|
Editus a Sirmundo in Appendice post Augustinianos quadraginta
Stipem peccatoribus Manichaei negant, et quare. Timent alii ne
peccatoribus largiendo Deum offendant. Omnibus eroganda est. Justi
praeponendi. Nec despiciendi inimici. Non quia peccatores, sed quia
homines. Peccatoribus stipem non negavit Christus.
Sunt qui existimant eleemosynas justis tantummodo esse praebendas;
peccatoribus autem nihil ejusmodi dari oportere. In hoc errore primum
sacrilegii locum Manichaei tenent, qui credunt in quocumque cibo Dei
membra permixta et colligata detineri: quibus censent esse parcendum,
ne a peccatoribus polluantur, et nodis miserioribus implicentur. Haec
insania minus digne fortasse refellitur, quam sanorum omnium sensus
offendit, si tantummodo proponatur. Nonnulli autem nihil tale
sentientes, ideo peccatores putant non esse pascendos, ne contra
Dominum conemur, cujus in eis indignatio declaratur: tanquam ex hoc
etiam nobis possit irasci, quia eis volumus subvenire, quos vult ipse
punire. Adhibent et testimonia Scripturarum sanctarum, ubi legimus
Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem, et impiis et
peccatoribus redde vindictam. Bene fac humili, et ne dederis impio;
quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet
vindictam (Eccli. XII, 4, 6, 7). Haec verba quemadmodum
accipienda sint non intelligentes, detestabili crudelitate induuntur.
Unde nos opertet de hac re, patres, vestram alloqui Charitatem: ne
cogitatione perversa cum divina voluntate non consentiatis.
Omnibus esse impertiendam misericordiam docet apostolus Paulus
apertissime dicens: Infatigabiles, inquit, cum tempus habemus,
operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat.
VI, 10). Unde revera satis apparet, in hujusmodi operibus
justos esse praeponendos. Quos enim alios intelligamus domesticos
fidei, cum alibi aperte sit positum, Justus ex fide vivit (Hebr.
X, 38)? Non tamen aliis hominibus, etiam peccatoribus,
misericordiae claudenda sunt viscera, nec si etiam adversum nos
hostilem animum gerant: ipso nostro Salvatore dicente ac monente,
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Matth.
V, 44). Neque hoc in libris veteribus tacitum est. Ibi enim
legitur, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da
illi (Prov. XXV, 21). Quo etiam in Novo et Apostolus usus
est (Rom. XII, 20).
Nec ideo tamen falsa sunt quae supra posuimus; quia et ipsa divina
praecepta sunt, Da misericordiam, et ne suscipias peccatorem. Illa
enim ob hoc dicta sunt, ne cuiquam peccatori propterea bene facias,
quia peccator est: ut bene quid facias ei qui te odit, non quia
peccator est, sed quia homo est. Ita utrumque praeceptum tenebis,
nec ad judicandum remissus, nec ad subveniendum inhumanus. Omnis enim
qui recte arguit peccatorem, quid aliud quam non vult eum esse
peccatorem? Odit ergo homo quod et Deus odit: ut perimatur quod homo
fecit, et liberetur quod Deus fecit. Peccatum quippe homo fecit,
ipsum et hominem Deus. Et duo ista nomina cum dicimus, Homo
peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe;
quia homo est, miserere. Nec omnino liberabis hominem, nisi eum
persecutus fueris peccatorem. Huic officio omnis invigilat
disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata est; non solum
episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam,
marito regenti conjugem suam, patri regenti prolem suam, judici
regenti provinciam suam, regi regenti gentem suam: omnes hi cum boni
sunt, eis quos regunt bene utique volunt. Et servi juxta impertitam
ab universorum Domino potestatem, qui etiam regentes regit, dant
operam, ut illi quos regunt, et conserventur homines, et pereant
peccatores. Ita impleut quod scriptum est, Da misericordiam, et ne
suscipias peccatorem: ne hoc in illo salvum, quod peccator est,
velint. Et impiis et peccatoribus redde vindictam: et in hoc ipsum,
quod impii et peccatores sunt, deleatur in eis. Bene fac humili,
propter hoc quod humilis est; et ne dederis impio, propter hoc quod
impius est: quia ob hoc Altissimus odit peccatores, et impiis reddet
vindictam (Eccli. XII, 4, 6). Qui tamen, quia non solum
peccatores et impii, verum etiam et homines sunt, facit oriri solem
suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth.
V, 45). Ita nulli hominum claudenda misericordia: nulli
peccatori peccata impunita relaxanda sunt.
Hinc itaque maxime intelligendum est, quoniam non sit contemnenda
eleemosyna, quae quibusque pauperibus jure humanitatis impenditur;
quandoquidem Dominus sublevabat indigentiam pauperum, etiam ex iis
loculis, quos ex opibus implebat aliorum. Quod si forte quis
dixerit, nec illos debiles et mendicos, quos Dominus jussit potius
imitari, nec illos quibus solebat de loculis erogare, peccatores
fuisse; ideo non esse consequens, ut propter haec evangelica
testimonia, etiam peccatores a misericordibus suscipi vel pasci
jubeantur: illud attendat quod jam superius memoravi, quia utique
peccatores et maxime scelerati sunt, qui oderunt et persequuntur
Ecclesiam: de quibus tamen dictum est, Bene facite his, qui oderunt
vos (Ib., 44). Et hoc exemplo Dei Patris astruitur, qui
facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et
injustos. Non ergo suscipiamus peccatores propter quod sunt
peccatores; sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana
consideratione tractemus. Persequamur in eis propriam iniquitatem;
misereamur communem conditionem: et sic infatigabiles, cum tempus
habemus, operemus bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
|
|