|
1. Solvuntur vanae quaestiones de arbore paradisi.
Legimus in Genesi dixisse Dominum ad Adam. Ex omni
ligno quod est in paradiso, edetis; de ligno autem
dignoscentiae boni et mali, quod est in medio paradisi,
non edetis: qua die autem ederitis, morte moriemini.
Multos scimus, fratres charissimi, de hac arbore
quaestiones vanas movisse, qui dicant Adam non voluntate
peccasse, quia in illa arbore fuit dignoscentia boni et
mali: et dum hominis culpam excusare nituntur, sic Deo
conditori injuriam faciunt. Quibus ratio reddenda est,
ne diutius quaestiones vanas moveant, aut usque adhuc in
errore taliter sentiendo lateant: sed si volunt nosse,
taceant et audiant; ne stulta loquendo, Deo convicium
faciant. Una arbor fuit in medio paradisi, explorans
hominis voluntatem: in ea vita pendebat, in ea et mors
per transgressionem latebat: in ea apparuit transgressio,
in qua firmata fuerat legis praeceptio. Dixit Deus, Ex
omni ligno quod est in paradiso, edetis; de illa vero
arbore quae est in medio paradisi, non edetis, ne morte
moriamini. In hoc verbo lex erat a Deo posita homini,
in ea fuit praemium constitutum cum in terminatione
sententiae Deus dixit, Si gustaveritis, morte
moriemini; et diabolus dixit, Non morte moriemini; et
stetit homo inter Deum factorem, et diabolum deceptorem.
Deus mortem minatur, si arboris fructus tangatur;
diabolus deos futuros esse eos promittit, si arbor illa
violetur: et appetita est venenosa dulcedo, et contempta
est salubritas perpetuae vitae.
2. Mors in arbore facta non fuit. Sed dicit aliquis
calumniator, Vides quia in illa arbore fuit facta mors?
Respondeamus vanae quaestioni. Non fuit plane in eadem
arbore facta, sed inventa per hominem: haec probatio fuit
hominis, non deceptio Salvatoris. Nam si Deus hominem
non amasset, nec et fecisset; nec et antea praemoneret,
si mortificare voluisset. Quod si antea non praemoneret,
non erat misericordia, sed impietas; nec justitia, sed
injustitia, ut ipse misericorditer fecisset hominem, et
labi fecisset injuste. Haec impietas nec in homine esse
debet: quanto magis nec in Deo fuisse credenda est, qui
fons pietatis et bonitatis est? Quis hominum, fratres
mei, opus suum perire patiatur, aut fabricam suam ruinae
tradat, aut filium quem genuit in foveam mortis impingat?
Si in homine ista crudelitas non est; nec in Deo credas
fuisse, qui fabricam suam, id est hominem, bene
disposuit, et imminenti ejus ruinae destinam praecepti
suffulsit, ne caderet; sed stare non potuit. Quare?
Quia audire Deum noluit. Quid ergo imputamus Deo, si
Adam cecidit; qui ut caderet, Dei praeceptum
contempsit?
3. Arbor non erat mala. Res malae non natura, sed
malo usu. Dic mihi, arbor ipsa bona fuit, an mala?
Dicturus es, Mala: mala utique, de qua homo pomum
rapiendo mulctatus est morte. Ergo, arbor fuit mala,
an transgressio mandati? Plane arbor: nam si mala non
fuisset, Adam non cecidisset. Haec dicis non intendens
virtutem Scripturarum. Nam sicut scriptum est in illa
arbore fuisse dignoscentiam boni et mali; ita scriptum
est, Et vidit Deus quae fecit, et ecce bona valde
(Gen. I, 31). Illud credis quod te in errorem
inducat; et hoc non credis quod te ad salutem perducat?
Vis nosse qui calumniaris, quia arbor illa non fuit
mala, sed bona; nec in ea facta est a Deo mors, sed
homo sibi mortem creavit? Dic mihi, calumniator, ferrum
bonum est, an malum? Sine dubio dicturus es, Malum.
Et quare malum, et non bonum; cum omnia quae Deus
fecit, bona sint valde? Quale bonum dicis esse ferrum,
unde homines perimuntur? Audi ergo: non ferrum est
malum; sed qui ad facinus utitur ferro, ipse malus est.
Nam vis nosse quia bonum est ferrum? Unus eo utitur ad
putandum vineam, et alius ad perpetrandum homicidium:
alius se pascit ferro, alius innocentem perimit gladio:
unus ferro agrum colit, alius in fauce ferro sanguinem
fundit: unus operatur ferro ut vitam sustentet suam,
alius autem ferro vitam eripit alienam. Nam et judex
gladium portat, ut in reum animadvertat, innocentem
absolvat. Adhuc audi, si vacat, calumniator. Vinum
bonum dicis esse, an malum? Puto quod bonum dicas esse,
non malum; et hoc aequitatis judicio, non ebrietatis
beneficio. Ergo bonum est vinum. Bonum valde. Bene,
quod in vino confessus es bonam esse Dei creaturam: et
ego confiteor bonam esse. Quare ergo unus accipit cum
sobrietate, alius ad ebrietatem? Numquid quia unus de eo
ebriatur et turpis videtur, ideo mala dicenda est Dei
creatura? Alius sobrie bibit, et Deum in ipsa
sobrietate benedicit: nam qui inebriatur, in foveam
cadit, et aliquoties mortem incurrit. Cibi quos nobis
Dominus largiri dignatus est ad utendum, non sunt mali,
sed boni: et tamen si amplius praesumantur, perniciosi
sunt et nocivi. Numquid ideo dicenda est mala Dei
creatura, quia nocet, aut aliquibus perniciosa est? Sed
quia in perniciem salutis suae amplius praesumunt, et quod
Deus generi humano largitus est, ipsis nocivum est. Et
quae dicturus sum, bene omnibus nota sunt. Scimus
aliquos multo vino et cibo praefocatos: numquid in vino
aut in cibo fuit mors? Absit: sed intemperantia ciborum
fecit eos in mortem cadere. Sic et ferrum non ideo
dicendum est malum, quia de eo latro facit homicidium:
sed ipse malus est, qui eo utitur ad perimendum hominem.
Ita et illa arbor non fuit mala, sed bona; sed fuit
plane malum quod homo Dei praeceptum transgressus est:
nam bonum est quidquid Deus homini ad utendum tribuere
dignatus est. Ecce de Novo Testamento profero
testimonium, bona esse omnia quae Deus fecit. In
Actibus Apostolorum legimus, obdormisse Petrum, et
visum vidisse, deponi de coelo vas quoddam candidum ut
linteum, in quo erant quadrupedia, volatilia et serpentia
terrae posita. Et dixit ad eum vox: Surge, Petre,
victima et manduca. Et Petrus ait: Absit, Domine;
quoniam nunquam comedi omne commune et immundum. Cui
dixit: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris
(Act. X, 11-15). Quid est, calumniator?
Ecce non solum bona, sed et sanctificata esse omnia
divino ore probavimus.
4. Peccatum soli Adae imputandum, non arbori, aut
Deo. Arbor haec non fuit mala, sed bona, nec in ea
aliquid mali potuit reperiri: sed homo fuit a semetipso
malus, qui male usus est bono quod fecerat Deus. In hoc
mala voluntas hominis cognoscitur; ut cui omnis paradisus
subjacuit, ad arborem interdictam manum extendens mortem
incurrit. Si unam arborem ei divinitas largiretur, et
omnis paradisus fuisset interdictus; sufficere debuerat
quod ei largitus est Deus. Sed quia amplius voluit quam
quod ei voluntas largientis indulsit; et hoc quod habuit
amisit, et in mortem nihilominus incurrit. Peccatum
Adae cui imputandum est? Deo qui monuit, aut ei qui
audire noluit? medico qui vulnerato observandi praeceptum
dedit, aut vulnerato qui contra medici praeceptum noxia
poma gustando causam transgressionis incurrit? Medicorum
ars est, ut eis quos viderint nimia aegritudine
laborantes, ea prohibeant quae perniciosa saluti, aut
periculum procurent. Quod si aegrotus contra medici
praeceptum per intemperantiam contraria sumens, mortem
inciderit; quid pertinet medico, qui praevidens causam,
observationem indixit? Ita nec medico animarum Deo
imputandum est quod Adam cecidit, qui eum ante monendo in
aeternum vivere voluit.
[5. Multa supersunt de istis quaestionibus quae dicenda
sunt; sed hora praeteriit singula dicere, ne longitudo
sermonis fastidium faciat auditoribus. Debitorem me
dico, dilationem peto: sed vereor ne debitor occurrat,
et creditor absentiam procuret. Debitum curo solvere
sermonem, sed pristinos meos non invenio creditores:
aliquos video, aliquos requiro. O creditor piger, cum
veneris ut debitum exigas, quid tuam absentiam procuras?
Debitor satisfacere creditori cupit, et creditor
desidiosus absentem se facit. Novam rem video. Instat
debitor creditori ut debitum recipiat, et ille excusat.
Sed quid interest, si creditor venire noluit? Reddat
debitor quod promisit.]
6. Cur Deus sciens Adam peccaturum, non eum revocavit
a peccato. Adhuc calumniator ille pristinus tot
probationibus convictus non acquiescit, sed dicit:
Sciebat Deus hominem posse peccare, an non?
Respondeamus ei, ne sibi videatur aliquid dixisse:
Sciebat plane. Si ergo sciebat eum posse peccare, quare
non eum revocavit a peccato? Quare? Quia invitum non
decuit coronare. Quis unquam, fratres mei, praemium non
pugnanti dat? aut quae corona non dimicanti? aut quae
sine conflictu victoria? Audi Apostolum divino ore
loquentem: Nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit
(II Tim. II, 5). Adam nec pugnavit, nec
certamen cum diabolo suscepit; sed ad unam suggestionem
praemium immortalitatis amisit. Victus est qui non
pugnavit; succubuit voluntati, non necessitati. O
calumniator qui signare te nescis, et Deo vis
calumniari, quia Adam non voluntate peccavit! Nempe
Job homo fuit similis illi, quanta perpessus est et
toleravit? Pugnavit fortiter, et vicit: a Deo in
potestatem diabolo datus est, et sustinuit. Et utique
quem sciebat Deus penitus superari non posse, in
potestatem non debuit dare: sed ideo taliter probare eum
voluit Deus, ut nobis excusationis et calumniae articulum
amputaret. Exspoliatus divitiis et censu, vinci non
potuit; quia nec voluit. Filios amisit, et Dominum
benedixit. Parum est hoc: postea ulceribus plenus, in
stercore jacuit; et nihil mali adversus Dominum loqui
potuit, licet doloribus urgebatur loqui; sed verba non
fuerant improperii. Cui jam uxor non adjutorium, sed
deceptio fuit; adjutorium quidem diaboli, sed deceptio
mariti: subornata a diabolo talia persuadebat dicens,
Quamdiu pateris haec? Dic verbum contra Dominum, ut
indignetur tibi et moriaris (Job II, 9). O
affectus uxoris! O malagma conjugalis ! Quasi dixit,
Confitere Deo, ut propitietur tibi, et vivas:
Blasphema, inquit, Deum, ut indignetur tibi, et
moriaris. O argumenta serpentis antiqui! Per uxorem
putavit Job decipere, cujus animum vulneribus plenum nec
sic quidem valuit ad blasphemiam incitare. Adam vero quid
tale pertulit? quod cum diabolo certamen habuit? Nihil
tale pertulit: quare diabolo potius quam Deo obedivit?
7. Mors ex divini mandati contemptu. Scripturae quam
reverenter accipiendae. Sed adhuc, calumniator, dicis:
Quare dixit Deus, Morte moriemini, nisi quia Deus
ipsam mortem fecit, quia eam non avertit? Respondetur
tibi et in hoc, calumniator ineptissime, si tu cum sis
homo habens filios, omnes admones, omnibus praeceptum
das, ut te sequantur et imitentur in omnibus; et si unus
eorum contemptor exstiterit, et per malam conversationem
mortem incurrerit; numquid ejus mors tibi imputanda est,
et non potius ei qui tuam admonitionem contemnendo mortem
incurrit? Sic nec Deo mors Adae adscribenda est, qui
eum ante transgressionem ne in mortem incideret monuit.
Nam manifestum est monuisse Dominum, atque noluisse
hominem mori, nec ipsum fecisse mortem. Testificatur
huic verbo sapientissimus Salomon dicens, Deus mortem
non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap.
I, 13). Adam Dei praeceptum neglexit, et in mortem
incidit. Revera, fratres, imperatoris Sacram nemo sine
periculo sui sanguinis contemnit; sed omnes suscipiunt cum
tremore et veneratione, et adorant vilissimam chartulam
atramento scriptam, et velut divinos adorant apices:
Scripturae divinae leguntur, verba Dei tonant, ipse
Dominus quodam modo praesens praesentibus loquitur; et
non auditur, aut fastidiose homines audiunt, aut quod
pejus est, sedentes fabulis vacant. Imperator longe
positus de chartula loquitur; et tremitur, et quasi
praesens in illa chartula adoratur: Testamentum Domini
cum recitatur, ab aliquibus hominibus et contemnitur.
Ipsum Prophetae clamant, Apostoli praedicant,
Evangelia loquuntur, per se ipsum hominibus
confabulatur; et non auditur. Audi praesentem Dominum
et loquentem: Ubi fuerint, inquit, duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum
(Matth. XVIII, 20).
8. An debuit Deus permittere peccatum. Sed utique,
inquiunt calumniosi homines, Deus non debuit permittere
hominem ut peccaret. O stulti! Qui hoc dicunt, non
considerant, quia Deus non statuam fecit lapideam, aut
ligneam; sed hominem perfectum condidit, cui et liberi
arbitrii potestatem dedit, ut consideraret quid boni
appeteret, et quid mali contemneret. Debuit timere quod
minatus est Deus, et contemnere quod persuaserat
diabolus; et proposito sibi immortalitatis praemio ad hoc
debuit habere cor paratum, et Creatoris sui servare
praeceptum, non exterminatoris audire consilium. Non
melius hominem culpo quam Deum? qui hominem fecit,
injuriam faciat ? O stulta et vana quaestio! Dicunt
homines, Deus non debuit hominem permittere ut peccaret;
et non dicunt, quia homo male fecit Dei praeceptum
transgredi ut peccaret: quia utique ipse homo debuit
mortem timere, et ad interdictam arborem non accedere.
Si quisquam hominum (nolo dicere imperatoris saeculi)
judicis praeconem contempserit, non rapitur ad
supplicium? Dei praeceptum contempsit Adam, et ab
aliquibus defenditur! Quare culpas Deum cum tuo judicio,
et non hominem sine tuo periculo? Quare incusas
artificem, qui bene fabricavit; et defendis hominem, qui
aedificio suo adesse noluit, qui divini praecepti immemor
fuit, in vulnus transgressionis incurrit?
9. Adam non ideo malus, quia genitor homicidae. O qui
Adam defendis, et Deo injuriam facis, ad quod te
interrogo, responde mihi. Adam bonus fuit, an malus?
Dicturus es, Bonus, ut plena sit tua defensio. Si
ergo bonus fuit, quare unum filium bonum, et alium
latronem genuit? Debuit bonos ambos creare: aut si, ut
tu dicis, Deo faciente peccavit, ambos malos debuit
generare. Quare unum innocentem, et alium effundentem
innocentis sanguinem genuit? Unus dedicavit martyrium,
et alius initiavit parricidium. Ergo Cain quod germanum
occidit, reus non est; quia genitor ejus suscepit
reatum, qui filium creavit : ergo Cain invitus in
jugulum fratris gladium fixit. Talem justitiam tenent,
qui legi calumniari nituntur; ut geniti non sint rei, et
horum genitores reatu teneantur obstricti. Ecce Adam qui
genuit latronem, ecce Cain qui interfecit fratrem: qui
ex his duobus reus est? pater qui genuit, aut filius qui
germanum crudeli morte peremit? Cessit calumniator,
tacuit calumniator: quamvis nunquam aliquid verius dicit,
qui veritati calumniam facit. Ubi es, calumniator?
Responde mihi pro suscepto tuo, qui de te erat securus,
defende quem usquemodo defendebas. Quare cessisti? quid
tacuisti? Ecce pro filii reatu reus tenetur Adam, qui
genuit parricidam. Quare non dicis, Non est reus?
Exsurrexit qui tacebat: Non taceo, inquit; respondeo
plane, et defendo: Nec filius pro patre, nec pater pro
filio reus est; quia scriptum est, Anima patris mea
est, et anima filii mea est; anima quae peccaverit sola
punietur (Ezech. XVIII, 4). Quasi experrectus
est calumniator ille, qui dormiebat, aperuit os suum,
coepit loqui; sed modo tacebit. Dic ergo, nec pater pro
filio, nec filius pro patre reus est. Responde pro
suscepto tuo, et ego pro Deo meo. Defende Adae
causam, et ego Dei mei injuriam. Tu dicis non esse
justum ut reus sit Adam pro filio: et ego consentio. Si
patrem non involvit filii reatus ad peccatum, et sicut non
est judicandum pro Cain, sic nec Deo quod Adam peccavit
imputemus; sed sic agamus, ut ad indulgentiam Dei
veniamus.
|
|