|
1. Sanctis ipsis non deest unde jugiter gemant. Pugnae
interioris et exterioris hominis. Cum ergo semetipsos
quotidie sentiant sancti terrenae cogitationis pondere
praegravatos ab illa mentis sublimitate decidere, et
invitos, imo vero etiam nescientes, in legem peccati
mortisque traduci; atque ut caetera praetermittam, illis
saltem quae superius comprehendi, bonis quidem ac justis,
sed tamen terrenis, a conspectu Dei operibus avocari:
habent profecto pro quibus ad Deum jugiter ingemiscant,
habent pro quibus in veritate humiliati atque compuncti,
non verbis tantummodo, sed affectu semetipsos pronuntient
peccatores; ut veniam pro omnibus quae quotidie superati
fragilitate carnis incurrunt, a gratia Domini jugiter
postulantes, veras poenitentiae lacrymas indesinenter
effundant: quippe qui videant iisdem ipsis se, pro quibus
continuo dolore vexati sunt, etiam usque ad Deum jugiter
ingemiscant, aestibus involutos, etiam ipsas
supplicationes suas offerre se sine cogitationum anxietate
non posse. Experti igitur se humanis viribus desideratam
fidem, obsistente carnis sarcina, non posse contingere,
neque illi praecipuo summoque bono secundum cordis qui
desiderium posse conjungi; sed ab ejus intuitu captivos ad
mundana traduci: ad gratiam Dei, qui impios justificat,
convolantes, cum Apostolo protestantur: Infelix ego
homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Christum Jesum Dominum nostrum. Sentiunt enim
se bonum istud quod volunt, non posse perficere; sed
illud quod nolunt, quodque oderunt malum, id est,
cogitationum motus et curam corporalium rerum, semper
incidere. Et condelectantur quidem Legi Dei secundum
interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens,
conatur Deo soli semper uniri: sed vident aliam legem in
membris suis, id est, in natura humanae conditionis
insertam, quae repugnat legi mentis eorum, pertrahit
sensum violenta lege peccati; compellens scilicet eos,
relicto illo principali bono, terrena cogitatione
submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis
videatur, cum dispensationi religiosae cujuspiam
necessitatis impenditur: comparatione tamen illius boni,
quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab
eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquo modo vel ad
modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio
retrabuntur.
2. Lex peccati. Universalis est. Vere enim lex
peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit
auctoris, per illius noxam, in quem lata est aequissimi
judicis illa sententia: Maledicta terra in operibus
tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore
vultus tui edes panem tuum (Gen. III, 17-19).
Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium,
quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet
intuitu: quae maledicta terra in operibus nostris post
agnitionem boni ac mali, cogitationum spinas coepit ac
tribulos germinare: quarum aculeis carnis obtusis semina
praefocantur, ne illum panem nostrum, qui de coelo
descendit, quique confortat cor hominis, edere absque
vultus nostri sudore possimus. Omne igitur humanum genus
huic generaliter legi sine ulla exceptione subjicitur.
Nullus enim est, quamvis sanctus, qui supra dictum panem
non cum sudore vultus sui, et sollicita cordis intentione
percipiat: caeterum communi isto pane multi, ut videmus,
divites sine ullo vultus sui sudore vescuntur. Quam etiam
legem beatus Apostolus spiritualem asserit, dicens:
Scimus enim quia lex spiritualis est; ego autem carnalis
sum, venumdatus sub peccato (Rom. VII, 14).
Spiritualis enim est lex, quae jubet nobis ut in sudore
vultus nostri comedamus illum panem verum, qui de coelo
descendit: sed nos carnales fecit venumdatio illa
peccati.
3. Adam vendidit libertatem. Inde posteri nascuntur
servi. Quod, rogo, istud, cujusve peccatum est? Sine
dubio Adae, cujus praevaricatione, atque, ut ita
dicam, negotiatione damnosa, fraudulentoque commercio
venditi sumus. Omnem enim prolem suam, serpentis
persuasione seductus illiciti cibi perceptione distractam,
jugo perpetuae servitutis addixit. Hic namque mos solet
inter vendentem ementemque servari, ut is qui se alieno
cupit dominio mancipare, aliquid pretii pro jactura
propriae libertatis et addictione perpetuae servitutis a
suo consequatur emptore. Quod etiam inter Adam atque
serpentem manifestissime videmus impletum. Ille enim a
serpente pretium libertatis suae esu interdictae arboris
capiens, a naturali libertate discessit: illique maluit
semetipsum perpetua vendere servitute, a quo vetiti pomi
lethale pretium fuerat assecutus: qua deinceps conditione
constrictus, non immerito omnem posteritatis suae
progeniem, perpetuo eidem, cujus effectus est servus,
subdidit famulatu. Quid enim aliud servile conjugium
potest procreare, quam servos?
4. Jure tamen suo hinc non cecidit Dominus. Sed
hominem invitum liberari, et injustum et malum. Quid
ergo? Numquid emptor iste versutus et callidus Domino
vero atque legitimo jus dominationis eripuit? Non ita
est: neque enim sic ille omne peculium Dei, unius
fraudis dolositate pervasit, ut potentiam dominii sui
verus dominator amitteret, qui ipsum quoque emptorem,
quamvis refugum vel rebellem, tamen jugo reprimit
servitutis. Sed quia omnibus rationalibus creaturis
arbitrii libertatem Creator indulserat, eos qui se contra
fas edacis concupiscentiae transgressione vendiderant,
invitos ad ingenitam libertatem revocare non debuit.
Abhorret siquidem ab illo justitiae et pietatis auctore,
quidquid bonitati aequitatique contrarium est. Malum enim
fuerat, si concessae libertatis beneficium revocasset:
injustum, si liberum hominem potentia sua opprimens atque
captivans, libertatis acceptae privilegium exsequi non
sivisset; cujus salutem in futura tunc saecula
reservavit, ut recto ordine compleretur statuti temporis
plenitudo. Oportebat enim ejus sobolem tamdiu sub avita
conditione durare, quousque eamdem originalibus vinculis
liberatam, in antiquum libertatis statum, prioris Domini
gratia pretio sui sanguinis reformaret: quam pietatis
instinctu potuit etiam tunc salvare; sed noluit, quia eum
decreti sui irrumpere sanctionem aequitas non sinebat.
5. Iniquitas nostrae venditionis causa, et redemptionis
obstaculum. Vis nosse causam venditionis tuae? Audi
ipsum Redemptorem tuum per Isaiam prophetam apertissime
proclamantem: Quis est iste liber repudii matris
vestrae, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui
vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi
estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Vis etiam evidenter agnoscere cur te jugo servitutis
addictum redimere potentiae suae virtute noluerit? Audi
quid ad superiora, quibus eisdem famulis causam
voluntariae venditionis exprobrat, adjecerit: Numquid
abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim
redimere? aut non est in me virtus ad liberandum (Isai.
L, 1, 2)? Sed quid huic potentissimae misericordiae
ejus semper obstiterit, idem propheta demonstrat: Ecce,
inquit, non est abbreviata manus Domini, ut salvare
nequeat; neque aggravata est auris ejus ut non exaudiat:
sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum
vestrum, peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,
ne exaudiret (Id. LIX, 1 et 2).
6. Legis peccati vis. Quia ergo carnales nos fecit,
et spinis ac tribulis condemnavit illa prima Dei
maledictio, nosque ita iniquo pater noster commercio
venumdedit, ut bonum quod volumus agere nequeamus, dum
divisi a memoria summi Dei, ea quae humanae fragilitatis
sunt, cogitare compellimur, dum puritatis amore
flagrantes, incentivis naturalibus, quae penitus ignorare
velimus, etiam inviti plerumque compungimur; scimus,
quia non habitat in carne nostra bonum (Rom. VII,
18), id est, hujus, quam diximus, theoriae atque
puritatis perpetua jugisque tranquillitas: sed factum est
istud pessimum ac lugubre divortium, ut cum mente Legi
Dei servire velimus, nunquam scilicet volentes a
charitate divina dimovere conspectum; tamen carnalibus
tenebris circumfusi, quadam lege peccati ab eo quod bonum
novimus, cogamur avelli: scilicet ad curas
cogitationesque terrenas, ab illa mentis celsitudine
decidentes, ad quas nos lex peccati, id est, illa
sententia Dei non immerito condemnavit, quam primus
delictor excepit. Et inde est, quod beatus apostolus cum
apertissime fateatur inevitabili se, vel omnes sanctos,
peccati hujus necessitate constringi, tamen neminem eorum
ab hoc esse damnandum audenter enuntiat, dicens: Nihil
ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Jesu.
Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a
lege peccati et mortis (Rom. VIII, 1 et 2); id
est, quotidiana gratia Christi, omnes sanctos suos ab
hac lege peccati et mortis, in quam jugiter vel nolentes
coguntur incurrere, cum remissionem debitorum suorum a
Domino precantur, absolvit.
|
|