret.
Spiritus enim sanctus in illa aqua operatur; ut qui ante Baptismum
diversorum criminum rei tenebantur, et cum diabolo in gehenna aeterni
ignis arsuri erant, post Baptismum in coelorum regnum intrare
mereantur. Unde Dominus in Evangelio potentiam tanti exprimens
sacramenti ait, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto,
non potest intrare in regnum Dei (Joan. III, 5).
In hoc ergo fonte, antequam vos toto corpore tingeremus,
interrogavimus, Credis in Deum Patrem omnipotentem? Respondistis,
Credo. Rursus interrogavimus, Credis et in Jesum Christum Filium
ejus, qui natus est de Spiritu sancto, et Maria virgine?
Respondistis singuli, Credo. Iterum interrogavimus, Et in
Spiritum sanctum? Respondistis similiter, Credo. Haec autem
fecimus juxta Domini nostri Jesu Christi Salvatoris imperium: qui
cum ad Patrem in coelos ascenderet, discipulis suis, id est
Apostolis, demandavit dicens, Euntes baptizate omnes gentes in
nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare
omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 19). Nemo
autem, cum audit Patrem et Filium et Spiritum sanctum, tres deos
nos aestimet confiteri. Quod sacrilegium absit longe a fide nostra,
qui unum Deum esse ipso attestante cognovimus. Ego inquit, Deus,
et non est alius praeter me; justus et salvator non est praeter me.
Convertimini ad me, et salvi eritis; quia ab extremo terrae ego sum
Deus, et non est alius praeter me (Isai XLV, 21 et 22).
Et in alio libro, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus
est. Et rursus, Dominus Deus tuus hic est in coelo sursum, et in
terra deorsum, et non est alius praeter ipsum (Deut. VI, 4;
IV, 39). Tres ergo personas tenemus et credimus, id est,
Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unius potentiae, unius
substantiae, unius aeternitatis, unius voluntatis, unius etiam
deitatis: et totam Trinitatem unius Dei appellatione veneramur.
Credere autem plures deos gentilis impietas est; et iterum non credere
tres personas unius substantiae in una deitate atque aequalitate vel
coaeternitate, haeretica dementia est: cum manifesta haec sit, quam
diximus, auctoritas Christi, Baptizate omnes gentes in nomine
Patris, et Filii, et Spiritus sancti.
Quod autem interrogavimus, Credis sanctam Ecclesiam, et remissionem
peccatorum, et carnis resurrectionem? non eo modo interrogavimus, ut
quomodo in Deum creditur, sic et in Ecclesiam sanctam et catholicam.
Propterea sancta et catholica est, quia recte credit in Deum. Non
ergo diximus ut in Ecclesiam, quasi in Deum crederetis: sed
intelligite nos dicere, et dixisse, ut in Ecclesia sancta et
catholica conversantes in Deum crederetis: crederetis etiam
resurrectionem carnis, quae futura est. Sicut ergo in Trinitatis
mysterium credidistis, et unum Deum in Patris ac Filii et Spiritus
sancti nomine suscepistis; sicut vobis credidistis dimittenda esse
peccata, et nunc jam per Baptismum creditis esse dimissa: ita etiam
resurrectionem carnis futuram credite; quod certe vos credere
spopondistis.
In hoc enim Christianorum spes tota consistit, ut hujus, non
alterius corporis resurrectionem in veritate futuram esse credamus; et
quemadmodum nunc stamus in ecclesia ante altare Dei, ita nos in die
judicii staturos esse credamus ante tribunal Dei, dicente beato
apostolo Paulo, Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal
Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive
bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Id est quod infideles
animae non credunt futurum. Et sunt aliqui, qui labiis credere
promittuut, sed corde desperant: qui grandem omnipotenti Deo injuriam
faciunt, a quo homines post mortem suscitari et vivificari posse non
credunt. Nos autem, qui divinis vocibus adhibemus fidem, de
resurrectione nostra dubitare non possumus. Credimus enim, quod Deus
qui fecit homines cum ante non fuissent, facile possit eos reficere qui
fuerunt. Qui coelum, terram, et maria, et quae in eis sunt, atque
omnia elementa fecit ex nihilo, quomodo non potest reparare homines,
quos ideo fecit, ut in hac vita agerent unde in alia judicarentur, et
vel pro bona voluntate praemia, vel pro mala supplicia mererentur?
Haec est enim Christianorum catholicorum fides, ut credamus nos cum
hac, in qua nunc sumus, anima resurgere, habentes idoneum
resurrectionis exemplum Christum ipsum Dominum nostrum Verbum
Patris: qui cum sit Deus et Dei Filius, Deus Verbum et secundum
substantiam divinitatis Patri coaeternus et consubstantialis, ideo
naturae nostrae suscepit hominem (juxta quem de Virgine nasci, et
postea pati et mori voluit, et die tertia resurrexit, et ascendit in
coelos), ut nos ad spem resurrectionis accenderet; ut sic nos
credamus ex mortuis suscitandos, quemadmodum Christum resurrexisse a
mortuis confitemur. Unde beatus Apostolus infidelium animos increpat
dicens, Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis,
quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est
(I Cor. XV, 12)? Hoc ergo tenete constanter et credite,
quod divinis vocibus affirmatur, quia resurrectio sit futura, in qua
sanctis omnibus, qui Christum diligunt et ejus faciunt voluntatem,
immortalitas gloriosa donanda est, ut in conspectu Dei cum Angelis et
coelestibus Virtutibus in perpetuum glorientur: infideles vero et
peccatores, et qui Dei praecepta non faciunt, ad hoc resurgere, ut
immortalis eorum facta caro aeternis incendiis deputetur; ut semper
ardeat, et nunquam ardendo deficiat. Hoc enim et Domini nostri Jesu
Christi sermo testatur, qui in Evangelio de peccatoribus
pronuntiavit, Tunc ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem in
vita aeternam (Matth. XXV, 46).
Haec sunt autem quae huc usque diximus. Postquam vos credere
promisistis, tertio capita vestra in sacro fonte demersimus. Qui ordo
Baptismatis duplici mysterii significatione celebratur. Recte enim
tertio mersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Trinitatis.
Recte tertio mersi estis, qui accepistis Baptismum in nomine Jesu
Christi, qui tertio die resurrexit a mortuis. Illa enim tertio
repetita demersio typum dominicae exprimit sepulturae; per quam
Christo consepulti estis in Baptismo, et cum Christo resurrexistis
in fide, ut peccatis abluti in sanctitate virtutum Christum imitando
vivatis. Unde beatus Apostolus ait, An ignoratis quoniam quicumque
baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
Consepulti enim sumus cum illo per Baptismum in mortem, ut quomodo
surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in
novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini
mortis ejus, simul et resurrectionis erimus; hoc scientes quia vetus
homo noster simul crucifixus est, ut destruamus corpus peccati, ut
ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 3-6). Considerate,
fratres charissimi, qua conditione Apostolus esse dixerit baptizatos.
Ut ultra, inquit, non serviamus peccato. Quae enim tanta est non
dico negligentia, sed amentia, cum per Baptismum acceperis
remissionem peccatorum, obligari velle peccatis; ut qui factus fueras
ex peccatore sanctus, rursus ex sancto velis esse peccator; et post
sacrum illum fontem, quem non nisi semel ablui licet, iterum ad
vitiorum sordes reverti? Attendite ergo, dilectissimi, ut quod
accepistis, quod jam ulterius a vobis accipi non potest, usque ad
finem integrum immaculatumque servetis; et semel effecti absque
peccato, in perpetuo a peccatis omnibus recedatis. Christus enim,
qui vos pollutos a diabolica suasione sordidatos sua miseratione
mundavit, non vult mundatos iterum sordidari. Huic gloria et honor
cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|