|
1. Charitas facit ut sint simul separati corpore.
Quantum nos, fratres dilectissimi, Charitas vestra
desideret, ex meis animis recognosco. Et licet vos
humilitatem meam assidue videre velitis, tamen ego, si
posset fieri, frequentius de conspectu vestro, et vestra
et mea vellem desideria satiari. Sed patienter tolerare
debemus, quod implere pro temporum necessitate non
possumus. Sed licet corporaliter nos propter multas
necessitates videre non valeamus, charitate tamen et
sancto amore semper pariter sumus. Pro qua re nihil
nocet corporis separatio, ubi est animorum vera et sincera
conjunctio. Charitas enim ipsa vera est, quae
corporaliter separatos consuevit spiritualiter copulare
atque conjungere. Duo enim qui se sancto amore diligunt,
etiamsi unus sit in Oriente, alius in Occidente, ita
charitate conglutinante junguntur, ut nunquam ab invicem
separentur. Audi Apostolum dicentem laudem verae et
integrae charitatis. Sic enim ait: Si linguis hominum
loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, nihil
mihi prodest, etc. Et post pauca addidit, dicens:
Charitas patiens est, benigna est, et reliqua. Et
licet sufficienter praeconia ejus plenus Spiritu sancto
Paulus apostolus praedicaverit; tamen quia sancta
charitas dulce est ac salubre vinculum mentium, etiam nos
parvuli secundum modulum nostrum, de illa, quantum
possumus, conquiramus.
2. Divitiarum bonus usus a charitate discendus.
Charitas oleum. Charitas bona ordinatrix. Magnae sunt
divitiae charitatis, charissimi, sine qua dives pauper
est, et cum qua pauper dives est. Nam dives, si
charitatem non habeat, quid habet? Quamlibet grandis
substantia sine charitate, inanis et vacua est. Charitas
etiamsi de terrenis facultatibus nihil habeat, plena est.
Unde quamlibet aliquis copiosas divitias habeat, si
charitas in illo non fuerit, nihil boni ex illis facere
poterit, quia sine vera et coelestium virtutum matre et
magistra quid facere debeat, et quando vel quantum dare
debeat, omnino non novit. Et ideo, quantum potest,
unusquisque elaboret, ut habeat charitatem, ut habeat
lucem, ut habeat oleum. Charitas oleo comparatur. Nam
quomodo oleum omnibus humoribus superius esse cognoscitur;
ita charitas omnibus virtutibus sublimior comprobatur.
Nam si aliquis infinitas divitias possideat, et non
habeat charitatem, sic est, quomodo si habeat plures
lucernas et multas lampades, pinguedinem non habentes.
Lucerna vel lampas sine oleo accensa fumare potest,
fetere potest, lucem habere non potest: sic et qui habet
divitias sine charitate, ardere potest de iracundia,
fumare de superbia, fetere de avaritia: sine charitate
penitus non potest lucem habere. Charitas si in te
fuerit, quamlibet tibi sit grandis substantia, novit quid
de illa agere debeat. Ipsa scit optime, cui vel quantum
porrigat, quid tribuat, quid reservet. Ipsa intelligit
quantum animae reponat in coelo, et quantum corpori
reservet in mundo. Satis bona ordinatrix est, fratres,
bene novit congregare in aestate, quod possit in hieme
habere; hoc est, scit providere per eleemosynam in hoc
saeculo, quod inveniat in futuro. Habete charitatem,
fratres; quia sine illa quidquid aliud boni in homine
fuerit, nihil esse poterit.
3. Charitas vera, quae inimicos complectitur.
Charitas radix bonorum operum. Sed et veram charitatem
habete, fratres. Quae est vera charitas? Quae omnem
hominem diligit, sicut se ipsum. Est vera charitas quae
non solum usque ad amicos, sed usque ad ipsos pervenit
inimicos. Nemo se circumveniat, fratres. Qui istam
charitatem non habuerit, Deum videre non poterit, nec
audire merebitur, Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum. Certe videtis quod in lectione
evangelica nihil aliud Dominus nominaverit de universis
virtutibus, nisi solam eleemosynam quae cum charitate
operatur. De ramis tacuit, radicem tantummodo
nominavit, ita dicens: Venite, benedicti Patris mei,
percipite regnum; esurivi enim, et dedistis mihi
manducare (Matth. XXV, 34, 35). Et iterum
ipse Dominus: Verumtamen date eleemosynam, et ecce
omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Omnis homo
qui charitatem vult habere in futuro saeculo, faciat illam
sibi patronam in hoc mundo, ut illam propitiam inveniat in
aeternum. Nam quomodo arbor, quamlibet pulchra sit et
fructifera, non potest vivere sine radice: sic quaelibet
opera bona perseverare non poterunt sine charitate. Ipsa
est enim de qua Apostolus dicit: In charitate radicati
et fundati (Ephes. III, 17).
4. Charitas semper dulcis. Talem ergo habeamus
charitatem, fratres, ut omnes homines toto corde amare
possimus. Si totum genus humanum sic diligis quomodo te,
non remansit janua unde peccatum intret in te. Omnes
aditus, unde diabolus ad animam ingreditur, claudis, si
totus homines, sicut te ipsum, dilexeris. Et revera,
fratres, quomodo potest fieri ut aliquis alteri homini
malum faciat, si illum sicut se ipsum dilexerit. Dilige
ergo, et quidquid volueris, fac. Ama ex toto corde
tuo, et quod volueris exerce in proximo tuo. Si
irasceris, dulce est; quia de charitate procedit: si
corripis, suave est; si castigas etiam et flagellas,
acceptabile est. Quare hoc, fratres? Quia verus amor
est, quando corripis et castigas. Quando etiam de
Ecclesia foras projicis, amaritudo videtur saevire in ore,
sed dulcedo servatur in corde: nec fratrem quasi
inimicum odio habes, sed peccatum velut morbum
persequeris. E contrario sunt, qui sub falsa adulatione
dulcedinem solent in ore proferre, et dolum vel
amaritudinem in corde servare. Vos autem, fratres,
dilectissimi, veram charitatem tenentes, quae falsa est,
fugite. Audite Apostolum dicentem, Charitas de corde
puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim.
I, 5). Ego, fratres, quando de charitate loquor,
tacere non possum. Quare hoc? Quia satis dulcis est
charitas. Qui illam habet, quod dico intelligit: qui
vero non habet, forsitan me irridet et despicit. Quare
irridet? Quia quam dulcis sit charitas, non gustavit.
Gustet ergo et videat quam suavis est Dominus. Deus
charitas est. Quid dulcius Deo, fratres? Qui nescit,
audiat prophetam dicentem, quod paulo ante suggessi,
Gustate et videte quam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII, 9). O quam felix et beata est anima,
quae charitatem meretur habere! Charitas, fratres,
sitienti potus est, esurienti cibus, in amaritudine
positis dulcedo, in tristitia constitutis vera et integra
consolatio, fluctuantibus portus, errantibus via,
peregrinantibus patria. Hanc ergo, fratres, tenete,
hanc tota aviditate diligite. Si amatores estis, amate
charitatem; si fortes, vincite cupiditatem; si
peregrini, desiderate patriam. Ipsa vos ergo charitas,
si illam tenere volueritis, et gubernat in hoc saeculo,
et perducit ad regnum; praestante Domino nostro, qui
vivit et regnat in saecula. Amen.
|
|