|
1. Amor mutuus membrorum, amorem docet proximorum.
Qualiter nos invicem diligere debeamus, fratres
charissimi, etiam de sanitate vel infirmitate membrorum
corporalium possumus evidenter agnoscere. Si enim sic nos
amare voluerimus, quomodo se invicem amant membra corporis
nostri, perfecta in nobis charitas poterit custodiri.
Considerate et videte quid fiat in nobis carnaliter quando
sanum est caput, quomodo congaudent omnia membra, et
placent sibi de singulis caetera membra: e contrario autem
quando aliquid mali patitur unum membrum, compatiuntur
omnia membra. Ecce spinam calcat pes: quid tam longe ab
oculis quam pes? Longe est loco, proximus charitatis
affectu. Modicum pungit spina, et perparvum locum tenet
in pede; vide quomodo illuc convertuntur omnia membra.
Primo ipsa spina dorsi incurvat se, et deponunt se illuc
omnia membra. Numquid oculi cessant quaerere? Numquid
aures cessant audire? Forte alii qui vident ubi sit,
dicunt, Ecce ubi est: statim hoc audiunt aures et
sequuntur consilium: ibi et oculi quaerunt, et manus
operantur, et, ut dixi, totum corpus illuc incurvatur,
et nihil vacat in homine ad subveniendum; et solum in pede
factum est vulnus, et totum quod est in homine operatur.
Numquid omnia puncta sunt? Attendite. Numquid omnia
dolent? Sana est manus, sani sunt oculi, sanum est
caput, sana alia membra; ipse pes sanus est, ibi tantum
dolet, ubi punctus est: non est ergo communis calamitas
omnibus; sed per compassionem charitatis omnia veniunt ad
subveniendum, et omnia volunt succurrere: ut impleatur
quod ait Apostolus, Si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum
membrum, congaudent omnia membra.
2. Invidus, tabes resecanda. Virtutes alienae per
charitatem fiunt propriae. Quid ergo? Nescio quis habet
donum Dei in virtutibus; non habes tu; noli invidere,
ne praecidaris de corpore. Videte, fratres, qui
invidet, sic est quomodo tabes, quomodo vulnus, quomodo
apostema. Non vis congaudere glorificato? Videt in te
invidiae morbum coelestis ille medicus, et praecidet te de
corpore: noli ergo invidere. Sed quid facis? Gaude.
Noli dicere in animo tuo, Ego si christianus essem,
utique et ad Deum pertinerem, possem facere quod alius
facit. Tale est enim ac[.....] diceret et auris,
Ego si ad corpus pertinerem, possem videre lunam et
solem: et non illud habet tamen nec auris nec manus; sed
faciunt singula quod possunt, et cum concordia serviunt
sibi invicem omnia membra. Sic ergo et tu congaude illi
cui Deus aliquam gratiam peculiariter dedit: et potes in
illo quod in te non potes. Ille habet forte
virginitatem; ama illum, et tua est. Iterum tu habes
majorem patientiam; diligat te, et sua est. Ille potest
satis vigilare; si non invides, tuum est studium ejus:
tu forte potes amplius jejunare; si amat te, suum est
jejunium tuum. Hoc ideo, quia in illo tu es: per
proprietatem enim non es tu, per charitatem tu es.
3. Exemplum charitatis in Christo. Considerate,
fratres, et videte exemplum Domini nostri, qui nos
peregrinos fecit, et jussit ut per charitatis viam
currendo veniamus ad coelestem civitatem. Numquid aliquis
potest dicere quia aegrotavit hic Dominus? Quid est ergo
quod ait, Infirmus fui, et non visitastis me? Quid
est, nisi quod ipsi confitentur, Quando te vidimus
esurientem, aut sitientem, aut nudum, aut infirmum, aut
in carcere, et non ministravimus tibi? Et ille, quamvis
sedeat in coelo, tamen compatiens membris laborantibus,
quia caput est membrorum et universi corporis, Quando
uni, inquit, ex minimis meis non fecistis, nec mihi
fecistis (Matth. XXV, 43-45). Iterum jam
certe erat in coelo, quando Paulum ex persecutore fecit
praedicatorem: nam misertus ejus, et incorporans eum
universo corpori suo dixit de coelo, Saule, Saule,
quid me persequeris (Act. IX, 4.)? Numquid ergo
ipsum persequebatur in coelo? Quid est ergo, Quid me
persequeris? Persequebatur Saulus Christianos, numquid
Christum qui sedebat in coelo? Sed quia ipse erat in
Christianis, compatiens membris omnibus. Ut verum esset
in ipso, quod ait: Si patitur unum membrum,
compatiuntur omnia membra, quid ait? Saule, Saule,
quid me persequeris? Certe jam in coelo sum; tamen
quando minimos meos persequeris, in ipsis membris meis
adhuc ego persecutionem patior.
4. Membra sunt mortua qui de aliorum tribulatione
gaudent. Et illud attendite, fratres, quod etiam nos
aliquoties facimus, attendite. In populo quando statur,
et est aliqua coarctatio; si alter alterum calcet, lingua
dicit, Calcas me. Num ipsa calcata est? Quid est ergo
quod sonat, Calcas me? Si et ille respondeat, Libera
es, o lingua, in ore tuo vocem habes: ego si calcavi,
pedem calcavi. Sed charitas dicit, Calcas me;
compassio unitatis et vinculum societatis dicit. Sicut
ergo dicere coeperam, cognoscant omnes invidi, qui de
aliorum, etiamsi inimici eorum sint, tribulationibus
gaudent, quia membra sunt putrefacta, abscissa et
mortua; et ideo non habent sensum: et cum discedunt ab
aliis membris, non sentiunt, quia sine sensu erant.
Sensus noster, fratres, una fides est, charitas una
sanitas est : teneamus fidem tanquam sensum, teneamus
charitatem tanquam sanitatem. Et quamvis diversa membra
diversa munera habeant; tamen charitatis unitate
tenentur, et omnia merentur ire post caput. Caput enim
in coelo est, nos hic laboremus et invicem onera nostra
portemus: quo enim ivit caput, caetera membra itura
sunt. Certe audistis quod paulo ante dictum est,
Dominum clamasse de coelo, Saule, Saule, quid me
persequeris?
5. Patienti non compatiens extra Ecclesiam est. Rogo
vos, fratres, si Dominus et Salvator noster, qui
nullum peccatum habuit, tanto affectu nos peccatores amare
dignatur; ut quod nos patimur, se pati testetur: quare
nos, qui sine peccato non sumus, et qui peccata nostra
per charitatem redimere possumus, non tam perfecto amore
diligimus; ut quidquid mali alius pertulerit, charitatis
affectu compatiamur, et quidquid boni alius acceperit,
quasi nos ipsi accipiamus, ita gaudeamus, et pro illo qui
accepit, Deo gratias referamus? Ecce jam, ut dictum
est, patitur aliquis aut tribulationem aut damnum: si
doles pro illo, in corpore Ecclesiae constitutus es; si
non doles, praecisus es. Charitas enim quae colligit et
vivificat omnia Ecclesiae membra, si te viderit de
alterius ruina gaudere, statim te praecidet a corpore.
Et forte jam ideo non doles, quia praecisus es: si enim
ibi esses, sine dubio doleres. Considerate, fratres,
et diligenter attendite, quia tamdiu dolet membrum,
quamdiu in corpore continetur: si autem abscisum fuerit,
nec dolere poterit, nec sentire. Cum enim manus aut
aliud membrum fuerit abscisum a corpore, si totum corpus
postea multis partibus dividatur, manus illa non sentit;
quia jam a reliquorum membrorum societate divisa est atque
disjuncta: talis est christianus, qui de alterius aut
damnis, aut afflictionibus, aut etiam morte non solum non
dolet; sed, quod pejus est, forte etiam gaudet. Et
quia jam est alienus a corpore, ideo affectum charitatis
non tenet in corde. Nos vero, si veram et perfectam
charitatem volumus custodire, omnes sicut nosmetipsos
studeamus diligere; ut quia caput nostrum Christus est,
et membra illius nos esse meruimus; cum Christus
apparuerit gloria nostra, et per concordiam charitatis,
quasi vera et perfecta membra illius absque ullo dolo
malitiae vel invidiae, omnes homines, sicut nosmetipsos,
amantes, cum ipso apparere mereamur in gloria.
|
|