|
1. Exordium. Desiderium Charitatis vestrae a nobis
exigit debitum sermonis officium. Sed tanta sunt quae
terreant et revocent animum nostrum; ut si velimus parere
desiderio vestro, non sit sine periculo nostro: primum,
quod juvenis loqui cogar praesentibus senibus; deinde,
temerarium esse arbitror loqui velle imperitiam, inter
eos quos roboravit antiqua doctrina. Optabam ergo
silentio praeterire, et illum locum tutissimum eligere,
audire potius quam aliquid dicere. Sed quid facio?
Instat vester amor, revocat noster pudor; cogit
sanctorum patrum jussio, a quibus si velim obsecrans
veniam petere dicens, Ignoscite, sancti patres,
ignoscite; parcite nostrae verecundiae, parcite nostrae
aetati, maxime cum recolam vobis fuisse praeceptum,
Loquimini, seniores; decet enim vos (Eccli.
XXXII, 4): ipsi sancta charitate qua praevalent,
respondebunt mihi, Loquere, juvenis; delectat enim
nos. Quibus si repetam, Sancti patres, quid loquar?
rursum mihi respondebunt, Quod a nobis saepe audisti,
memento, fili, quia ab infantia sacras Litteras
didicisti (II Tim. III, 15). Sed nec sic
vobis excusatus esse potero, quorum corda ista me sua voce
pulsabunt: Quid metuis proferre verbum? Si aetas
revocat, Paulus Timotheo juveni praecipiebat, dicens:
Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV,
12). Praedica verbum (II Tim. IV, 2). Si
sermo deest, pete, et accipies: non enim vos estis qui
loquimini; sed quod donatur vobis, hoc ministratis
nobis. His coarctatus angustiis, quo me conferam, nisi
ad sancta vestigia charitatis? eamque deprecor, ut donet
mihi aliquid dignum de se dicere, quod et meum suppleat
ministerium, et vestrum satiet desiderium.
2. Virtutes charitatis quatuor. Non sunt sine
invicem. Nec est aliquis sanctus sine illis. Inter
caeteras virtutes ejusdem charitatis quas commemorat
apostolus Paulus, quod Charitas non aemulatur, non agit
perperam, non irritatur, non inflatur, non cogitat
malum, et caetera: in ultimo quatuor ejus virtutes
breviter comprehendit, dicens, Omnia tolerat, omnia
credit, omnia sperat, omnia sustinet; charitas nunquam
excidit. Ex his igitur quatuor virtutibus sanctae
charitatis loqui convenit Sanctitati vestrae, delectatque
primitus intueri, quemadmodum velut quatuor cardines orbis
continens, totum possederit mundum. Requiramus igitur,
si placet, aliquorum exempla sanctorum, eorum scilicet,
qui his virtutibus sanctae charitatis possessi sunt: et
eis singulis ita singula tribuamus, ut omnes in omnibus
esse noscamus: quoniam omnis qui pie tolerat, recte
credit; et omnis qui recte credit, aliquid sperat; et
qui sperat, sustinet, ne ab spe cadat. Sed jam quinam
isti sint videamus, quorum fidem, in quantum desuper
adjuvamur, assequi valeamus. Virtus charitatis quae
omnia tolerat, eminuit in sancto Noe; quae omnia
credit, in sancto Abraham; quae omnia sperat, in
patribus nostris, id est, in populo Israel, unde ipse
noster exortus est Dominus; quae omnia sustinet, in ipso
capite nostro Domino nostro Jesu Christo, qui est vera
charitas, quae nunquam cadit. Nec caeteros sanctos ab
his virtutibus vestra Charitas deputet alienos: quos pro
brevitate temporis, et pro sermone suscepto ita
praetermissos esse cognoscite; ut tamen certissime
noveritis omnes esse in Christo, et in omnibus
Christum.
3. Prima virtus charitatis, omnia tolerare. Sed jam
videamus quemadmodum sanctus Noe possederit vel possessus
sit virtute charitatis, quae omnia tolerat. Praedixit ei
Deus quod iniquitate hominum crescente, diluvio perderet
mundum. Statim ille admonitus confugit ad lignum, et
post camporum amoenorum faciem, angustiis se reclusit
arcae, tolerat coeli fremitum, sonitum aquarum, fragorem
nimborum; et post ista omnia, qui solet gaudere consortio
hominum, socius quodam modo efficitur serpentium ac
ferarum. Nec expavescit vir iste, quod cum eo sint ferae
in arca: imo ibi agnoscit ordinem suum feritas, quia se
cognovit humanitas; et jubenti homini obediunt, quia
hominem superiori Domino obedisse cognoscunt. Ostensum
est in Noe quid Adam praeceptum contemnendo perdiderit:
et demonstratum est posse homines bestiis etiam dominari,
si subdant se obedientia Conditori. Exspectat et tolerat
sanctus iste finem diluvii: nec antequam finiatur, causa
ferarum arca relinquitur (Gen. VI-VIII).
Tolerat bonus mala: et donec in fine etiam corpore
separentur, intus manens, corde, non corpore,
separatur.
4. Hanc cupienti quid praestandum. Si qua es anima,
quae cupis possidere virtutem charitatis quae omnia
tolerat, relinque mundum, confuge ad crucis lignum, non
metuas procellas et turbines hujus diluvii: non mergeris
si ligno portaberis; novit gubernare qui dignatus est
creare, tantum adsit virtus charitatis quae omnia
tolerat. Nulla res te ab arcae soliditate evellat.
Permane bonus, et tolera malos: melius enim est ut intus
positus propter bonos toleres malos, quam foras exiens et
periens, et bonos relinquas et malos. Si ergo sunt tecum
ferae, id est, sunt tecum in Ecclesia prava docentes,
falsa sentientes, haeretici vel schismatici, aut etiam
ipsi mali catholici, more ferarum animas devorare
quaerentium; tolerentur usque ad finem saeculi, tanquam
finem diluvii. Rugiant licet, fremant dentibus, atque
ipsam arcam confringere conentur, non expavescas: finito
diluvio, illas rapiet inanis ac spinosa silva, te
fertilis suscipit terra: post finem saeculi, impii
rapientur ad tenebras exteriores, ubi est fletus et
stridor dentium; pios suscipit terra viventium (Matth.
XXV, 30, 46). Nam et ipse sanctus Noe post
finem diluvii obtulit sacrificium Deo; sed de animalibus
mundis, non de immundis (Gen. VIII, 20).
Simul enim et munda et immunda animalia in arca natare
potuerunt, sed mala ad sacrificium Dei non pervenerunt.
5. Secunda charitatis virtus, omnia credere. Eminet
in Abraham, cum omnia dimittit. De filio non dubitat.
Sed jam hinc aliquando transeamus, ut caetera perscrutari
valeamus. Procedat in medio sanctus ille Abraham; et
suo nos doceat exemplo possidere virtutem charitatis quae
omnia credit, qui non est cunctatus ad unam vocationem
relinquere patriam sedem, domum, familiam. Omnia
relinquuntur, ut Domino praecipienti pareatur. Exi,
inquit ei Deus, de domo tua, et de cognatione tua, et
veni in terram quamcumque tibi ostendero (Id. XII,
1): nec apud se iste sanctus cogitavit aut dixit, Quo
eam? cui me committam? in quam terram vadam? sed statim
ut audit, surgit, currit, festinat, accelerat. Terram
promissam non videt; sed credendo eam firmiter retinet.
Ambulat recto itinere, nec oberrantibus vestigiis alibi
quam debuit, declinavit: quia qui eum ad ignotam terram
mittebat, ipse qui mittebat non dimittebat. Nec eum ipse
fefellit: redditur merces credenti. Ad terram pervenit,
dilatatur, multiplicatur: ex paupere efficitur dives, ex
ignobili potens, ditatur omnibus bonis; et in illo
impletur quod Dominus in Evangelio suis discipulis
promisit, dicens: Si quis dimiserit domum, aut agrum,
aut parentes causa nominis mei, et in hac vita centuplum
accipiet, et in futuro saeculo vitam consequetur aeternam
(Matth. XIX, 29). Cumulatur adhuc hujus fidei
merces, et seni promittitur filius. Adest virtus
charitatis quae omnia credit. Audit, exsultat, amplius
diligit, suscipit filium ex conjuge sterili, quam spe
pariendi destitutam sterilitas aetasque jam fecerat, atque
in illo benedictionem omnium gentium promissam firmissime
tenet (Gen. XVIII, 10).
6. Filium immolat. Amicus fit Dei. Amicos quid
faciat. Sed adhuc eum charitas probat, probatumque
commendat, et quemadmodum nihil Deo praeferat, posteris
monstrat. Vocat eum Dominus de coelo dicens: Abraham!
Abraham! Et ille tanquam servus obediens: Ecce sum,
ait. Et Dominus: Accipe filium tuum illum quem diligis
Isaac, et vade in terram excelsam, et offeres eum
holocaustum in unum montium quem tibi dixero. Nec hac
quidem jussione turbatur aut frangitur servus fidelis:
adest enim ei virtus charitatis quae omnia credit.
Surgit, domum pergit, asinam sternit, ligna concidit,
gladium et ignem sumit, puerum simul adducit, et pergit
ad locum. Tunc intentus factus Isaac, patrem interrogat
dicens: Pater. Et ille: Quid est, fili? Et
filius: Ecce, ait, ignis et ligna: ubi est ovis quam
immolaturus es ad holocaustum? Et pater respondit: Deus
providebit sibi ovem ad sacrificium, fili mi. Magnum hic
et grande video sacramentum. Aliud Abraham corde
gestabat, aliud filio promittebat: sed neque quae
promittebat, filium fallebant; neque aliqua infirmitas
cor ejus a proposito immutaverat. Quid pluribus? Pergit
viam, videt locum de longe, et statuens pueros suos ibi,
eis talia verba profert dicens: Sedete hic cum asina;
ego autem et puer ibimus usque illuc, et cum
adoraverimus, revertemur ad vos. O sancte Abraham,
quid est quod dicis, cum aliud tibi de puero agendum sit?
Numquid aut te, aut tuos fallis? Non, inquit: sed
quae prophetice vel dico vel gero, virtus charitatis in me
manens quae omnia credit, et facit et dicit. Audio enim
eam sine strepitu vocis intus ad cor loquentem et dicentem
mihi, Tu quidem licet resurrecturum credens, pleno et
perfecto voto puerum ducas immolandum filius tuus in isto
sacrificio non crematur, quia resurrectio Filio Dei
servatur. Merito Abrahae hujus viri fidem commemorans
Jacobus apostolus ait: Credidit Abraham Deo, et
deputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus
est (Jacobi II, 23). Amicos, ut novimus,
conjunctio animorum facit: unde quidam sapiens hujus mundi
ait, Idem velle atque idem nolle, ea demum firma
amicitia est (Sallust. Catil. cap. 12). Ergo
amicos, ut novimus, conjunctio animorum facit.
Quemadmodum iste sanctus animum conjunxerit Deo, ut ejus
amicus appellaretur, vultis nosse? Sicut enim Deus
Pater unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum (Rom. VIII, 32); ita et iste
unico filio non pepercit, sed jubente ut immolaretur, ei
qui dederat eum devoto corde obtulit eum.
7. Isaac typus Christi patientis. Sed quae sequuntur
videamus. Delectat enim nos, adjuvante Domino Deo
nostro, hujus historiae plenam vobis reddere rationem.
Postquam relictis pueris, ad locum sacrificii pater cum
filio venit, aram construit, ligna componit, manus filio
ligat, imponit eum in aram supra ligna, deponit humana
paternae pietatis indicia, induit sacerdotis diram
constantiam, educit gladium, ut perimat filium. Quid
videtis, fratres? Nihil hic sentimus humanum, quia
totum cognoscimus divinum. Sed et ille filius, qui paulo
ante ovem requirebat, sub ingenti silentio talia fieri in
se sentit: et ita patiens invenitur, tanquam jam ille
esset, qui sicut ovis ad immolandum ductus est, et
tanquam agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit
os suum (Isai. LIII, 7). O et tu, sancte
Isaac, indica nobis silentii hujus tam grande secretum.
Paulo ante nihil in te fieri sentiebas, et a patre
arietem requirebas: nunc autem manibus ligaris, in aram
imponeris, ligno quodam modo suspenderis; et modo taces.
Taceo, inquit. Dic quare: obsecro, noverimus.
Vultis nosse, ait, quare modo taceo? Quia figuram
illius gesto, qui voluntate ponit animam suam, non
necessitate (Joan. X, 17, 18). In hoc tam
grandi mystico fidei sacramento, et Abraham sanctus
apparuit probatus, et filius in praesenti est liberatus,
in quo est Christus praenuntiatus (Gen. XXII).
8. A sectatore charitatis omnia credentis quid expectat
Deus. Si qua es anima, quae cupis sequi vestigia fidei
patris nostri Abraham, exi de terra tua et de cognatione
tua, relinque populum tuum et domum patris tui: id est,
fideliter renuntia diabolo, pompis et angelis ejus; et
sequere viam rectam, quae te perducat ad terram in qua
ditescas et emineas, et efficiaris socius Abrahae. Sed
cum ista omnia feceris, si virtus charitatis quae omnia
credit est in te, adhuc tentabit te; et probatum
coronabit te. Expetit a te sacrificium dilecti tui.
Quid a te expetit? Quod Abraham illi dictum est, Da
mihi unicum dilectum tuum; tibi dicit Sapientia, Da
mihi, fili, cor tuum (Prov. XXIII, 26).
Ipse est dilectus unicus. Quid metuis offerre cor tuum?
Offer sacrificium, contritionem cordis Domino Deo tuo;
et dic ei cum propheta: Holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et
humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 18 et
19). Nihil metuas tali sacrificio oblato: et Deo
acceptum erit, et quod obtuleris, integrum permanebit.
9. Tertia virtus, omnia sperare. Aliam virtutem
charitatis quae omnia sperat, placet inspicere? Hanc
superius plebi Israel et patribus nostris assignasse
cognoscimur. Ejus namque virtutis vox est in versu illo
prophetico, In te speraverunt patres nostri;
speraverunt, et liberasti eos (Psal. XXI, 5).
Et ipsi ex Aegypto fugere jubentur, terra eis lac et mel
fluens promittitur (Exod. III, 8). Per mare
Rubrum transeunt, ad eremum veniunt: ducebat eos spes
charitatis, ut discerent prius Deum amare gratis.
Redditur et his merces fidei: non enim potest non
reddere, qui se donando dignatur facere debitorem. Post
eremum mella de petra suxerunt, panem coeli manducaverunt
(Id. XIV-XVI); non sunt privati a desiderio
suo, quod speraverunt, terram etiam promissionis
acceperunt.
10. Virtutis hujus exercitia. Exsurgat anima quae
hujus charitatis virtute comprehensa est, et fugiat ex
Aegypto, id est, ex hujus saeculi desiderio, pergat ad
mare Rubrum, scilicet Christi Baptismum; ideo rubrum,
quia Christi sanguine purpuratum. Persequantur hostes:
peccata cum suo auctore diabolo, tanquam Aegyptii cum suo
rege Pharaone, saeviant, sequantur fugientes: quid
metuis? Usque ad aquam saeviunt. Ingredieris tu,
ingredientur et illi post te: sed aqua conversa illis erit
in perniciem, tibi proficiet ad salutem; illos obruet,
te abluet; illos damnabit, te liberabit. Post haec
suscipies mel de petra, quo sitim tuam saties. Petra
enim erat Christus (I Cor. X. 4), ex cujus
praeceptis tanquam ex fontibus dulcedinis satieris.
Gustabis et panem, illum scilicet qui dixit, Ego sum
panis vivus qui de coelo descendi (Joan. VI, 51):
gustabis, et videbis quam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII, 9). Et si in te eminet virtus charitatis
quae omnia sperat, per eremum te necesse est transire; id
est, utaris hoc mundo tanquam non utens (I Cor.
VII, 31); ut in hac via peregrinum te noveris
esse, si terram promissionis cupis intrare. Haec terra
est de qua propheta cantat et dicit: Credo videre bona
Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13).
11. Quarta, omnia sustinere. Quanta Christus
sustinuit. Ultima virtus charitatis restat, quae omnia
sustinet, et, nunquam cadit. Hanc ipsi capiti nostro
Domino Jesu Christo convenire novimus. Ideo in
ultimo, quoniam finis Legis Christus (Rom. X,
4). Quanta autem pro nobis ipse sustinuerit, puto
Charitatem vestram ignorare non posse. Tamen exinde
aliquid dicam, si tamen de tanto aliquid digne dicam.
Prius illud, quod Deus homo, quod Verbum caro factum
est (Joan. I, 14); quod multa bona fecit, et mala
perpessus est; quod mortuos suscitavit, et mortuus est;
quod singularis illa patientia pertulit diabolum
tentatorem, discipulum traditorem; quod ipsum Judam
priusquam ostenderet traditorem, pertulit furem, et ante
experimentum vinculorum, crucis ac mortis, labiis ejus
dolosis non negavit osculum pacis. In ipsa autem morte
quanta sustinuit? Pertulit odiorum flammas, ministras
pessimi cordis linguas. Clamaverunt Judaei,
Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21): ut
rei remanerent Judaei, innocens ab eis crucifixus est
Filius Dei. Ad crucem ducitur, expalmatur, qui est
vera palma victoriae. Spinis coronatur, qui spinas
peccatorum venit confringere. Ligatur, qui solvit
compeditos. Ligno suspenditur, qui erigit elisos
(Psal. CXLV, 7, 8). Aceto potatur fons
vitae, disciplina caeditur, salus vulneratur, vita
moritur: occidit ad tempus vitam mors, ut in perpetuum a
vita occideretur mors.
12. Judaei in Christi morte victi. Christo quomodo
serviant. Quid hic Judaei in hac morte Christi
exsultaverunt quasi victores, et dum terrenum et caducum
regnum timuerunt perdere, Regem coeli et terrae non
dubitaverunt occidere? Sed nec sicut putaverunt,
victores exstiterunt. Si enim vicerunt, regnum quomodo
perdiderunt? quomodo nunc usque servi remanserunt? Ista
namque causa est, quia ab eis Christus occisus est.
Dixerunt apud se principes Judaeorum, ut evangelista
narrat: Videtis, inquiunt, quia totus mundus post eum
abiit? si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et
tollent nobis locum et regnum (Joan. XI, 47,
48). Et Christum occiderunt; et locum et regnum
perdiderunt. Quid vobis profuit, o insani Judaei, quod
tantum scelus admisistis? Numquid quia Christo Domino,
ut decuit, servire noluistis, ideo ejus dominio
caruistis? Dum illi serviunt reges, quibus vos
servitis, facti estis mali servi bonorum servorum
Christi. Per ipsos conterit contumaciam vestram, per
ipsos dissipat consilia vestra, per ipsos retribuit
scelera vestra in capita vestra. Ipse autem Dominus quem
vos interemistis, non vos servos, sed liberos esse
cupiebat, quando dicebat: Si vos Filius liberaverit,
tunc vere liberi eritis (Id. VIII, 36). Vos
autem Dominum Deum regem, et ipsam veram libertatem non
solum repudiastis, verum etiam necare cupientes
clamastis, Non habemus regem, nisi solum Caesarem
(Id. XIX, 15). Sed ne in hoc quidem gloriemini
quod Christum occidistis, actum est potius de vobis, et
nescistis. Audite ipsum Dominum dicentem per prophetam,
Ego dormivi, et somnum cepi (Psal. III, 6):
somnum appellans mortem a vobis illatam. Caeterum qualis
mors potuit esse triduana, maxime illius, qui per eumdem
prophetam alio loco dicit, Numquid qui dormit, non
adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9)? Ego,
inquit, dormivi: ego, qui potestatem habeo ponendi
animam meam. Ego dormivi; non quia saevistis, non quia
insanistis: ego implevi quod volui: vos in scelere
remansistis.
13. Vires charitatis. Quis exegit tanta ista de Deo
nostro, fratres, pro nostra redemptione ac salute, nisi
charitas quae nunquam cadit? O charitas, quam magnas
vires habes, quae de coelo Deum deposuisti! O chara
sanctitas, o sancta ac vera charitas, quae tanta es in
terris, quanta eris in coelis? Quae tantum potes in hac
pugna mortalitatis adhuc sollicita, quantum poteris in
illa pace perfecta secura?
14. Patientiae Christi imitatio. Evigila itaque,
omnis anima christiana, et si in te eminet virtus
charitatis quae omnia sustinet, Domini tui imitare
vestigia. Christus enim, ait apostolus Petrus, pro
vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini
vestigia ejus (I Petr. II, 21). Et si ille
propter te de coelesti sede ad terrena descendit: tu
propter te fuge terrena, appete coelestia. Si dulcis est
mundus, dulcior est Christus: si amarus est mundus,
omnia pro te sustinuit Christus. Via tibi factus est
ipse Salvator: surge, ambula; habes quo, noli
pigrescere. Sed forte quaeris, Quo? Vides enim viam,
et quaeris quo ducat haec ipsa via? Ad veritatem et ad
vitam ducit. Si amas veritatem, si amas vitam, et cupis
ad veritatem et ad vitam venire, a via noli errare.
Video, inquis, viam, et cupio ambulare: sed amara
est, aspera est; arcta enim et angusta via est, quae
ducit ad vitam (Matth. VII, 14). Christus
transivit, et adhuc aspera est? Caput transiit, et
membra dubitant? Sed Christus, inquis, Deus et homo;
ego autem homo. Tot millia martyrum transierunt; et
adhuc tibi aspera est? Transierunt senes, transierunt
juvenes, transierunt pueri, puellae transierunt, viam
quam timebas tritam tibi fecerunt. Ambula ergo viam,
securus ambula. Quid enim metuis in hac via? Mortem?
Et mortem times, qui ad vitam curris? Si bonus es,
bene in hac via curris: mors tibi janua erit, quae te
repraesentet, non quae auferat vitae. Ambula ergo viam:
imo ipse qui propter te factus est via, ipse te ducat per
se ipsum ad se ipsum. Ipse enim est via, veritas et vita
(Joan. XIV, 6). Dic ergo Deo tuo, o anima
fidelis et pia; dic, dic, secura dic, et cum propheta
veraciter exclama, Deduc me, Domine, in via tua, et
ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11).
Tunc ad te securus perveniam, si in finem usque tua
gratia non deserar. Haec, fratres dilectissimi, quae
dono ipsius charitatis dicta sunt Sanctitati vestrae, ita
haereant cordibus et sensibus vestris; ut eadem ipsa
charitas fructum in vobis inveniat operis, non folia
laudis.
|
|