|
1. Animalia munda vel immunda quos significent. Ad
Ecclesiam qui pertineant. Praecepta Judaica cur legat
Ecclesia. Cibus christianus. Vas ostensum Petro,
Ecclesia. Modo cum lectio Actuum Apostolorum
legeretur, audivimus quod beatus Petrus circa horam
sextam ascenderit in coenaculum: et cum esuriret, voluit
gustare. Parantibus autem discipulis, ille factus est in
excessu mentis: et vidit vas grande velut linteum magnum,
quatuor lineis appensum de coelo submitti, ubi erant omnia
quadrupedia et serpentia terrae. Et vox de coelo sonuit:
Petre, macta et manduca. At ille dixit: Domine, tu
scis quia commune et immundum nunquam manducavi. Et vox
iterum: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
Hoc factum est per ter, et receptum est vas in coelo.
Quid ergo significent ista, breviter, si jubetis,
Charitatis vestrae auribus cupimus intimare. Omnia
animalia quae prohibita sunt Judaeis manducare, signa
sunt rerum, et, sicut dictum est, umbrae futurorum:
veluti quod scriptum est eis, ut quae sunt ruminantia et
fissa ungula, ipsa manducent; quorum autem unum vel
utrumque defuerit, non manducent (Deut. XIV, 6 et
7). In his autem animalibus homines quidam
significantur non pertinentes ad societatem sanctorum:
fissa enim ungula ad mores, ruminatio vero ad sapientiam
pertinet. Quare ad mores fissa ungula? Quia difficile
labitur; lapsus enim, peccati signum est. Ruminatio
autem ad sapientiam doctrinae quomodo pertinet? Quia
dicit Scriptura, Thesaurus desiderabilis requiescit in
ore sapientis; vir autem stultus glutit illum (Prov.
XXI, 20). Qui ergo audit, et negligentia fit
obliviosus, quasi glutit quod audivit, ut jam in ore non
sapiat, auditionem ipsam sepeliens oblivione. Qui autem
in Lege Domini meditatur die ac nocte, tanquam ruminat,
et in quodam quasi palato cordis verbi sapore delectatur.
Hoc ergo quod praeceptum est Judaeis, significat quod ad
Ecclesiam, id est, ad corpus Christi, ad gratiam,
societatemque sanctorum non pertineant illi qui aut
negligentes auditores sunt, aut mores malos habent, aut
in utroque vitio reprehenduntur. Sic caetera quae in hunc
modum praecepta data sunt Judaeis, umbraticae sunt
significationes futurorum. Posteaquam venit lux mundi
Dominus noster Jesus Christus, tantummodo ut
intelligantur, non etiam ut observentur, leguntur. Data
est ergo licentia Christianis, ut non secundum vanam hanc
consuetudinem faciant, sed manducent quod velint cum
moderatione, cum benedictione, cum gratiarum actione.
Fortassis ergo et Petro ita dictum est, Occide et
manduca; ut jam non teneret observationem Judaeorum: non
tamen ei quasi gurges ventris et foeda voracitas imperata
est. Sed tamen ut intelligatis, hoc in figura esse
monstratum ei, erant in illo vase serpentia. Numquid
poterat manducare serpentes? Quid ergo sibi vult ista
significatio?
2. Animalia, Gentes. Petrus figuram gestat
Ecclesiae. Vas illud Ecclesiam significat; quatuor
lineae quibus dependebat, quatuor partes orbis terrarum,
per quas extenditur Ecclesia catholica, quae ubique
diffusa est. Quicumque ergo voluerit in partem ire, et
per aliquam haeresim ab universo conscindi, non pertinet
ad quatuor linearum sacramentum. Si autem ad visionem
Petri non pertinet, nec ad claves quae datae sunt
Petro, pertinebit. Ideo enim quatuor lineis submissum
est vas illud, quia a quatuor ventis dicit Deus
congregandos sanctos suos in finem (Marc. XIII,
27): quia nunc super omnes istos quatuor cardines fides
evangelica dilatatur. Animalia ergo illa Gentes sunt:
omnes enim Gentes quae immundae erant erroribus et
superstitionibus, et concupiscentiis suis, antequam
veniret Christus; illo adveniente, donatis sibi
peccatis, mundae factae sunt. Unde jam post remissionem
peccatorum quare non recipiantur in corpus Christi, quod
est Ecclesia Dei, cujus personam Petrus gestabat?
Petrus in multis locis apparet, quod personam gestet
Ecclesiae. Si Petrus figuram gestabat Ecclesiae, et
Ecclesia corpus Christi est; recipiat in se quasi in
escam suam jam mundatas Gentes, quibus peccata dimissa
sunt.
3. Gentium occisio et manducatio. Unde misit ad illum
Cornelius gentilis homo, et qui cum illo erant, cujus
eleemosynae acceptae mundaverunt eum ad quemdam modum:
restabat ut tanquam cibus mundus incorporaretur
Ecclesiae, hoc est, corpori Domini. Petrus autem
trepidabat tradere Gentibus Evangelium: quia illi qui
crediderant ex circumcisione, prohibebant Apostolos
tradere incircumcisis christianam fidem; et dicebant non
eos debere ad participationem Evangelii accedere, nisi
suscepissent circumcisionem, quae tradita erat patribus
eorum. Vas ergo illud dubitationem sustulit Petro; et
ideo post illam visionem admonitus est a Spiritu sancto,
ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio,
et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant,
tanquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase erant
demonstrata: quos tamen jam mundaverat Deus, qui
eleemosynas eorum acceptaverat. Occidendi ergo erant et
manducandi: id est, ut interficeret in eis vitam
praeteritam, qua non noverant Christum; et transirent in
corpus ejus, tanquam in novam vitam societatis
Ecclesiae. Nam et Petrus ipse cum ad eos venisset,
commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum
sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro
Judaeo conjungi et accedere ad alienigenas: sed mihi
ostendit Deus, neminem communem aut immundum hominem
dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa
sonuit: Quod Deus mundavit, tu ne immundum dixeris.
4. Linteum, incorruptionis symbolum. Ter de coelo
submissum in mysterium Trinitatis. Quatuor lineae,
quatuor partes orbis. Fortasse quaeratur etiam illud,
quare linteum erat, in quo erant illa animalia. Non
utique sine causa. Novimus enim quod linteum tinea non
consumit, quae vestes alias corrumpit. Et ideo qui vult
ad mysterium Ecclesiae catholicae pertinere, excludat de
corde suo corruptionem malarum concupiscentiarum; et ita
incorruptibiliter firmetur in fide, ut pravis
cogitationibus tanquam tineis non penetretur, si vult ad
sacramentum illius lintei pertinere, quo figuratur
Ecclesia. Quare autem ter de coelo submissum est, nisi
quia omnes Gentes in nomine Trinitatis baptizantur, quae
pertinent ad quatuor partes orbis terrae, qua disseminatur
Ecclesia, quam significabant quatuor lineae, quibus vas
illud connectebatur, et in nomine Patris et Filii et
Spiritus sancti credentes innovantur, ut pertineant ad
societatem communionemque sanctorum? Quatuor ergo
lineae, quatuor partes orbis, et trina submissio
mysterium Trinitatis ostendit. Quae res etiam
duodenarium numerum Apostolorum ostendit, tanquam ternis
per quatuor deputatis: quater enim tria, duodecim fiunt.
Et quia per quatuor partes orbis terrae mysterium
Trinitatis praedicaturi erant duodecim Apostoli, ideo
quatuor lineae tertia vice de coelo demissae sunt.
5. Recapitulatio. Sicut ergo supra dictum est, beatus
Petrus typum Ecclesiae habuit catholicae. Quod autem
ascendit in solarium, hoc significat, quod Ecclesia a
terrenis cupiditatibus spiritualiter ascensura erat in
altum, et cor sursum habitura, secundum illud quod
Apostolus dixit, Nostra autem conversatio in coelis est
(Philipp. III, 20). Quod autem Petrus
esurivit; hoc significavit, quod Ecclesia salutem
Gentium esuriret. Linteum illud quod de coelo demissum
est, Ecclesiam significavit. Animalia quae in linteo
erant, omnium Gentium praeferebant imaginem. Quatuor
lineae quibus vas illud dependebat, quatuor partes mundi,
in quibus Christi Evangelium praedicatur, significasse
videntur. Quod tertia vice submissum est vas illud,
significavit mysterium Trinitatis et sacramentum
Baptismatis. Quod autem dictum est Petro, Macta et
manduca; hoc significatum est, quod Ecclesia catholica
omnes qui in Christum credunt prius occisura, et
postmodum manducatura esset; hoc est, occisura esset
infidelitatem, ut insereret fidem. Nemo enim potest in
Christum credere, nisi prius moriatur quod fuit;
secundum illud quod Apostolus ait, Mortui enim estis,
et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
(Coloss. III, 3). Quomodo enim qui ab haereticis
circumveniuntur, vivi devorantur a morte: sic illi qui ad
Christum veniunt moriuntur praeteritis, ut vivant
futuris; pereunt diabolo, et Christo acquiruntur;
moriuntur morti, et feliciter vitae inseruntur. Quam rem
ut etiam in nobis pietas divina implere et confirmare
dignetur, assiduis orationibus supplicemus, praestante
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu
sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|