|
1. Charitas fervens priorum fidelium. Fraternitas
charitatis major quam sanguinis. Legimus in libro qui
Apostolorum Actibus adscribitur, tantam sub memoratis
viris devotionem plebis fuisse, ita populi Christiani
floruisse primitias, ut post acceptam fidem nemo domum
propriam sibi defenderet, et nemo suum aliquid
vindicaret; sed jure fraternitatis essent illis cuncta
communia: scilicet ut qui eodem consortio religionis
tenebantur, eodem consortio fruerentur et vitae; hoc
est, ut quibus erat una fides, esset una substantia, et
quibus erat communis Christus, communis esset et
sumptus. Nefas enim putabant religiosi viri, eum sibi
participem non adsciscere in substantia, qui particeps
esset in gratia; atque ideo fraternitate charitatis
omnibus communiter utebantur: nisi quod major est
fraternitas Christi quam sanguinis. Sanguinis enim
fraternitas similitudinem tantummodo corporis refert;
Christi autem fraternitas unanimitatem cordis animaeque
demonstrat, sicut scriptum est, Erat autem credentium
cor atque anima una. Vere ergo frater ille est, qui tam
corpore quam unanimitate germanus est: verus, inquam,
frater est, cujus idem spiritus et voluntas in fratre
est. Melior ergo est, sicut dixi, fraternitate
sanguinis Christi fraternitas: quoniam interdum illa sibi
inimica est; Christi autem fraternitas sine intermissione
pacifica est: illa inter se communia cum aemulatione
dividit; haec etiam cum gratulatione communicat: illa in
consortio saepe despicit germanum; haec assumit frequenter
alienum. Tanta ergo, sicut dixi, illo in tempore
christianae plebis devotio fuit, ut nemo domum suam
diceret, nemo proprium aliquid vindicaret, sicut ait
sanctus Lucas, dicens: Nemo quidquam ex eo quod
possidebat, suum proprium esse dicebat. Non enim,
inquam, erat quisquam egens inter ipsos. Beata igitur
plebs, quae dum plures in Christo habet divites, nullum
in saeculo habet indigentem: et quae dum aeternas cogitat
divitias, a fratribus temporalem repulit paupertatem.
Vendebant enim, sicut ait Scriptura, praedia et domos
suas; et pretia venditorum ante pedes Apostolorum
ponebant, ut erogaretur, prout cuique opus erat. Videte
sanctorum virorum fidem, quemadmodum propter Christum
toto se exspoliabant patrimonio, et nihil sibi reliqui
faciebant: non enim verebantur ne esurirent ipsi, dum
timebant ne alius esuriret.
2. Charitas jam refrigescens. Vere dives vix jam
invenitur. Haec igitur sub Apostolis fuit in plebe
devotio. Modo quid simile reperimus? Et certe idem
Christus in nobis; sed non idem animus in nobis: eadem
in plebe fides; sed non in plebe est ipsa largitio. Ita
alter de alterius inopia non cogitat; ut illud sit quod
dicit Apostolus: Alius quidem esurit, alius autem
ebrius est (I Cor. XI, 21). Nam plerique
Christiani non solum propria non distribuunt; sed etiam
diripiunt aliena: non solum, inquam, colligentes
pecunias suas ad pedes Apostolorum non deferunt; sed
etiam confugientes fratres suos retrahunt a pedibus
sacerdotum. Nunc est illud tempus, quod describit beatus
apostolus dicens: In novissimis diebus abundabit
iniquitas multorum, et refrigescet charitas (Matth.
XXIV, 12). Modo enim abundant avaritia et
iniquitas, quae ante largitatis bonitate cessabant: et
refrigescit charitas fraternitatis, quae prius Christi
amore fervebat. Tanta enim sub Apostolis fraternitatis
dilectio fuit, ut tunc in conventu suo non inveniretur
indigentia: tanta autem modo Christianitatis dissimulatio
est, ut in coetu nostro vix invenias locupletem;
locupletem autem non tam facultatibus dico vix inveniri,
sed operibus. Ait enim Apostolus, Divites sint in
bonis operibus (I Tim. VI, 18). Locupletem enim
in Ecclesia intelligi voluit, qui dives in Christo est.
Nam et ibi quod ait, sub Apostolis neminem indigentem
fuisse, ostendit utique tota eos gratia fuisse fide
praeditos, ut omnes coelestium divitiarum abundaverint
largitate. Raro igitur hoc tempore invenimus in
christiano populo locupletem; et si plerique in domibus
auro sint divites, tamen in Ecclesia justitia sunt
mendici.
3. Illiberalis eleemosyna. Ananias fraudis et
sacrilegii reus. Dum enim circa pauperes non pro eo quod
praevalent operantur, nec hoc est gratum quod offerunt,
nec illud est satiabile quod reservant. Dicit Dominus ad
Cain, cum offerret munera: Si autem recte offeras,
recte autem non dividas, peccasti, quiesce (Gen.
IV, 7, sec. LXX). Sic et tu, christiane, non
recte dividis, qui de tanto auro tuo majorem partem
mammonae servas, quam Domino largiris. Sic namque
Ananias in Actibus Apostolorum, dum putat se recte
offerre, et non recte dividit, pecuniam quam obtulit,
perdidit; et quam domi reservavit, amisit: pecuniam,
inquam, pariter perdidit et salutem. Dum enim ex eo quod
promiserat partem subtraxit, sacrilegii simul condemnatur
et fraudis: sacrilegii, quod Deum in pollicitatione
fefellerit; fraudis, quod integris muneribus portionem
quamdam putaverit subtrahendam. Ait enim apostolus
Petrus, Non es mentitus hominibus, sed Deo (Act.
V, 4). Si ergo, fratres, Ananias condemnatur,
quod non totum dederit quod de suo ipse promiserat; quid
censemus de eo qui non vult reddere quod aliis repromisit?
Videte ergo et vos, fratres, quid promiseritis Deo,
cum primum fidei gratiam percepistis. Ecce abundant in
civitate nostra hospites: facite quod polliciti estis; ne
dicatur et vobis quod Ananiae dictum est, Non mentiti
estis hominibus, sed Deo.
|
|