|
1. Cavendum ne locus Apostoli male intelligatur.
Lectio divina, quae de apostoli Pauli Epistola
recitatur, quotiescumque legitur, timendum est, ne male
intellecta det hominibus occasionem quaerentibus
occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum,
et vix se continent. Ubi ergo audierint Apostolum
dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi
malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi
quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui
dixit, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo
malum, hoc ago. Nonnunquam enim legitur, et nunc nobis
ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes
salubrem cibum vertant in venenum. Sic ergo intendat
Charitas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam
vobis; ut ubi me forte laborare videritis in difficultate
alicujus obscuritatis, adjuvetis me affectu pietatis.
Oportet igitur ut virtutum sensus ex intimo dicentis
metiamur affectu, et quod beatus Apostolus dixerit
bonum, quidve comparatione ejus pronuntiaverit malum, non
nuda significatione verborum, sed eodem quo ille,
discutiamus intuitu, intellectu quoque ejus secundum
dignitatem pronuntiantes, ac meritum perscrutemur. Tunc
enim sententias Deo inspirante prolatas, secundum
propositum ac voluntatem ejus comprehendere poterimus, cum
eorum a quibus promulgatae sunt, statum ac meritum
perpendentes, non verbo, sed experimentis parem
induerimus affectum, pro cujus qualitate sine dubio vel
concipiuntur universi sensus, vel sententiae proferuntur.
2. Quodnam illud bonum quod Apostolus non potuit
perficere. Contemplationis meritum. Bona in se majori
bono comparata cessant videri bona. Quamobrem quid sit
principaliter bonum quod Apostolus non potuerit perficere
cum vellet, diligentius indagemus. Multa enim novimus
bona quae beatum Apostolum, omnesque illius meriti viros
et habuisse per naturam, et acquisisse per gratiam negare
non possumus. Est enim bona castitas, laudabilis
continentia, miranda prudentia, larga humanitas,
circumspecta sobrietas, modesta temperantia, pia
misericordia, sancta justitia; quae omnia in Apostolo
Paulo ejusque consortibus ita plena atque perfecta fuisse
non dubium est, ut virtutum potius quam verborum
magisterio ab eis religio doceretur. Quid quod jugi
Ecclesiarum omnium cura, ac pervigili sollicitudine
semper exusti sunt? Quantum hoc misericordiae bonum,
quanta perfectio est, pro scandalizantibus uri, cum
infirmantibus infirmari? Cum ergo tantis Apostolus
abundaverit bonis, quid illud est boni, cujus perfectione
caruerit, non poterimus agnoscere, nisi in illum quo ipse
locutus est, profecerimus affectum. Omnes itaque quas
diximus eum habuisse virtutes, quamvis velut gemmae
splendidissimae atque pretiosae sint; tamen si praeclaro
illi atque praecipuo margarito, quod ille evangelicus
negotiator inquirens, universis quae possidet venditis,
comparare desiderat, conferantur, ita eorum meritum
revilescit atque contemnitur, ut eis sine cunctatione
distractis, unius tantum boni possessio locupletet bonorum
innumerabilium venditorem. Quid ergo est unum, quod
illis tantis tamque innumeris bonis tam incomparabiliter
praeponatur, ut spretis abjectisque omnibus solum debeat
possideri? Nimirum illa pars optima, cujus
magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis
atque humanitatis officio Maria praelegisset; ita
praedicatur a Domino: Martha, Martha, sollicita es,
et turbaris erga plurima; paucis vero opus est, aut etiam
uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea
(Luc. X, 41, 42). Una ergo et sola est
contemplatio Dei, cui merito omnia justificationum
merita, universa virtutum studia postponuntur. Et illa
quidem omnia quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus,
non solum bona et utilia, verum etiam magna atque
praeclara. Sed sicut, verbi gratia, stanni metallum,
quod alicujus utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti
contemplatione vilissimum; et rursum auri comparatione
meritum evanescit argenti; aurum quoque ipsum gemmarum
collatione contemnitur; et ipsarum nihilominus quamvis
insignium multitudo gemmarum, unius margaritae candore
superatur: ita illa omnia merita facultatis, quamvis non
solum in praesenti bona et utilia sint, verum etiam donum
aeternitatis acquirant; tamen si divinae contemplationis
meritis conferantur, vilia atque, ut ita dixerim,
vendibilia censebuntur.
3. Res creatae unde valde bonae. Quare tamen vanitas.
Et ut hanc eamdem comparationem etiam Scripturarum
confirmet auctoritas, nonne de universis quae a Deo
creata sunt generaliter Scriptura dicit, Et ecce omnia
quae fecit Deus bona valde (Gen. I, 31); et
iterum, Universa quae fecit Deus, bona in tempore suo
(Eccli. III, 11)? Haec igitur quae in praesenti
non solum bona simpliciter, verum etiam cum additamento
valde bona pronuntiantur (sunt enim revera in hoc mundo
commorantibus nobis, aut ad usum vitae, aut ad corporis
medicinam, aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis
accommoda; vel certe in eo etiam valde bona, quod faciunt
nos invisibilia Dei, a creatura mundi, per ea quae facta
sunt intellecta conspicere [Rom. I, 20],
sempiternam quoque virtutem ejus ac divinitatem ex tanta,
tamque ordinata molitione fabricae mundialis, et omnium
quae in ea sunt subsistentia contemplari): haec tamen
omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo
comparentur, ubi nulla bonorum immutatio, nulla est verae
beatitudinis formidanda corruptio. Cujus mundi ita
beatitudo describitur: Erit lux lunae sicut lux solis,
et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum
(Isai. XXX, 26). Magna igitur haec et praeclara
intuitu atque mirifica, si futuris ex fide
repromissionibus conferantur, continuo vanitas
apparebunt, dicente David: Omnia sicut vestimentum
veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et
mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non
deficient (Psal. CI 27 et 28). Ergo quia nihil
est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil
bonum, nisi Deitas sola; omnes vero creaturae ut
beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant,
non hoc per suam naturam, sed per Creatoris sui
participationem et gratiam consequentur; tenere meritum
bonitatis Creatori suo collata non possunt.
4. Bonitas humana divinae intuitu mala. Quod si etiam
manifestioribus adhuc testimoniis hujus sententiae rationem
voluerimus astruere, nonne multa pronuntiari bona in
Evangelio legimus, et arborem bonam et thesaurum bonum?
Nam et bonum hominem, et bonum servum: quia, non
potest, inquit, arbor bona malos fructus facere
(Matth. VII, 18); et, Bonus homo de bono
thesauro cordis sui profert bona (Id. XII, 35);
et, Euge, serve bone et fidelis (Id. XXV,
21): et utique omnes secundum se bonos esse cum non
dubium sit; si respiciamus ad bonitatem Dei, nullus
eorum pronuntiatur bonus, dicente Domino: Nemo bonus,
nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). Cujus
intuitu etiam ipsi Apostoli, qui electionis merito
bonitatem generis humani multis excesserant modis, mali
dicuntur esse a Domino ad eos ita loquente: Si ergo
vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis
vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est,
dabit bona petentibus se (Id. XI, 13)? Denique
sicut bonitas nostra supernae bonitatis intuitu in malitiam
vertitur; ita etiam justitia nostra divinae collata
justitiae, panno menstruatae universa justitia nostra
similis deputatur, dicente Isaia propheta: Sicut pannus
menstruatae universae justitiae nostrae (Isai.
LXIV, 6).
5. Lex in se bona, Evangelii intuitu non bona. Minus
peccantes, impiorum collatione Scriptura justificat. Et
ut aliquid adhuc evidentius inferamus, Legis quoque
ipsius praecepta vitalia, quae dicuntur ordinata per
Angelos in manu Mediatoris (Galat. III, 19),
et de qua idem apostolus, Itaque Lex, inquit, sancta,
et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom.
VII, 12); si perfectioni evangelicae conferantur,
minime bona divino pronuntiantur oraculo: ait enim, Et
dedi eis praecepta non bona, et justitias in quibus non
vivent in eis (Ezech. XX, 25). Apostolus quoque
ita novi lumine Testamenti gloriam Legis affirmat
obtundi, ut eam evangelici comparatione fulgoris nec
glorificatam esse pronuntiet, dicens: Nam nec gloriosum
est id quod glorificatum est propter excellentem gloriam
(II Cor. III, 10). Quam comparationem etiam
in parte contraria, id est, in peccatorum meritis
compensandis Scriptura conservat; ut eos qui multo minus
peccaverint, impiorum collatione justificet, dicens:
Justificata est Sodoma ex te (Ezech. XVI, 52);
et iterum, Quid enim peccavit soror tua Sodoma (Ibid.
48)? et, Justificavit animam suam aversatrix
Israel, comparatione peccatricis Judae (Jerem.
III, 11). Ita igitur et universarum merita
virtutum, quae superius comprehendi, cum per se bona
atque pretiosa sint, tamen theoricae claritatis
comparatione fuscantur. Multum etenim sanctos quamvis
bonorum operum, terrenis tamen studiis occupatos, a
contemplatione summi illius boni retrahunt ac retardant.
|
|