|
Habetur supra, in
Eligii tractatu de Rectitudine catholicae conversationis, nn. 21,
22 et 23, praeter versus circiter decem in fine ab istis verbis,
Benedicamus igitur Dominum, etc.
In hac vita positi, fratres, ita agite, ut cum hinc migraveritis,
et caro vestra a vermibus coeperit devorari in sepulcro, anima ornata
bonis operibus cum sanctis omnibus laetetur in coelis. Retrahat vos a
malis operibus vel peccatis, interitus eorum quos praemisistis . . .
. . Et erit tunc quanto quis amplius alio hic obediens Deo fuit,
tanto ampliorem illic mercedem accipiet: quantoque hic amplius Deum
amavit, tanto propius eum videbit. Benedicamus igitur Dominum Deum
nostrum, fratres, qui ad laetitiam spiritualem congregavit nos.
Simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum
sit. Non de prosperitate aliqua hujus saeculi inflemur; sed noverimus
felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium
nostrum, fratres, in spe futura sit, totum desiderium vita aeterna
sit, omnia suspiria nostra Christo anhelent. Ille unus
pulcherrimus, qui foedos dilexit ut pulchros faceret, desideretur: ad
illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicant semper,
Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus (Psal.
XXXIV, 27).
|
|