|
In baptizatis chrismatis infusio quid significet. Ut promissa in
Baptismo sedulo impleantur.
Huc usque de mysteriis locuti sumus, quae vel ante Baptismatis
sacramentum, vel in ipso Baptismate celebrantur: nunc vero de his
acturi sumus, quae jam baptizatis sancta institutione complentur.
Impleto enim Baptismate caput vestrum chrismate, id est, oleo
sanctificationis infundimus: per quod ostenditur, baptizatis regalem
et sacerdotalem conferri a Domino dignitatem. Nam in Veteri
Testamento hi qui legebantur in sacerdotio vel in regno, sancto
ungebantur oleo: et unctione capitis alii regnandi in populo Dei,
alii sacrificia offerendi accipiebant a Domino potestatem. Sicut
sanctum David, et caeteros reges unctos legimus a Prophetis, et de
privatis in reges olei sanctificatione mutatos: sic et sanctum Aaron a
Moyse unctum legimus, ex laico in sacerdotem Domini sancto oleo
consecratum. Unde et in Psalmo canitur, Sicut unguentum in capite,
quod descendit in barbam, barbam Aaron (Psal. CXXXII, 2).
Sed illud in Veteri Testamento oleum, temporale regnum, temporale
sacerdotium conferebat; in hac enim vita erat administrandum, quae
paucorum annorum curriculo terminatur: hoc autem chrisma, id est,
haec unctio quae vobis imposita est, illius vobis regni, illius
sacerdotii contulit dignitatem, quod cum semel collatum fuerit,
nunquam est finiendum. Miramini forte quod diximus vos illo chrismate
regnum futurae gloriae et sacerdotium consecutos. Non ego vobis, sed
apostolus Petrus, imo per Apostolum Christus, collatam hanc
pronuntiat dignitatem. Sic enim loquitur ad fideles, id est, qui
Baptismate abluti et chrismate consecrati sunt: Vos autem genus
regale et sacerdotate, gens sancta, populus acquisitionis; ut
virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile
tumen suum (I Petr. II, 9). Considerate ergo honorem quem in
illo estis mysterio consecuti, et cavete ne forte qui post peccata per
Baptismum filii regni facti estis, rursus peccando, quod absit,
velitis effici filii gehennae. Quomodo enim irasci putatis Deum, si
post beneficia ejus, post indulgentiam peccatorum, velitis ad
peccandum reverti; et qui adoptati estis in Dei filios, iterum quasi
servi contemnentes Deum, velitis facere diaboli voluntatem?
Impletis autem omnibus sacramentis, etiam mandatum vobis et exemplo et
sermone tradidimus. Lavimus enim singulorum pedes , ad imitationem
vos nostram, imo ipsius Domini et Salvatoris nostri, provocantes,
ut quemadmodum nos vestros pedes lavimus, ita etiam vos pedes fratrum
et hospitum lavare debeatis; non solum hospitales vos esse doceamus,
sed etiam humiliter hospites ita honorantes quos in vestra suscepistis
hospitia, ut erga eos servorum implere non erubescatis officium. Quod
si injuriosum quis putat, et diabolico inflatus tumore mandatum Domini
facere dedignatur: et, quamvis ille in saeculo nobilis, pauperes et
in hoc mundo contemptibiles Christiani lavare pedes erubescit; qui et
hoc praecepit, et fecit, imo antequam praeciperet, facere dignatus
est: siquidem praemisit exemplum, ut facilius commendaret imperium.
Sic enim in Evangelio legimus de Domino Jesu: Sciens, inquit,
quod omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum
vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset
linteum, praecinxit se. Deinde misit aquam in pelvim, et coepit
lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.
Et rursum, Postquam autem lavit pedes eorum, accepit vestimenta
sua; et cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim
vobis? Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis; sum
etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister,
quanto magis et vos debetis alterutrum lavare pedes? Exemplum enim
dedi vobis, ut quemadmodum ego facio vobis, ita et vos faciatis.
Amen, amen dico vobis, quia non est servus major domino suo, nec
apostolus major eo qui misit illum. Si haec scitis, beati estis si
feceritis ea (Joan. XIII, 3-5; 12, 17). Considerate
ergo, fratres dilectissimi, cujus infelicitatis, cujus insaniae sit,
ut dedignetur servus conservo, discipulus condiscipulo pedes lavare;
quando omnium Dominus et magister servorum et discipulorum pedes lavare
dignatus est. Ille se humiliavit inferioribus; nos vero humiliari
dedignamur aequalibus et saepe melioribus. Quod non aliunde, quam de
incredulitate evenit futurorum. Si enim vere et toto animo
crederemus, per haec Domini praecepta, quae brevi vitae nostrae
tempore custodimus, ad aeterna et coelestia nos praemia pervenire; non
solum non erubesceremus omnia opera humilitatis implendo, verum etiam
gloriaremur.
Commendate ergo firmiter memoriae vestrae quod audistis a nobis, et
quod nobis, imo Domino promisistis : nec ulla unquam tribulatio
praesentis vitae recordationem vobis vestrae auferat sponsionis.
Implete omnia quae audistis imperia: implete omnia vestra quae
promisistis. Nolite similes effici populo Judaeorum, qui cum
audissent praecepta Dei, recte quidem dixerunt, Omnia quae mandavit
nobis Dominus, audiemus, et faciemus ea; sed quod bene promiserant,
neglexerunt. Placuerunt enim Deo, quando se mandata ejus servaturos
promiserant. Sic quidem legimus dixisse ad Moysen populum Israel:
Accede, tu, et audi omnia quanta loquitur Dominus Deus noster ad
te, et tu loqueris ad nos. Omnia quanta loquitur ad nos Dominus
Deus noster, et audiemus, et faciemus. Et dixit ad Moysen
Dominus, Audivi vocem sermonum populi hujus quanta locuti sunt.
Quis dabit cor eorum sic esse in eis, ita ut metuant me, et observent
praecepta mea omnibus diebus (Deut. V, 27-29)? Placuerunt
ergo, ut diximus, Deo, quando quidem polliciti sunt se mandata ejus
esse facturos: sed displicuerunt, quando quidem posita sibi mandata,
et quae promiserant servare, transgressi sunt. De ipsis enim propheta
loquitur dicens, Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti
sunt ei (Psal. LXVII, 36). Hoc est enim ore Deum et non
corde diligere, quod promittunt se Dei voluntatem esse facturos,
mentiuntur lingua sua, et ad faciendam diaboli refugiunt voluntatem,
omnipotentem Deum ad iracundiam provocantes, qui se irrideri non
patitur. Qui cum et opera hominum quamlibet in occulto facta
conspiciat, qui cum verba omnia quamlibet secreto insusurrantes
audiat, qui cum omnes omnium cogitationes intelligat et agnoscat,
severissime judicabit. Qui hic ideo non semper contemptores suos
punit, quia in futuro decrevit esse judicium, ubi aeterna condemnatio
et perpetua servatur peccantibus poena. Ibi erit fletus oculorum, et
stridor dentium. Ubi, sicut ipse Dominus ait: Vermis eorum non
morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24).
Vos autem, fratres dilectissimi, credimus in nomine Domini, quod
non transitorie audiatis verba nostra, imo divina: quia quod vobis
dicimus, ex sanctis et divinis eloquiis mutuamur. Speramus in
Domino, quod facietis omnia quae promisistis, Deo adjuvante vos in
sanctis operibus, ipsius Domini nostri Jesu Christi gratia; cui est
gloria et honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.
|
|