|
1. Eruditi se accommodent ad simplicium ignorantiam.
Expositionem sanctarum Scripturarum si eo ordine et illo
eloquio, quo a sanctis Patribus sunt expositae,
Charitatis vestrae auribus voluerimus intimare; nonnisi
ad paucos scholasticos cibus doctrinae poterit pervenire,
reliqua vero populi multitudo jejuna remanebit. Et ideo
rogo humiliter, ut contentae sint eruditae aures verba
rustica aequanimiter sustinere, dummodo totus grex Domini
simplici, et, ut ita dixerim, pedestri sermone pabulum
spirituale possit accipere. Et quia imperiti et simplices
ad scholasticorum altitudinem non possunt ascendere,
eruditi se dignentur ad illorum ignorantiam inclinare.
Quia quod simplicibus dictum fuerit, scholastici
intelligere possunt; quod autem eruditis fuerit
praedicatum, simplices capere non valebunt.
2. Isaac Christi, Rebecca Ecclesiae figura. Jacob
et Esau in utero Rebeccae, boni et mali in utero
Ecclesiae. Lectio nobis de beato Isaac, et sancta
Rebecca, et parvulis qui in ejus utero collidebantur,
recitata est. Quod autem beatus Isaac typum habuerit
Domini Salvatoris, pene nulli habetur incognitum.
Isaac ergo Christum Dominum; beata autem Rebecca
Ecclesiam figuravit. Quae cum multo tempore ad exemplum
ipsius Ecclesiae sterilis permaneret, beato Isaac
orante, et Domino donante, concepit. Sed collidebantur
parvuli in utero ejus; quorum molestiam non sustinens
dixit: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit
concipere? Et ait illi Dominus: Duae gentes in utero
tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur,
populusque populum superabit, et major serviet minori.
Haec omnia, fratres charissimi, sicut dicit Apostolus,
in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter
nos (I Cor. X, 11). Concepit ergo corporaliter
de beato Isaac Rebecca: quia conceptura erat
spiritualiter de Christo Ecclesia. Sed sicut duo
parvuli in utero Rebeccae collidebantur; sic et in utere
Ecclesiae duo sibi populi jugiter adversantur. Si enim
aut soli mali, aut soli boni essent; unus populus esset:
quia vero in Ecclesia et boni inveniuntur, et mali;
tanquam in ventre spiritualis Rebeccae duo populi
colliduntur, humiles scilicet et superbi, casti et
adulteri, mansueti et iracundi, benigni et invidi,
misericordes et cupidi. Boni enim lucrari volunt malos;
mali vero exstinguere cupiunt bonos. Bonorum desiderium
est, ut qui mali sunt, corrigantur: malorum studium
est, ut qui boni sunt, consumantur. Unum est genus
piorum, aliud impiorum; genus piorum ad coelum erigitur
per humilitatem; genus impiorum ad infernum demergitur per
elationem. Omnes enim qui in Ecclesia catholica terrena
sapiunt, terram diligunt, terram concupiscunt, et omnem
spem suam in terra constituunt, ad Esau pertinent.
Quicumque ideo Deo servire optat, ut honoribus crescat,
et lucra terrena percipiat; et ipse ad Esau, id est, ad
terrenam felicitatem pertinere cognoscitur. In Esau enim
carnales intelliguntur; in Jacob vero spirituales. Isti
enim sunt duo populi, sicut beatus Apostolus evidenter
assignat, cum carnales demonstrat, et spirituales
insinuat. Sic enim ait: Manifesta autem sunt opera
carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, aemulationes, irae, vixae, dissensiones,
sectae, invidiae, homicidia, ebrietatet,
comessationes, etc. Ecce opera pertinentia ad Esau.
Qui autem sunt fructus qui pertineant ad Jacob, idem
apostolus in consequentibus adjunxit, dicens: Fructus
autem Spiritus est charitas, gaudium, pax,
longanimitas, fides, bonitas, benignitas, modestia,
continentia. (Galat. V, 19-21). Ecce opera
spiritualia ad beatum Jacob, id est, ad piorum populum
pertinentia.
3. Populus major, Judaei; minor, Gentes. Quod
autem dictum est, Populus populum superabit, et major
serviet minori, secundum litteram in Esau vel Jacob non
videmus impletum: non enim corporaliter beato Jacob Esau
servisse commemorat Scriptura. Quomodo ergo hoc oporteat
intelligi, aut qualiter major populus minori serviat,
spiritualiter debemus intelligere. Nisi enim fieret, non
hoc sancta Scriptura commemoraret. Quomodo ergo populus
major serviat minori, qui hoc diligenter attendit, in
Christianis vel in Judaeis agnoscit. Major enim et
senior populus Judaeorum juniori, id est, populo
christiano servire probatur, dum per totum mundum libros
divinae Legis ad instructionem omnium gentium portare
cognoscitur. Ideo enim per omnem terram Judaei dispersi
sunt, ut cum aliquem paganum ad fidem Christi voluerimus
invitare, et ab omnibus Prophetis ipsum Christum esse
annuntiatum testamur; et ille resistens dixerit, a nobis
potius quam a Spiritu sancto libros divinae Legis esse
conscriptos; nos habeamus unde eum redarguere certa
ratione possimus dicentes ei: Si de meis libris tibi
dubitatio nascitur, ecce Judaeorum libros, utique
inimicorum nostrorum (quos certum est, quod ego
conscribere vel immutare non potui), ipsos relege; et
cum in ipsis hoc inveneris, quod et in meis, noli esse
incredulus, sed fidelis. Hoc ordine major populus minori
servire cognoscitur, dum etiam per illorum libros ad
credendum in Christo Gentium populus invitatur.
4. Populus major, mali; minor, boni. Sed et alio
modo populus major servit minori. Quo, inquis, ordine?
Illo utique quo mali serviunt bonis; non utique
obsequendo, sed persequendo. Quomodo mali serviunt
bonis? Quomodo persecutores martyribus, quomodo limae
vel mallei auro, quomodo molae serviunt tritico, quomodo
panibus coquendis furnalia, ut illi coquantur, illa
consumantur. Quomodo, inquam, mali serviunt bonis?
Quomodo in fornace aurificis palea servit auro; ubi sine
dubio palea consumitur, aurum probatur. Non ergo
glorientur, nec se extollant mali, quando bonis aliquas
tribulationes immiserint: quia cum illos persequuntur in
corpore, se occidere probantur in corde. Ut ad virum
bonum perveniat hominis mali adversitas, jam illius animam
putrefacit iniquitas. Qui ergo malo animo virum bonum
iracundiae furore succensus conatur incendere; utrum ille
possit exuri, adhuc dubium est; quod autem iste jam
ardeat dubium non est: quia forte ille vir bonus
spirituali succo et sancti Spiritus refrigerio plenus,
apposito persecutionis igne non ardet; ille vero qui eum
conatur exurere, sine dubio non potest non ardere. De
uno ergo semine Isaac, Esau nascitur et Jacob: sicut
de uno Baptismo Domini Salvatoris et de uno Ecclesiae
utero procreatur populus christianus: qui tamen pro morum
diversitate, sicut Esau et Jacob, in duas partes
dividitur; cum ex fructibus operum una pars cognoscitur
carnalis; alia spiritualis. Ideo autem dixit, Major
serviet minori, quia semper major est numerus malorum quam
bonorum. Et sicut illi duo parvuli in utero Rebeccae;
ita et isti duo populi in ventre Ecclesiae usque in diem
judicii colliduntur; dum, sicut jam supra diximus,
humilibus adversantur superbi, dum castos adulteri
persequuntur, dum, quorum infinitus est numerus, ebriosi
sobrios insectantur, dum benignos invidi aemulantur, dum
eleemosynarios raptores, dum pacificos exstinguere cupiunt
iracundi, dum eos qui coelestia sapiunt, ad terram
retrahere luxuriosi conantur.
5. Virtutes in Quadragesima colendae. Unde rogo,
fratres charissimi, ut quicumque in his malis se sentiunt
obnoxios, dum tempus est, cum Dei adjutorio studeant
transferri ad dexteram, et relictis vitiorum sordibus, ad
virtutum ornamenta redire festinent: ut in die judicii ab
auditu malo liberati, illam vocem desiderabilem mereantur
audire, Euge, serve bone, intra in gaudium Domini tui
(Matth. XXV, 21). Attentius tamen rogo et
admoneo, fratres, ut ad Vigilias maturius surgere
studeatis, ad Tertiam, ad Sextam, ad Nonam fideliter
veniatis. Castitatem ante omnia per totam Quadragesimam
et usque ad finem Paschae etiam cum propriis uxoribus
custodite. Quod pransuri eratis, pauperibus erogate.
Pacem et ipsi habete, et quos discordes agnoveritis, ad
concordiam revocate. Peregrinos excipite, nec vos pigeat
eorum pedes abluere. Non erubescat exercere christianus,
quod implere dignatus est Christus. Cum bona voluntate
pauperibus secundum vires vestras eleemosynas erogate:
hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX,
7). Impedimenta mundi, si ad integrum non potestis
abscindere, vel ex parte aliqua temperate, ut lectioni
vel orationi possitis insistere: ut in sancto exceptorio
pectoris vestri spirituale vinum, id est, verbum Dei
abundantius reponentes, repudiatis omnibus criminibus
atque peccatis, cum libera et sincera conscientia Deo
servire possitis: et cum sancta solemnitas Paschalis
advenerit, charitatem non solum cum bonis, sed etiam cum
malis fideliter retinentes, cum gaudio exsultationis mundo
corde et casto corpore ad altare Domini possitis
accedere, et corpus et sanguinem ejus unusquisque vestrum
non ad judicium animae suae mereatur accipere: praestante
eodem Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et
imperium cum Patre et Spiritu sancto in saecula
saeculorum. Amen.
|
|